CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De instantiis contra rationes Platonis, quibus probat delectationem non esse per se bonum.
Rationum autem Platonis, quibus probabat delectationem non esse per se bonum, prima talis fuit : omne per se bonum qualitas : nulla delectatio qualitas : ergo nulla delectatio per se bonum. Hoc enim sequi non videtur.
Non enim sequitur, quod si delectatio non est de numero qualitatum, quod non sit de numero per se bonorum. Qualitatem autem dicimus, secundum quam quales dicimur. Omnia enim quae in praedicamento qualitatis continentur, in una quatuor specierum qualitatis inveniuntur. Multa autem bona sunt., quae ad quatuor species qualitatis reduci non possunt. Omnia enim talia vel simpliciter dicunt quale, vel dicunt quale quid. Dico au- tem simpliciter dicere quale, quae subjectum circa quod sit qualitas, non determinant. Quale quid autem, quae subjectum determinant in sui diffinitione et ratione, sicut simus et gibbus : est enim simus curvitas nasi, gibbus autem curvitas dorsi Tale autem subjectum non determinant album vel nigrum. Multa autem per se bona quae nullo modo determinant quale, sicut virtutum operationes quae non qualitates sunt, sed actiones et motiones virtuosi : et haec est actio perfecti in actu existentis, sicut et felicitas operatio est secundum perfectam animi virtutem. : nec tamen dicit quale secundum aliquam speciem qualitatis, sed quale quid. Attendendum enim, quod aliud est qualitas secundum quam quales dicimur, et aliud quid qualitatis, et aliud quale quid, et aliud quale. Qualitas enim simplex forma qualitatis est. Quid autem qualitatis modus praedicandi substantialis in qualitatibus, sicut Aristoteles docet in primo Topicorum, quod si quis albedine posita dixerit quod positum est, colorem esse, quid est dicit, et quale significat. Quale autem in qualitate habet infinitum subjectum. Quale quid autem, quod secundum suam qualitatem determinat sibi subjectum., extra quod qualitas ejus non invenitur, sicut diximus de simo et gi.bbo.
Secunda ratio Platonis fuit, quod dicebat quod omne per se bonum determinatum est : nulla delectatio determinatum quid est : ergo nulla delectatio per se bonum. Quod autem nulla delectatio determinatum quid sit, sic probabat. Nullum determinatum magis et minus recipit: attingit enim terminum essentiae suae, in quo stat, nec ultra progreditur, nec citra invenitur. Omnis autem delectatio recipit magis et minus. Ergo nulla delectatio determinatum. Hoc autem ideo dicebat, quia dicebat delectationem esse motum prout motus endelechia est mobilis secundum quod mobile est. Endelechia autem tale continuo plus et plus accipit terminum ad quem, et continue ab-
jicit terminum a quo. Semper ergo remittitur in termino a quo, et intenditur in termino ad quom, et nunquam est in actu stante. Nunquam ergo est determinatum. Nihil enim est determinatum, nisi quod per actum stantem determinatum est : hoc enim totum simul est. Quod autem in motu est, nunquam totum simul est, sed semper in accipiendo, et abjiciendo .
Haec autem ratio Platonis procedit : et hoc dupliciter consideratur, scilicet in delectari quod est actus delectantis, et in ipsa delectatione. Si enim judicant Platonici, quod delectari secundum quod est actus delectantis non est totum simul, sed continua successio et motus : tunc idem debent judicare circa justitiam et alias virtutes, secundum quas etiam ipsi aiunt manifestum esse quod justi et virtuosi in operando justa et virtuosa magis et minus quales sunt. Sicut enim delectari actus delectantis est, ita (ut fingi liceat) justare et virtnare actus sunt justi et virtuosi : et de talibus tunc actibus virtutum idem judicium erit. Justi enim secundum justitiae opera magis et minus justi sunt, et fortes secundum fortitudinis opera magis et minus fortes. Contingit enim secundum habitum justitiae perfectum juste agere magis et minus, et secundum habitum etiam temperantiae perfectum contingit temperata agere magis et minus. Sequitur ergo quod temperantia et justitia et aliae virtutes non sunt determinatum aliquid secundum Platonem, quod tamen Plato non dixit. Quare cogeretur concedere quod temperantia et justitia non essent per se bonum. Si autem in ipsa delectatione consideratio fiat, tunc forte non dicunt veram causam propter quam delectatio non sit quid determinatum, maxime si supponamus cum Platone, quod quaedam formarum sunt immixtae et separatae, quaedam autem mixtae cum subjecto et participante. Quaeramus enim a Platone, quid prohibet delectationem separatam esse determinatum quid, quemadmodum sanitas separata de-
terminatum quid est, quamvis sanitas mixta subjecto secundum esse concreti recipiat magis et minus. Remissa enim vel intensa commensuratione complexionis necesse est sanitatem secundum esse sani remitti et intendi. Non enim semper eadem mensuratio complexionis est in omnibus hominibus et animalibus, nec in eodem homine una quaedam semper commensuratio, sed permanet aliquando remissa secundum aliquid, et in tensa secundum aliquid. Differt ergo semper in magis et in minus : cum tamen sanitas abstracta quid sit determinatum. Similiter ergo et delectatio separata determinatum quid si est, potest esse totum simul, quamvis delectari recipiat magis et minus.
