In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Transubstantiationem esse possibilem quia una substantia potest totaliter incipere, et alia totaliter desinere, id tamen a solo Deo fieri posse, quia soli ipsi extrema totaliter subsunt.
De secundo (a) articulo, primo dico, quod possibile est huic rationi nominis aliquid subesse. Secundo, quod illud non est possibile alicui virtuti activae, nisi divinae immediate.
Primum probatur, quidquid potest esse totaliter novum, non repugnat sibi succedere alii, quod potest totaliter desinere esse; sed aliqua substantia potest totaliter esse nova, sicut expositum est prius totaliter, hoc est, non tantum secundum se totam compositam ex partibus, sed etiam secundum quodlibet ejus, et alia potest eodem modo desinere esse ; ergo haec potest totaliter succedere illi totaliter desinenti, et per consequens haec potest converti totaliter in illam, et ita transubstantiari. Assumpta patent, quia nec totalis inceptio substantiae, nec totalis desitio includit contradictionem, nec per consequens inceptio hujus ad totalem desitionem illius, quae transitio includit transubstantiationem ; ergo vera est prima conclusio, scilicet quod possibilis est transubstantiatio.
Secundum probatur, scilicet quod soli Deo istud sit possibile, quia in cujus potentia activa est utrumque extremum, et quantum ad totum esse, et quantum ad totum non esse, est hoc praecise in ejus virtute activa, ut transitio extremi in extremum, et praecise ejus. Nunc autem esse, totalis substantiae, et non esse, ejus subsunt virtuti activae divinae, et soli illi, quia quaelibet alia requirit subjectum in quod agat: ergo transitio totalis substantiae in substantiam subest illi virtuti, et soli illi. Major et etiam tota ratio confirmatur per simile de transitione partialis cujus enim virtuti activae subest esse et non esse partiale utriusque extremi, ejus virtuti subest transitio partialis extremi in extremum. Patet de generatione et corruptione Virtus enim potens super non esse formae praecedentis, et esse formae consequentis, manente illa parte compositi communi, scilicet materia, potest super generationem hujus ex illo, quae est transitio partialis unius partialis in aliud: ergo a simili, virtus potens super esse et non esse utriusque extremi, totaliter potest super transitionem totalem extremi in extremum.