Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. Vide Paulum apostolum, quid patiebatur; vide quis quid patiebatur: Praeter illa, inquit, quae extrinsecus sunt (dixit enim multa quae patiebatur, et coepit dicere interiora, praeter illa quae extrinsecus erant, 1269 quae patiebatur a malis persecutoribus Christi), incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et vide qualis sollicitudo, quam paterna, quam materna; videte quomodo caedebatur, ut vindicaretur in omnes affectiones ejus: dicemus et affectiones ejus, in quas vindicabat Deus. Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 28, 29) ? Quanto major charitas, tanto majores plagae de peccatis alienis. Acceperat quidem ille et stimulum carnis, angelum satanae, a quo colaphizaretur. Ecce quomodo propitius erat Deus, vindicans in omnes affectiones ejus. Quae sunt affectiones in quas sic vindicabat? Ipse exposuit, ipse dixit: In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet. Tam perfectus erat, ut tamen timendum esset ne extolleretur: nam non poneret Deus medicamentum, ubi vulnus non esset. Et rogavit ut tolleretur; aeger ille rogavit ut auferretur medicamentum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me, id est, stimulum carnis a quo colaphizabatur, aliquem forte dolorem corporis: rogavi, inquit, ut auferret eum a me; et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (Id. XII, 7-9) . Ego novi quem curo; non mihi det qui aegrotat consilium. Tanquam emplastrum mordax urit te, sed sanat te. Rogat medicum ut tollat emplastrum; et non tollit, nisi cum fuerit sanatum quo posuerat. Virtus in infirmitate perficitur. Ergo, fratres, quicumque in Christo proficimus, non nos putemus sine flagello futuros: quia quantumlibet proficiamus, novit ipse peccata nostra; aliquando et nobis ostendit illa, et videmus et nos peccata nostra. Et cum inter tales homines versari coeperimus, ut jam homines quid in nobis reprehendant non inveniant; reprehendit ille adhuc qui omnia novit, et vindicat in omnes affectiones, quia propitius est nobis. Nam si non vindicet, et deserat, perimus. Deus, tu propitius fuisti illis, et vindicans in omnes affectiones eorum.