Quod autem hoc melius intelligatur, scire oportet quod motus est actus moventis et actus mobilis : et secundum quod est actus moventis, actus perfectus est, non successive de potentia veniens in actum, sed totus simul. Nihil enim influit motor posterius quod non influxerit prius, sicut patet de luce quae essentiali suo actu totum influit simul, et non partem post partem, et in tota motus successione simul fotum actum suum motor influit in. mobile, quamvis mobile non nisi per successionem recipiat. Cum ergo operatio casti, justi, temperati, virtuosi sit ut motus moventis, et similiter delectari in delectante sit ut motus moventis, sequitur quod non aliter est in determinatum esse et in delectari et in delectatum iri, sed totum simul ut in uno, ita et in alio : est enim operatio delectantis, et non passio, vel endelechia existentis in potentia ad delectationem.
Tertia ratio Platonis fuit syllogizata in secunda figura. Dicit enim quod omne per se bonum, perfectum : nulla delectatio perfectum : ergo nulla delectatio per se bonum. Quod autem delectatio non sit perfectum, ex hoc probabat quod nulla motio sive motus, et nulla generatio est quid perfectum. Sunt enim viae ad perfectum. Via autem terminus non est.
Perfectum autem in termino est : via autem est, quae continue procedit de imperfecto ad perfectum. Et per hanc rationem Plato tentat enuntiare quod delectatio motio et generatio quaedam sit.
Hoc autem non. bene dictum esse Addetur. Omni enim motui et generationi proprie convenit velocitas et tarditas, quamvis alicui motui nihil conveniat secundum se ipsum, tamen convenit ei si ad aliud comparetur. Sicut est in motu universi sive mundi, qui vocatur motus diurnus primi mobilis, qui quamvis in omnibus partibus primi mobilis uniformis et regularis sit, et ideo AdminBookmark . Graece vocatur, id est, fine errore : tamen comparatus ad curvitatem zodiaci, et curvitatem Orientis, et curvitates circulorum planetarum, quorum motus AdminBookmark est, hoc est, erraticus, stellae dicuntur meridianae, et in motu AdminBookmark velociores quam stellae aquilonares. Velox enim dividit tempus : et in eodem tempore in quo stella aquilonaris secundum motum AdminBookmark perficit arcum minorem, stella meridiana perficit multo majorem. In aequali ergo tempore, perficiens majorem in parte ejusdem temporis, perficit aequalem. Hoc autem delectationi non convenit prout est actus delectantis. Diximus enim quod sic totus simul est, nec secundum magnitudinem, nec secundum tempus divisibilis.
Et si aliquis objiciat quod aliqui velocius delectantur quam alii, hoc non est nisi,per accidens, scilicet.quod magis dispositi sunt ad delectandum quam alii : quemadmodum aliquem dicimus velocius iratum esse, eo quod magis dispositus est ad iram. Delectari autem ipsum quod est operatio delectantis, nec in se nec ad alterum tardi vel velocis recipit divisionem. Sed ire sive ambulare et augeri et omnia talia quae dicunt motum prout est endelechia mobilis, velocitatem recipiunt et tarditatem. Contingit ergo aliquem tardius et velocius secundum dispositionem subjecti transponi in delectationem, sed operari secundum delectationem velociter et tarde non contingit. Dico autem operari secundum delectationem, scilicet delectari, secundum quod delectari est actus delectantis, sicut lucere est actus lucis.
