Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis.
Principium autem considerationis a secreto divinae generationis sumentes, quid de ea secundum sacrae Scripturae documenta teneri debeat, praemittamus. Dehinc vero ea quae contra veritatem fidei infidelitas adinvenit argumenta ponamus: quorum solutione subiecta, huius considerationis propositum consequemur.
Tradit igitur nobis sacra Scriptura in divinis paternitatis et filiationis nomina, iesum christum filium dei contestans. Quod in Scriptura novi testamenti frequentissime invenitur. Dicitur enim Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater: neque patrem quis novit nisi filius.
Ab hoc marcus suum evangelium coepit, dicens: initium evangelii iesu christi, filii dei.
Ioannes etiam evangelista hoc frequenter ostendit: dicitur enim Ioan. 3-35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius; et Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat.
Paulus etiam apostolus haec verba frequenter interserit: dicit enim, Rom. 1, se segregatum in evangelium dei, (quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis) de filio suo; et ad Hebr. 1-1: multifariam multisque modis olim deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in filio.
Hoc etiam traditur, licet rarius, in Scriptura veteris testamenti. Dicitur enim Proverb. 30-4: quod nomen eius? et quod nomen filii eius, si nosti? in Psalmo etiam legitur: dominus dixit ad me, filius meus es tu. Et iterum: ipse invocavit me, pater meus es tu.
Et quamvis haec duo ultima verba aliqui vellent ad sensum alium retorquere, ut quod dicitur, dominus dixit ad me, filius meus es tu, ad ipsum David referatur; quod vero dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu, Salomoni attribuatur: tamen ea quae coniunguntur utrique, hoc non omnino ita esse ostendunt.
Neque enim David potest competere quod additur, ego hodie genui te; et quod subditur, dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, cum eius regnum usque ad terminos terrae non fuerit dilatatum, ut historia libri regum declarat.
Neque etiam Salomoni potest omnino competere quod dicitur, ipse invocavit me, pater meus es tu: cum subdatur ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies caeli.
Unde datur intelligi quod, quia quaedam praemissis verbis annexa David vel Salomoni possint congruere, quaedam vero nequaquam, quod de David et Salomone haec verba dicantur, secundum morem Scripturae, in alterius figuram, in quo universa compleantur.
Quia vero nomina patris et filii generationem aliquam consequuntur, ipsum etiam divinae generationis nomen Scriptura non tacuit. Nam in Psalmo, ut dictum est, legitur: ego hodie genui te.
Et Proverb. 8, dicitur: nondum erant abyssi et ego iam concepta eram: ante omnes colles ego parturiebar; vel secundum aliam litteram: ante omnes colles generavit me dominus.
Dicitur etiam Isaiae ult.: numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait dominus deus. Et licet dici possit hoc esse referendum ad multiplicationem filiorum Israel de captivitate revertentium in terram suam, quia praemittitur, parturivit et peperit sion filios suos, tamen hoc proposito non obsistit.
Ad quodcumque enim ratio aptetur, ipsa tamen ratio, quae ex dei ore inducitur, firma et stabilis manet: ut, si ipse aliis generationem tribuat, sterilis non sit. Nec esset conveniens ut qui alios vere generare facit, ipse non vere, sed per similitudinem generet: cum oporteat nobilius esse aliquid in causa quam in causatis, ut ostensum est.
Ioan. Etiam 1 dicitur: vidimus gloriam eius quasi unigeniti a patre, et iterum: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Et Paulus dicit, Hebr. 1-6: et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: et adorent eum omnes Angeli dei.