Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri.
Iob, 26-14.
Intellectus humanus, a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam capiens, ad intuendam divinam substantiam in seipsa, quae super omnia sensibilia, immo super omnia alia entia improportionaliter elevatur, pertingere per seipsum non valet.
Sed quia perfectum hominis bonum est ut quoquo modo deum cognoscat, ne tam nobilis creatura omnino in vanum esse videretur, velut finem proprium attingere non valens, datur homini quaedam via per quam in dei cognitionem ascendere possit: ut scilicet, quia omnes rerum perfectiones quodam ordine a summo rerum vertice deo descendunt, ipse, ab inferioribus incipiens et gradatim ascendens, in dei cognitionem proficiat; nam et in corporalibus motibus eadem est via qua descenditur et ascenditur, ratione principii et finis distincta.
Praedicti autem descensus perfectionum a deo duplex est ratio.
Una quidem ex parte primae rerum originis: nam divina sapientia, ut perfectio esset in rebus, res produxit in ordine, ut creaturarum universitas ex summis rerum et infimis compleretur.
Alia vero ratio ex ipsis rebus procedit. Nam cum causae sint nobiliores effectibus, prima quidem causata deficiunt a prima causa, quae deus est, quae tamen suis effectibus praeminent; et sic deinceps quousque ad ultima rerum perveniatur.
Et quia in summo rerum vertice deo perfectissima unitas invenitur; et unumquodque, quanto est magis unum, tanto est magis virtuosum et dignius: consequens est ut quantum a primo principio receditur, tanto maior diversitas et variatio inveniatur in rebus. Oportet igitur processum emanationis a deo uniri quidem in ipso principio, multiplicari autem secundum res infimas, ad quas terminatur. Et ita, secundum diversitatem rerum, apparet viarum diversitas, quasi ab uno principio inchoatarum, et terminatarum ad diversa.
Per has igitur vias intellectus noster in dei cognitionem ascendere potest, sed propter debilitatem intellectus nostri, nec ipsas vias perfecte cognoscere possumus.
Nam cum sensus unde nostra cognitio incipit, circa exteriora accidentia versetur, quae sunt secundum se sensibilia, ut color et odor et huiusmodi; intellectus vix per huiusmodi exteriora potest ad perfectam notitiam inferioris naturae pervenire, etiam illarum rerum quarum accidentia sensu perfecte comprehendit. Multo igitur minus pertingere poterit ad comprehendendum naturas illarum rerum quarum pauca accidentia capimus sensu; et adhuc minus illorum quorum accidentia sensu capi non possunt, etsi per quosdam deficientes effectus percipiantur.
Sed etsi ipsae naturae rerum essent nobis cognitae, ordo tamen earum, secundum quod a divina providentia et ad invicem disponuntur et diriguntur in finem, tenuiter nobis notus esse potest: cum ad cognoscendam rationem divinae providentiae non pertingamus.
Si igitur ipsae viae imperfecte cognoscuntur a nobis, quomodo per eas ad perfecte cognoscendum ipsarum viarum principium poterimus pervenire? quod quia sine proportione excedit vias praedictas, etiam si vias ipsas cognosceremus perfecte, nondum tamen perfecta principii cognitio nobis adesset.
Quia igitur debilis erat dei cognitio ad quam homo per vias praedictas intellectuali quodam quasi intuitu pertingere poterat, ex superabundanti bonitate, ut firmior esset hominis de deo cognitio, quaedam de seipso hominibus revelavit quae intellectum humanum excedunt.
In qua quidem revelatione, secundum congruentiam hominis, quidam ordo servatur, ut paulatim de imperfecto veniat ad perfectum: sicut in ceteris rebus mobilibus accidit.
Primo igitur sic homini revelantur ut tamen non intelligantur, sed solum quasi audita credantur: quia intellectus hominis secundum hunc statum, quo sensibilibus est connexus, ad ea intuenda quae omnes proportiones sensus excedunt, omnino elevari non potest.
Sed cum a sensibilium connexione fuerit liberatus, tunc elevabitur ad ea quae revelantur intuenda.
Est igitur triplex cognitio hominis de divinis.
Quarum prima est secundum quod homo naturali lumine rationis, per creaturas in dei cognitionem ascendit.
Secunda est prout divina veritas, intellectum humanum excedens, per modum revelationis in nos descendit, non tamen quasi demonstrata ad videndum, sed quasi sermone prolata ad credendum.
Tertia est secundum quod mens humana elevabitur ad ea quae sunt revelata perfecte intuenda.
