Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Contra opinionem negantem conservari species, non manente actu intellectus, arguit quadrupliciter. Primo, quia intellectus ante actum, est in poten ia accidentali et essentiali. Secundo, principium agendi non necessario habet actionem. Tertio, prius naturaliter potest esse sine posteriore, si non habet necessitatem ad illud, ut subjectum ad passionem. Quarto, est perfectionis in sensu communi servare species. Quintam rationem quae est D. Thomae rejicit Scotus.
Contra illam (a) opinionem, quae diceret quod non manent species, sicut imponitur Avicennae, arguo sic : intellectus habens habitum scientiae et non considerans actu, est in potentia accidentali ex secundo de Anima ; sed supposita hypothesi, non considerans actu, est in potentia essentiali respectu illius, et vocatur potentia essentialis, quando ad hoc quod exeat in actum, necessario praeexigitur quod acquirat aliquam formam per quam exeat in actum.
Secundo sic : nihil praecedens actionem magis requirit actionem coexistentem quam principium illius actionis, ex quo est prius actione sicut et principium agendi; sed principium agendi non necessario requirit coexistentiam actionis, quia omnia principia naturalium possunt impediri ab actionibus suis, ut propter indispositionem subjecti, instrumenti vel organi, et tamen stabunt principia; ergo cum species sit naturaliter prior actione intelligendi, ut patet ex praedictis, non coexigit existentiam actionis, et sic transeunte vel non existente actu intellectionis, manebit species intelligibilis.
Tertio sic : prius natura potest esse sine posteriori, nisi in priori sit necessitas respectu posterioris, ut est in subjecto respectu proprii accidentis, sed species est prior actu intelligendi, et non facit necessitatem respectu actus intelligendi ; tum quia intellectio est voluntaria per participationem, quia intelligimus cum volumus, tertio de Anima; tum quia non obstante, quod intellectus habeat speciem intelligibilem, potest impediri ab actione, sicut dictum est ; ergo, etc.
Quarto sic : quod est perfectionis in inferiori, est eminentius in superiori ejusdem rationis et generis ; sed transeunte actu imaginationis sive sensitivae partis, retinere species est perfectionis, ergo eminentius hoc erit in parte intellectiva; est enim intellectiva ejusdem generis cum sensitiva pro tanto, quia cognitiva sicut sensitiva eminentior tamen. Minor probatur, nam in quolibet perfectionis est quanto minus indiget aliquo extrinseco in sua operatione ; sed caeteris paribus, retinendo species sensus minus indiget extrinsecis in operatione sua, ergo hoc est perfectionis in eo.
Probatur etiam ex alio, quia omne illud quod arguit independentiam, est perfectionis ; sed habere speciem et non intueri, vel actu intelligere, arguit quod intellectus non dependet ab actu intelligendi: ergo, etc.
Aliqui adducunt unam (b) rationem ad propositum, quae magis congruentia est quam ratio, et est talis : uniuscujusque permanentia attenditur penes nobilitatem, vel ex parte nobilitatis illius quod recipit sive recipientis, nam omne quod recipitur, recipitur per modum rei recipientis, non per modum rei receptae. Cum igitur species sit res nobilis, et recipiatur in intellectu, qui est incorruptibilis: ergo ipsa manebit, actu non manente.
Respondeo, non valet, nam actus est res nobilior quam species,et recipitur in intellectu: ergo in intellectu seipso non manente, non sequitur.