Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Tertium quaesitum hujus quaestionis, an detur in intellectu nostro notitia prodacta, et pro parte falsa, positis tribus argumentis adducit rationem ad oppositum ex Augustino.
(a) Quaeritur utrum in intellectu nostro sit actualis notitia genita vel producta. Arguo quod non : actionis non est actio, nec ut termini, nec ut subjecti, nec passionis est passio 5. Physic. sed notitia actualis est actio vel passio ; ergo ipsa non est genita vel producta, quia hoc esset alia passione vel actione, et ita esset terminus actionis vel passionis. Minorem probo primo sic : notitia est actus secundus, sed omnis actus secundus est actio vel passio: ergo. Secundo sic : nullum entium consistit praecise in fieri et successione, nisi sit actio vel passio; notitia non est permanentium, ergo, etc.
Tertio sic, Philosophus 9. Metaph. distinguit actionem in immanentem et transeuntem; sed notitia est operatio immanens, ergo est actio, quia continetur sub una specie actionis scilicet immanentis.
Secundo sic ad principale : Augustinus 4. super Genes. cap. 8. dicit quod aer praesente lumine non est factus lucidus, sed fit, quia si factus esset lucidus, et non fieret,absente corpore luminoso maneret lucidus. Ex his habeo, quod illud quod factum est, intranee et de se manet: sed illa notitia non manet, ergo non est facta, nec est genita.
Tertio sic, Philosophus 7. Metaphysic. probat quod formae non est generatio, sed tantum compositi: sed notitia non dicit compositum, sed tantum formam, ergo, etc.
Contra, Augustinus de Trinit. cap. 12. et 13. Liquido tenendum est, quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui. Ab utroque enim notitia paritur, et a cognoscente et a cognito: et aliquantulum infra : partum mentis antecedit appetitus quidam, quo id quod nosse volumus quaerendo et inveniendo, nascitur proles, notitia ipsa.