Hanc igitur triplicem cognitionem iob in verbis propositis insinuat. Quod enim dicit, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius, ad illam cognitionem pertinet qua per vias creaturarum in dei cognitionem noster intellectus ascendit. Et quia has vias imperfecte cognoscimus, recte adiunxit, ex parte. Ex parte enim cognoscimus: sicut apostolus dicit, 1 Cor. 13-9.
Quod vero subdit, et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus, ad secundam cognitionem pertinet, prout divina nobis credenda per modum locutionis revelantur: fides enim, ut dicitur Rom. 10-17, est ex auditu, auditus autem per verbum dei; de quo etiam dicitur Ioan. 17-17, sanctifica eos in veritate: sermo tuus veritas est. Sic igitur, quia revelata veritas de divinis non videnda, sed credenda proponitur, recte dicit, audiverimus.
Quia vero haec imperfecta cognitio effluit ab illa perfecta cognitione qua divina veritas in seipsa videtur, dum a deo nobis mediantibus Angelis revelatur, qui vident faciem patris, recte nominat stillam. Unde et ioel 3-18 dicitur: in die illa stillabunt montes dulcedinem.
Sed quia non omnia mysteria quae in prima veritate visa Angeli et alii beati cognoscunt, sed quaedam pauca nobis revelantur, signanter addit, parvam. Dicitur enim Eccli. 43-35 quis magnificat eum sicut est ab initio? multa abscondita sunt maiora his: pauca enim vidimus operum eius. Et dominus discipulis dicit, Ioan. 16-12: multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
Haec etiam pauca quae nobis revelantur, sub quibusdam similitudinibus et obscuritatibus verborum nobis proponuntur: ut ad ea quomodocumque capienda soli studiosi perveniant, alii vero quasi occulta venerentur, et increduli lacerare non possint: unde dicit apostolus, I ad Cor. 13-12: videmus nunc per speculum in aenigmate. Signanter igitur addit, vix ut difficultas ostenderetur.
Quod vero subdit, quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? ad tertiam cognitionem pertinet, qua prima veritas cognoscetur, non sicut credita, sed sicut visa: videbimus enim eum sicuti est, ut dicitur I Ioan. 3-2. Unde dicit, intueri.
Nec aliquid modicum de divinis mysteriis percipietur, sed ipsa maiestas divina videbitur, et omnis bonorum perfectio: unde dominus ad Moysen dixit, exodi 33-19: ego ostendam tibi omne bonum. Recte ergo dicit, magnitudinis.
Non autem proponetur veritas homini aliquibus velaminibus occultata, sed omnino manifesta: unde dominus discipulis suis dicit, Ioan. 16-25: venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Signanter ergo dicit, tonitruum, ad manifestationem insinuandam.
Competunt autem verba praemissa nostro proposito.
Nam in praecedentibus de divinis sermo est habitus secundum quod ad cognitionem divinorum naturalis ratio per creaturas pervenire potest: imperfecte tamen, et secundum proprii possibilitatem ingenii, ut sic possimus dicere cum iob, ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius. Restat autem sermo habendus de his quae nobis revelata sunt divinitus ut credenda, excedentia intellectum humanum.
Circa quae qualiter procedendum sit, praemissa verba nos docent. Cum enim huiusmodi veritatem vix audiverimus in sermonibus sacrae Scripturae quasi stillam parvam ad nos descendentem; nec possit aliquis in huius vitae statu tonitruum magnitudinis intueri; erit hic modus servandus, ut ea quae in sermonibus sacrae Scripturae sunt tradita, quasi principia sumantur; et sic ea quae in sermonibus praedictis occulte nobis traduntur, studeamus utcumque mente capere, a laceratione infidelium defendendo; ut tamen praesumptio perfecte cognoscendi non adsit; probanda enim sunt huiusmodi auctoritate sacrae Scripturae, non autem ratione naturali.
Sed tamen ostendendum est quod rationi naturali non sunt opposita, ut ab impugnatione infidelium defendantur. Qui etiam modus in principio huius operis praedeterminatus est.
Quia vero naturalis ratio per creaturas in dei cognitionem ascendit, fidei vero cognitio a deo in nos e converso divina revelatione descendit; est autem eadem via ascensus et descensus: oportet eadem via procedere in his quae supra rationem creduntur, qua in superioribus processum est circa ea quae ratione investigantur de deo: ut primo scilicet ea tractentur quae de ipso deo supra rationem credenda proponuntur, sicut est confessio trinitatis.
Secundo autem, de his quae supra rationem a deo sunt facta, sicut opus incarnationis, et quae consequuntur ad ipsam.
Tertio vero, ea quae supra rationem in ultimo hominum fine expectantur, sicut resurrectio et glorificatio corporum, perpetua beatitudo animarum, et quae his connectuntur.