CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quid sit delectatio secundum veritatem ?
Quid autem per diffinitionem sit delectatio, vel si non potest determinari ut quid, tunc oportet quod determinetur ut quale quid, sicut est de termino passionis quae in diffinitione determinatum continet subjectum, sicut in praecedentibus diximus. Et hoc manifestum fiet si a principio resumantur quae jam in praehabitis dicta sunt, et maxime de his quae probatum est motum et mutationem et generationem non esse. Ex his enim perspicue videtur, quod visio quae est actus primi visivi, diffusus in oculum videntem perfectum, est secundum quodcumque tempus, et nihil habet immixtum de potentia : talis enim visio non est indigens aliquo quod in posteriori tempore adveniat, et ut finis motus perficiat speciem ipsius, sicut est in omni motu et mutatione. Et tale aliquid videtur esse delectatio. Delectatio enim, quoddam totum est prout est actus delectantis, et secundum nullum tempus vel partem temporis aliquid fit delectationis, quod in pluri tempore vel termino temporis ad speciem delectationis perficiatur. Propter quod sequitur quod delectatio motus non. est. Motus enim forma post formam est vel ubi post ubi, et continuus exitus de potentia in actum et in actu sequente semper perficitur potentia praecedens. Omnis enim motus in tempore est.
Et omnis est motus alicujus finalis formae, in qua motus est in motum esse et in perfectum esse, sicut in tertio etiam Physicorum determinatum est. Verbi gratia, aedificativa, prout est motus in aedificabilibus existens, perfecta est, cum perfecit quod appetiit : et hoc est in omni tempore continuo terminato ad aedificatum esse. In partibus autem. Illius temporis omnes partiales aedificationes imperfectae sunt, et alterae specie ad invicem et a tota aedificatione, quae in ultimo completa est, sicut quaedam partialis aedificatio est lapidis compositio, et quaedam partialis est columnae ad modum virgae erectio, et lapidum compositio ad columnae vergationem, altera specie est : et lapidum compositio ad basim, ad vergationem columnae potentia est : et hae duae aedificationes specie differunt a templi aedificatione sive a templi perfectione, et sunt in potentia ad illam. Templi autem perfectio, aedificatio perfecta est, in quo aedificatio in aedificatum esse ita est, nullo ulterius adveniente indigens ad propo-
situm templum aedificandum. aedificatio autem fundamenti et aedificatio trisculpti si forte columnae trisculptae sunt, imperfectae sunt aedificationes et imperfecti.
Sunt enim aedificationes partis totius templi. Differunt igitur specie ab invicem et a toto. Et etiam ipsam aedificationem non
contingit accipere ut motum perfectum secundum perfectam speciem aedificationis in quocumque tempore terminato ad ultimum et nunc aedificationis. Similiter autem et in ambulatione est, et in omnibus reliquis motibus animalium. Si enim motus processivus animalium latio quaedam est, erit unde quo, hoc est, ab aliquo in aliquid processio : et semper id quod relinquit, aliud est ab eo quod accipit secundum speciem ubi, secun dum omnes differentias motus processivi, quae sunt volatus, ambulatio, et saltatio, et hujusmodi, qualia a nobis in libro de Motibus animalium determinata sunt : et non solum in speciebus sunt, sed etiam in ipsa ambulatione. In hac enim semper est unde quo : et non est hoc idem in stadio et parte stadii : neque est idem in altera parte stadii : in omnibus enim his secundum speciem alteram est id quod accipit, ab eo quod relinquit. Nec contingit secundum aliquem motum pertransire hanc lineam vel illam, nihil continue procedendo unde quo. Hujus autem causa est, quia non solum lineam mathematicam pertransit, sed pertransit eam quae in loco est et in magnitudine corporea et divisibili. Ambulatio quae in unde est, in altero est ubi, ab illa quae est in quo. Et de motu quidem in tertio et sexto Physicorum per certitudinem dictum est, et maxime in sexto probatum est quod omnis motus est ab aliquo in aliquod. Et ideo expresse apparet, quod non perfectus in qualibet parte temporis, sed in qualibet parte temporis est multi motus et imperfecti, et illi particulares motus specie differentes sunt, secundum speciem in ubi vel formae specificum esse in qualibet parte motus unde quo, secundum divisionem potentiae et actus.
Nihil autem talium in delectatione est secundum quod delectatio est actus delectantis. Delectatio enim haec perfecta species est, et perfecta forma in quacumque parte ipsius temporis, in qua quis delectatur. Patet igitur quod delectatio si esset motus, particulares motus essent alteri ad invicem secundum speciem : non autem sic est, sed eadem specie delectatio in principio, medio, et fine temporis, in quo aliquis delectatur. Sequitur igitur quod delectatio aliquid sit de numero totorum et perfectorum quae totum esse suum simul habent. Hoc autem contingere videtur ex hoc quod non contingit moveri nisi in tempore. Delectari autem perfecte contingit in nunc temporis. Quod autem in ipso nunc est, fotum aliquid est et perfectum.
Amplius ex dictis manifectum est, quod non bene dicunt qui delectationem dicunt .motum vel generationem. Motus enim et generatio non omnium sunt, sed partibilium secundum formam, vel ubi : et non sunt eorum quae tota simul sunt secundum esse, secundum ubi vel formam. Propter quod insomnis visio prout est actus primi videntis non est generatio, eo quod impartibilis est secundum formam talis visio. Neque puncti generatio est neque unitatis. Licet enim punctum sit in divisibili positum, tamen secundum positionem non dividitur : et unitas est per formam, et forma divisibilis non est : propter quod etiam motus horum nihil est : non enim totum est et perfectum, neque punctum indivisibile positione, neque unitas indivisibilis formae. Sequitur igitur quod motus delectationis non est, quia delectatio totum quoddam est.
Ex. his patet, quod tripliciter aliquid est in tempore, scilicet per divisionem esse quod est in tempore sicut in numero numerante divisionem esse sui : et sic motus est in tempore : propter quod dicit Dionysius, quod tempus est esse in
mutatione et generatione . Et Aristoteles in quarto Physicorum dicit, quod in tempore esse est quadam parte temporis mensurari. Est iterum aliquid in tempore, cujus protensio potentiae in esse perfecto secundum quam in toto perfecte existat, tempore mensuratur : sicut dicimus diurnum, mensivum, annuum : et hoc est in tempore primi mobilis, secundum quodi duratio in esse et permansio mensuratur : et hoc modo esse est in tempore vita, intellectus, sensus, et de lactatio : et hoc modo quod habet potentiam protensam secundum durationem, et in qualibet parte illius temporis totum est : et hoc modo dicit Philosophus, quod esse mensuratur tempore, ens autem loco. Dicitur etiam esse in tempore, quod nihil in se protensum habet, refertur tamen ad id quod in tempore est vel primo vel secundo modo : sicut dicimus intelligentias esse in tempore et causam propriam, quae in nulla differentia temporis deficiunt vel absunt : et hoc modo omnia quaesiuit in tempore, sunt vel primo vel secundo vel tertio modo. Ex omnibus igitur inductis patet quod delectatio neque motus, neque generatio est.