First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
370 ORANEN.
mittit, quod sacerdoti Catà ius et titulus fundatoris perti- neat; iam vero S. Congregatio ad relatum dubium: An et quomodo ad presbyterum Catà pertineat proprietas aut sim- plex administratio asyli in casu? Respondendo negative in omnibus, hunc titulum ei denegavit: siquidem sedulo di- stinguendum esse tradit ius reale dominii a iure proprietatis, quae sub se etiam ius auctoris comprehendit : proinde cum emanata decisio subvertat sacrorum canonum spiritum qui hunc titulum fundatoris reservatum volunt, quia expedit ex- citare pios homines ad nova opera ad publicam utilitatem, revocari debet : hic adnotat quod priores Defensores in prima causae discussione errarunt ponendo quaestionem dominii, quasi sac. Catà sibi vellet vindicare proprietatem Asyli: hoc non respondebat obiectivitati quaestionis, neque intentioni ipsius Catà, qui tantum sibi reservatum voluit ius funda- toris et auctoris.
Ulterius patronus instat, asylum in casu esse opus pium laicale, et probat 1. ex fine qui iuxta D. Thomam et Ari- sto telem entis naturam determinat. Unde scitum esse ait opera ecclesiastica nunoupari quae ad cultum religiosum vel ad bonum animarum diriguntur; laicalia vero quae ad alium scopum : at in themate finis asyli est alimentum subventio, et educatio pauperum puellarum : probat 2. ex mediis; insti- tutum enim extructum fuit ex privatis laicalibus contribu- tionibus, proinde sub hoc respectu nullimode ecclesiasticum dici potest : probat 3. tandem ex personis quae in instituto aluntur: hae enim sunt pauperes puellae et tamdiu inibi consistunt quoadusque collecta subsidia non deficiant; hinc Asylum destituitur illo charactere perpetuitatis, quae in fun- dationibus ecclesiasticis requiritur. Posito vero quod opus a sacerdote Catà fundatum sit laicale, eius fundatori absque in- iustitia denegari non poterat administratio.
Quin aliquid obsit quod affert Episcopus Oranensis ad probandam eius ecclesiasticitatem, nempe licentia ab ipso impertita ponendi capsulam in Ecclesia pro eleemosynis fa- vore Instituti extruendi, et facultas colligendi subsidia ad