First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
ORANEN. 3 6 9
E contra Episcopus exposita a sacerdote Catà traducit ceu falsa et fictitia, et hoc probat computis et rationibus ab ipso Catà an. 1891 oblatis, pro approbatione, Cardinali Archiepiscopo Toletano ex quibus apparet differentia tan- tummodo libel. 609. 76 : signanter vero respuit duo supra allegata mutua et praesertim illud Francisci Guardiola, quod cum contractum fuerit an. 1894 seu post sententiam S. Con- gregationis, nullius valoris esse putat : hinc concludit pro totali reiectione petitionis sacerdotis Catà.
Nihilominus cum huius Procurator acriter instaret pro causae revisione praevia in integrum restitutione, et cum aliunde Asylum gravi discrimini ob non solutas taxas et non satisfactos fructus creditoribus hypothecariis exponi posset, Moderatores S. Congregationis annuerunt pro causae repro- positione sub formula dubiorum ut infra.
Disceptatio synoptica
DEFENSIO SACERDOTIS CATÀ. Defensor primo recenset mo- tiva extrinseca pro concedenda restitutione in integrum : et haec duo esse dicit, quorum primum est quod causa resoluta fuit unica decisione et quidem munita clausula et amplius rei iudicatae vim habente : cum itaque remedium ordinarium appellationis competere non possit, aequitas postulat ut id remedium extraordinarium restitutionis in integrum conce- datur, quae appellationis locum teneat.
Secundum motivum extrinsecum desumit ex causae gra- vitate; in ea enim continentur altissimae iuris quaestiones puta, utrum praefatum Asylum sit laicale vel ecclesiasti- cum, utrum sit opus cultus vel simplex opus pium, utrum annuentia Ordinarii pro colligenda stipe ad aedificium ex- imendum canonicae aequivaleat erectioni, et aliae quas enun- ciat, quae multae in numero et in se graves, conveniens est ut duplici examini supponantur.
Transit deinde patronus ad motiva intrinseca. Sane, ait, negari non potest, et etiam ipse Ordinarius Oranensis ad-
ucía, Tom. XXVIII, fase. CCCXXX. 24