Quid opinatus sit Photinus de filio dei, et eius improbatio.
Huius autem doctrinae veritatem quidam perversi homines suo sensu metiri praesumentes, de praemissis vanas et varias opiniones conceperunt.
Quorum quidem consideraverunt hanc esse Scripturae consuetudinem, eos qui divina gratia iustificantur, filios dei dici: secundum illud Ioan. 1-12, dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Et Rom. 8-16, dicitur: ipse enim spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii dei. Et 1 Ioan. 3-1: videte qualem caritatem dedit nobis pater, ut filii dei nominemur et simus.
Quos etiam a deo genitos esse Scriptura non tacet. Dicitur enim Iac. 1-18: voluntarie genuit nos verbo veritatis. Et 1 Ioan. 3-9, dicitur: omnis qui natus est ex deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet.
Et, quod est mirabilius, eiusdem nomen divinitatis adscribitur. Dominus enim dixit ad Moysen: ego constitui te deum Pharaonis.
Et in Psalmo: ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes; et, sicut dominus dicit, Ioan. 10-35: illos dixit deos ad quos sermo dei factus est.
Per hunc ergo modum, opinantes iesum christum purum hominem esse, et ex maria virgine initium sumpsisse, et per beatae vitae meritum divinitatis honorem prae ceteris fuisse adeptum, aestimaverunt eum, similiter aliis hominibus, per adoptionis spiritum dei filium; et per gratiam ab eo genitum; et per quandam assimilationem ad deum in Scripturis dici deum, non per naturam, sed per consortium quoddam divinae bonitatis, sicut et de sanctis dicitur II Petr. 1-4: ut efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem.
Hanc autem positionem sacrae Scripturae auctoritate confirmare nitebantur.
Dicit enim dominus, matth.
Ult.: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Quod si ante tempora deus esset, potestatem ex tempore non accepisset.
Item, Rom. 1, dicitur de filio quod factus est ei, scilicet deo, ex semine David secundum carnem; et quod praedestinatus est filius dei in virtute. Quod autem praedestinatur et factum est, videtur non esse aeternum.
Item. Apostolus dicit, ad philipp. 2-8: factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Ex quo videtur ostendi quod propter obedientiae et passionis meritum divino sit honore donatus, et super omnia exaltatus.
Petrus etiam dicit, Act. 2-36: certissime ergo sciat omnis domus Israel quia dominum eum et christum deus fecit hunc iesum, quem vos crucifixistis. Videtur igitur ex tempore deus esse factus, non ante tempora natus.
Adducunt etiam in fulcimentum suae opinionis ea quae in Scripturis de christo ad defectum pertinere videntur: sicut quod femineo portatur utero, et profectum aetatis accepit, esuriem passus est, et lassitudine fatigatus, et morti subiectus; quod sapientia profecit, iudicii se nescire diem confessus est, et mortis terrore concussus est; et alia huiusmodi, quae deo per naturam existenti convenire non possent. Unde concludunt quod per meritum honorem divinum adeptus est per gratiam, non quod esset naturae divinae.
Hanc autem positionem primo adinvenerunt quidam antiqui haeretici, cerinthus et ebion; quam postea Paulus Samosatenus instauravit; et postea a Photino est confirmata, ut qui hoc dogmatizant, photiniani nuncupentur.
Diligenter autem verba sacrae Scripturae considerantibus apparet non hunc sensum in ea contineri quem praedicti homines sua opinione conceperunt. Nam cum Salomon dicat, nondum erant abyssi et ego iam concepta eram, satis ostendit hanc generationem ante omnia corporalia extitisse. Unde relinquitur quod filius a deo genitus initium essendi a maria non sumpsit.
Et licet haec, et alia similia testimonia depravare conati fuerint perversa expositione, dicentes haec secundum praedestinationem debere intelligi, quia scilicet ante mundi conditionem dispositum fuit ut ex maria virgine dei filius nasceretur, non quod dei filius fuerit ante mundum; convincantur quod non solum in praedestinatione, sed etiam realiter fuerit ante mariam. Nam post praemissa verba Salomonis subiungitur: quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens: si autem in sola praedestinatione fuisset, nihil agere potuisset.
