CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod delectatio in operante perficit operationem.
Perficit autem operationem delectatio non secundum eumdem modum quo sensibile perficit sensationem, quando ambo studiosa et bona sunt secundum . modum studiositatis et bonitatis quae . competunt sensibili et sensationi : sicut etiam eodem modo sanitatis operationem non perficiunt sanitas et medicus. Non enim secundum unam similitudinem operationis sanitatis causa est medicus, et sanati. Et sicut virtus sani ab interioribus diffundens se in sanitatis operationem, medicus autem perficit sicut inducens ab extrinseco sanitatem facientia : similiter sensibile operationem sensitivi vel sentientis perficit eam sicut movens ad operationem extrinsecus, sensitivum autem primum perficit eam sicut diffundens se in eam : et hoc modo delectatio perficit operationem sicut interius diffundens se delectans in operationem, et non sicut extrinsecum operationis, quemadmodum extrinsecum ad sanitatis operationem est medicus, et sicut extrin- secum est sensibile ad primi sensitivi operationem. Quod autem secundum unumquemque sensum delectatio sit, omnibus puto esse manifestum. Dicimus enim visiones et auditiones esse delectabiles. Et manifestum est, quod tunc maxime delectabiles sunt, cum et sensitivum potissimum est secundum dispositionem suae virtutis, et cum operatur ad tale objectum,quod potissimum est omnium eorum quae cadunt sub sensu. Talibus enim existentibus sensitivo et sensato semper erit in opere sensus delectatio : eo quod et faciens et patiens convenientissime se habent ad invicem. Delectatio autem perficit operationem, non ut habitus qui insit vel inflat sensitivo : quia sic esset motus de dispositione et potentia ad habitum : sed perficit eam. ut superveniens quidam finis, qui finis est non operis, sed operantis. Operatio enim cum sit optimum, finem alium habere non potest. Sed operans finem habere potest delectationem qua simul est cum ipsa operatione, eo quod est diffusio primi operativi in operatione, sicut omne in quo aliquis gaudet vel delectatur. In omnibus enim talibus gaudium nihil aliud est, nisi diffusio cordis in operativo conceptu boni in quo gaudet vel delectatur. Ista enim diffusio semper supervenit operationi, velut juvenibus supervenit pulchritudo. Juvenis enim ut juvenis est operatio secundum virtutem juventutis, quae est in optime movente calido et in subtili et optime mobili humido. Tali autem operationi semper supervenit et eo est pulchritudo.
Propter quod quamdiu sensibile vel intelligibile sit secundum actum operationis, verbi gratia, ut sic discernens et speculans secundum actum, tamdiu in operatione erit delectatio. Similibus enim entibus et ad invicem secundum eumdem modum se habentibus passivo et activo, idem continue aptum natum est fieri.
Sed cum Ita sit, videretur quod aliquis continue delectari deberet. Delectatio enim firmat operationem et continuat : firmata autem et continuata operatione, continua delectatio supervenit. Hoc autem non videmus : nullus enim continue delectatur Quaeramus igitur, quare est hoc quod nullus continue delectatur ? Et dicamus quod hoc est, quia omne quod compositum est, laborat In operatione, in. operatione enim necesse est esse discursum spirituum et continuam alterationem. calidi et humidi in organo : et ideo debilitatur spiritus et laborat organum et attenuatur humidum : et Ideo necesse est reduci hoc in principium digestionis ut restauretur. Et haec causa est quare nulla humana corpora continue possunt operari, sicut nec faber continue fabricat hebctatis malleis, forcipibus, et Incude. Operationes autem omnes animales per spiritum et calidum et humidum fiunt sicut per instrumenta : et quia non continua est operatio, sequitur quod neque continua sit delectatio. Delectatio enim consequitur operationem. Ex quo sequitur quod jam. olim dictum est, quod si alicujus natura simpliciter est una et eadem, semper gaudet delectatione.
Tamen etiam lassata virtute quaedam nova existentia delectant : posterius autem corrupta non delectant similiter. Sicut curiosi in leonibus videndis, a principio etiam lassati desideranter currunt ad videndos leones : visis autem leonibus lassata virtus statim remittitur. Et hujus causa est, quia primum inclinata mens ex curiositate ad operationem, exsequitur sibi protendendo spiritus : et ideo intense tunc operatur, quemadmodum ex curiositate aliquid novi aspicientes, protendunt spiritum visivum et intense operantur : sed postea curiositate satiata, non fit tam intensa operatio, sed neglecta et remissa : propter quod etiam delectatio obscuratur et remittitur.