QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Intelligere Dei est summa delectatio. Probat bene, propriis et rationibus Philosophi
Delectatio nostra (ut hic ait) est passio, quia posita conjunctione convenientis seu delectabilis non et in manu voluntatis eum impedire. Est tamen revera qualitas. De quo bene Doctor 3. dist. 15. S Aliter potest dici n. 3. a quo causetur, cum non sit actus elicitus voluntatis. Vide ibi sig. Ulterius de tristitia, num. 12.
Ratio est : delectatio provenit ex conjunctione convenientis cum convenienti, sed propria operatio uniuscujusque sibi est conveniens: igitur unumquodque delectatur in propria operatione: sed intelligere est operatio non transiens in extrinsecum, sed movens intelligibile: ergo maxima est delectatio circa intelligere. Sed nunc est ita, quod circa sentire in actu major est delectatio quam circa sentire in potentia, major est enim delectatio circa vigiliam quam circa somnum: et sensus actu comparatur ad sensum in potentia, sicut vigilia ad somnum. Quanto igitur intellectus eminentior est quam sensus, tanto delectatio circa intellectum major est, quam circa sensum. Et ideo dicit Philosophus, quod delectatio in speculativis scientiis affert mirabiles speculationes et sinceras.
Praeterea, delectationi sensus contrariatur aliquid, quia sicut aliquid delectat sensum, sic aliquid corrumpit ipsum, puta quod est corruptivum ejus: sed nihil est corruptivum intellectus, et ideo: nihil potest contristare ipsum tanquam contrarium ejus. Delectatio ergo tanto est major in intellectu, quanto intelligibile certius est, et cum majori certitudine apprehenditur: magis enim nos quaerimus delectationem alicujus immateriais, etsi cognitionem probabilem habeamus, quam cognitionem multorum variabilium. Aliqua etiam
. maxime delectantur in Mathematicis, eo quod sunt in proprio gradu certitudinis ; sed primum principium intelligit seipsum et cum certitudine, et ita intelligibile eminentissimum: intelligentia igitur ejus est summa delectatio. Unde Philosophus dicit, quod in primo intelligente et appetente semper est talis delectatio, qualis est in nobis movente tempore. Sed illa delectatio est in ipso, eo quod attingit ipsum primum, et unumquodque per illud. Unde magisest delectatio in intellectu primi, et semper ita se habet, quia immaterialis est ejus natura.
Ad primum dicendum, quod in intelligere necessario maxima cadit delectatio, et ideo omnes homines desiderant scire: multi tamenscien.
tiae studium non attendunt, eo quod percipiunt solum delectationes sensibiles, et propter multas alias causas, sicut dictum fuit in principio Metaph. q. 2.
Ad secundum dicendum, quod delectatio in nobis est quaedam passio conveniens intelligere, sed in primo principio non est aliud delectatio ab ipso intelligere.
Ad tertium dicendum, quod ista quae sunt in diversis generibus non sunt comparabilia: sed primum principium non est in aliquo genere, imo prius est quocumque genere: et ideo comparari potest, vel ut e contra dicatur aliud comparatum ad ipsum, quia aliquam rationem habent ad ipsum.
Ex tali igitur principio dependet caelum et natura. Text. 38.