Quarta ratio Platonis sumebatur ex hoc quod dicebat delectationem generationem esse, secundum quod generatio est aggenerato eorum quae constituunt naturam, sicut dicimus esse nutrimentum vel augmentum, quorum unum aggenerat membrorum substantiam, aliud autem quantitatem. Arguebat autem sic : Nihil fluens ad perfectum, perfectum est: deest enim ei ultimum quod perficit. Delectatio autem fluxus est ad perfectum, quia scilicet naturam constituit. Delectatio igitur imperfecta est et imperfecti. Nihil autem talium per se bonum. Delectatio igitur per se bonum non est.
Ut autem disputatio contra hoc intelligatur, scire oportet quod sicut determinatur in secundo Physicorum , natura triplex dicitur, forma scilicet quae simpliciter natura est. Materia in qua inchoatio naturae est. Et generatio quae via inchoatae naturae in naturam est, continue accipiens naturam, et exiens de potentia inchoationis ad perfectum. Quaeramus ergo a Platone, qualiter generatio delectatio sit. Secundum enim viam generationis non videtur quodcumque generatum ex quocumque ut materia fieri, sed fit ex eo proprie in quod dissolvitur per corruptionem, sicut plantae fiunt ex terra commixta movente lumine solis, et idolum. aesculapii, ex aere fit movente arie statuaria. Si ergo generatio est delectatio, tunc delectatio resolvitur in id quod est post delectationem ex quo incepit motus delectationis. Hoc autem falsissimum est. Si enim delectatio est motus impletionis, ut dicebat Plato, motus autem omnis terminatur ad motum esse, delectatio motus terminaretur ad imple-
tum esse. Incepit autem ab eo quod est vacuum esse. Ergo resoluta delectatione in impletum esse, sequeretur quod impletum esse esset vacuum esse.
Adhuc contrariorum generatio contraria est. Cujuscumque igitur delectatio est generatio, ipsius tristitia ejusdem erit corruptio. Corruptio autem delectationis est in impletum esse, sicut omnis motus corruptio est in motum esse. Sequitur igitur quod impletum esse sit tristitiam esse, quod valde absurdum est. Delectatio igitur in impletione non est, nisi ut venit ad impletum esse.
Amplius Platonici dicunt tristitiam esse defectum quidem secundum naturam. Dicunt enim quod tristitia ex hoc causatur, quod deficit hoc quod secundum naturam inesse debuit, sicut est in vacuitate membrorum nutrimento indigentium. Delectationem autem per oppositum dicunt esse repletionem, et insumptionem eorum quae naturam constituunt et restituunt : haec autem corporales passiones sunt. Si ergo delectatio est repletio ejus quod secundum naturam, sequitur quod nihil delectatur, nisi in quo est talis repletio. Nihil ergo delectabitur nisi corpus. Hoc autem videtur non esse verum. Multae enim sunt animales et intellectuales delectationes. Non ergo universaliter delectatio repletio est. Sed hoc verum est, quod facta jam repletione et constituta natura et perfecta delectabitur aliquis : quia tunc secundum naturam propriam et perfectam habet operationem : et incisus vel praecisus a perfectae naturae constitutione tristabitur.
Haec autem Platonis opinio ortum habuisse videtur ex his delectationibus et tristitiis quae sunt circa cibum et cibi suppositionem. Quando enim aliqui fiunt indi arentes valde evacuatis vasis naturae, et ex hoc tristatos esse, hos contingit delectari repletione et insumptione repletivi. Hoc autem non accidit circa omnes delectationes. Quia delectationes quae sunt a consideratione theorematum mathematicorum, sine tristitia sunt : eo quod illa delectatio nihil habet oppositum. Similiter delectationes operationum earum quae secundum sensus, ut secundum visum, et per olfactum, et secundum auditiones, et multae quae sunt memoriae praeteritorum et spes futurorum, non posset convenienter assignari, cujus repletionis essent generationes. Nullus enim defectus factus est de talibus per deperditionem substantiae, cujus per delectationem fiat repletio et restitutio. Falsum est igitur, quod delectatio secundum seipsam sit generatio repletionis.