Hoc etiam ex verbis ioannis evangelistae habetur: nam cum praemisisset, in principio erat verbum, quo nomine filius intelligitur, ut ostensum est; ne quis hoc secundum praedestinationem accipere possit, subdit: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod verum esse non posset nisi realiter ante mundum extitisset.
Item, filius dei dicit, Ioan., 3-13: nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, filius hominis, qui est in caelo; et iterum, Ioan. 6-38: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Apparet ergo eum fuisse antequam de caelo descenderet.
Praeterea. Secundum praedictam positionem, homo per vitae meritum profecit in deum. Apostolus autem e converso ostendit quod, cum deus esset, factus est homo. Dicit enim, ad philipp. 2-6 cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo: sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Repugnat igitur praedicta positio apostolicae sententiae.
Adhuc. Inter ceteros qui dei gratiam habuerunt, Moyses eam habuit copiose, de quo dicitur Exod. 33-11, quod loquebatur ei dominus facie ad faciem, sicut loqui solet homo ad amicum suum. Si igitur iesus christus non diceretur dei filius nisi propter gratiam adoptionis, sicut alii sancti, eadem ratione Moyses filius diceretur et christus, licet etiam abundantiori gratia christus fuerit dotatus: nam et inter alios sanctos, unus alio maiori gratia repletur, et tamen omnes eadem ratione filii dei dicuntur. Moyses autem non eadem ratione dicitur filius qua christus. Distinguit enim apostolus christum a Moyse sicut filium a servo: dicitur enim ad Hebr. 3-5: Moyses quidem fidelis erat in tota domo eius tanquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: christus autem tanquam filius in domo sua. Manifestum est ergo quod christus non dicitur dei filius per adoptionis gratiam, sicut alii sancti.
Similis etiam ratio ex pluribus aliis Scripturae locis colligi potest, quae quodam singulari modo christum prae aliis dei filium nominat, quandoque quidem, absque aliis, singulariter eum filium nominat: sicut vox patris intonuit in baptismo, hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Quandoque eum unigenitum nominat: sicut Ioan. 1-14, vidimus eum quasi unigenitum a patre; et iterum, unigenitus, qui est in sinu patris, ipse enarravit.
Si autem communi modo, sicut et alii, filius diceretur, unigenitus dici non posset.
Quandoque etiam et primogenitus nominatur, ut quaedam derivatio filiationis ab eo in alios ostendatur: secundum illud Rom. 8-29: quos praescivit et praedestinavit fieri conformes imagini filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; et Gal. 4-4 dicitur: misit deus filium suum ut adoptionem filiorum reciperemus. Alia ergo ratione ipse est filius, per cuius filiationis similitudinem alii filii dicuntur.
Amplius. Quaedam opera in Scripturis sacris ita deo proprie attribuuntur quod alteri convenire non possunt, sicut sanctificatio animarum, et remissio peccatorum: dicitur enim Levit. 20-8: ego dominus, qui sanctifico vos; et Isaiae 43-25: ego sum qui deleo iniquitates vestras propter me. Utrumque autem horum christo Scriptura attribuit. Dicitur enim ad Hebr. 2-11: qui sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; et ad Hebr. Ult.: iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Ipse etiam dominus de se protestatus est quod haberet potestatem remittendi peccata, et miraculo confirmavit, ut habetur Matth. 9-6. Hoc etiam Angelus de ipso praenuntiavit, ipse, inquiens, salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Non igitur christus, et sanctificans et peccata remittens, sic dicitur deus sicut dicuntur dii hi qui sanctificantur, et quorum peccata remittuntur: sed sicut virtutem et naturam divinitatis habens.
Illa vero Scripturae testimonia quibus ostendere nitebantur quod christus non esset deus per naturam, efficacia non sunt ad eorum propositum ostendendum. Confitemur enim in christo dei filio, post incarnationis mysterium, duas naturas, humanam scilicet et divinam. Unde de eo dicuntur et quae dei sunt propria, ratione divinae naturae; et quae ad defectum pertinere videntur, ratione humanae naturae, ut infra plenius explanabitur. Nunc autem, ad praesentem considerationem de divina generatione, hoc sufficiat monstratum esse secundum Scripturas quod christus dei filius et deus dicitur non solum sicut purus homo per gratiam adoptionis, sed propter divinitatis naturam.