In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) De secundo articulo, etc. Hic ponit duas conclusiones. Prima, quod transubstantiatio modo dicto in priori sit possibilis. Secunda, quod haec possibilitas respiciat solum virtutem divinam, non creatam. Prima probatur, quia quidquid potest esse totaliter, id est, secundum totum et partes novum, potest etiam succedere alteri, quod secundum totum et partes potest desinere esse, quia nec inceptio totalis unius, neque desitio totalis alterius, nec ordo successionis utriusque ad invicem repugnat. Haec ratio supponit propositionem creditam, nempe Deum habere omnipotentiam, quam Theologi asserunt, et agere posse independenter ab omni causa creata, et causam materialem a Deo dependere et creari posse, nempe materiam primam, ab eoque conservari, quod non admitterent Philosophi, ut visum est dist. 1. quaest. 1.
Secunda conclusio probatur ex eo, quod solus Deus agere possit independenter a subjecto, et non causa creata ; ergo esse et non esse totale substantiae est in sola potestate divina, prout esse et non esse comprehendunt totum et partes. Hae rationes quantum ad principia ex quibus dependent, jam tractatae sunt loco citato ; unde non est quod hic amplius eis insistamus, solum superest explicandum, an panis desinat per annihilationem? an ex repugnantia aliqua ex natura rei? quod in sequentibus tractabitur.