IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) De secundo principali, scilicet de fide infusa. Doctor in hoc articulo dicit quod nulla ratio cogit ponere Fidem infusam propter credulitatem articulorum: sed si talis Fides est ponenda, est praecise ponenda propter auctoritatem Sanctorum asserentium talem Fidem in nobis, tamen innuit in littera duplicem modum ponendi Fidem infusam propter credulitatem articulorum, et neuter modorum firmiter asseritur a Doctore, quia utrumque modum improbat. Secundus tamen modus ponendi videtur aliqualiter evidentior primo, et tenens alterum modorum, habet tunc respondere rationibus factis contra illos modos. Innuit tamen illos duos modos ponendi Fidem infusam propter credulitatem 1 articulorum, quia etsi non concludant necessitatem ponendi talem Fidem, nullus tamen alius modus apparet evidentior istis.
In ista littera plura ponuntur. Primo, quando dicit quod Fides assentit, debet sic intelligi quod habitus Fidei inclinat potentiam ad assentiendum ; potentiae enim est assentire vel dissentire, et non est habitus. Secundo, quando dicit quod Fides acquisita assentit dicto alicujus, quia credit veracitati illud asserentis ; hoc debet intelligi secundum istum modum ponendi, quod Fides acquisita facit assentire non immediate Deo revelanti, sed alicui testi creato articulum asserenti ; et in hoc differt a Fide infusa, quia ipsa inclinat ad assentiendum articulis revelatis immediate a Deo, et hoc quia facit assentire immediate veracitati ipsius Dei revelantis ; fides ergo infusa et acquisita in hoc conveniunt, quia utraque inclinat ad assentiendum articulis Fidei, quia inclinet ad assentiendum veracitati illorum articulorum. Et differunt in hoc, quia Fides acquisita tantum inclinat ad assentiendum veracitati asserentis creati ;
fides vero infusa inclinat praecise ad assentiendum veracitati Dei revelantis articulos.
Tertio, quando dicit quod Deus asserit immediate, illud immediate revelat, ut puta quando asserit hunc articulum esse firmiter verum, quod Deus est trinus et unus ; illud asserere est revelare, et tale revelare potest dupliciter intelligi ; vel quod Deus immediate causet notitiam hujus : Deus est trinus et unus, vel quod causet assensum, quo assentio illi articulo ; stat enim quod quis habeat notitiam hujus articuli: Deus est trinus et unus, et quod tamen non assentiat veritati articuli, quia pono assensum esse simpliciter alium actum ab actu cognoscendi, ut patet a Doctore in 2. Met. q. 1. et vide quae ibi exposui. Quando ergo dicitur quod asserere articulum est ipsum immediate revelare, debet intelligi non tantum de notitia articuli, sed etiam de assensu, et hoc dupliciter, vel de assensu actuali, vel habituali ; tunc enim Deus facit habitualiter assentire articulis, quando infundit habitum Fidei inclinantem ad hujusmodi assensum ; et actu facit immediate assentire, quando immediate causat actum assentiendi.
Quarto dicit quod talis Fides infusa est cum aenigmate et obscuritate, hoc verum est, ut aenigma et obscuritas opponuntur evidentiae rei in se; habens enim talem Fidem vere credit articulis revelatis, quia credit veracitati Dei revelantis, et sic est certus de articulo, quia est certus de veracitate revelantis. Cognitio enim hujus articuli : Deus est trinus et unus, potest dupliciter esse evidens ex evidentia rei.
Primo, quando Deus sub ratione Deitatis est in se praesens alicui intellectui, sicut est intellectui Beato. Secundo, quando est praesens in specie intelligibili partialiter causante notitiam distinctam Deitatis, sicut fuit in Angelis ante eorum beatitudinem. Et de hoc vide quae exposui super q. 3. Prolog. et super dist. 3. quaest. 9. secundi. Et notitia, quae tantum habetur per revelationem, nullo modo potest esse evidens ex evidentia rei, et sic patet quomodo Fides infusa est cum obscuritate et aenigmate.
(d) Similiter hoc modo teneri potest, etc. Vult dicere quod Fides infusa de isto articulo: Deus est trinus et unus, non habet pro objecto ipsum Deum trinum et unum sic absolute sumptum, sed habet ipsum pro objecto, inquantum est revelatum immediate a Deo, ita quod ratio formalis objecti Fidei est praecise esse revelatum a Deo, et ita articuli, sive pertinentes ad intra, sive pertinentes ad extra, non sunt objecta Fidei sub suis propriis rationibus formalibus, sed praecise sub ratione, qua sunt revelati, ita quod revelatio passiva omnium articulorum est ratio formalis objecti, vel objectorum Fidei infusae. Et sic patet primus modus ponendi Fidem infusam.
(e) Contra. Doctor multipliciter instat contra istum modum ponendi. Et primo in hoc quod dicit, quod objectum Fidei non est articulus sub ratione propria, sed inquantum revelatus, ita quod Fides infusa praecise facit assentire articulo, ut revelato, quia facit assentire veracitati revelantis.
Ex hoc sequitur quod fidelis habens Fidem infusam non poterit assentire firmiter alicui articulo, puta quod Deus est trinus et unus ; patet, quia sic non assentit firmiter huic articulo, nisi inquantum revelato.
(f) Quaero igitur a te, quomodo assentiet huic, quod Deum esse trinum et unum est revelatum a Deo ?
Si dicas: Firmiter assentio, quia revelatum est a Deo, Deum esse trinum et unum, esse revelatum a Deo, id est, quod Deus revelat, quod hic articulus: Deus est trinus et unus, est revelatus, et sic credo hunc articulum revelatum a Deo esse revelatum, ita quod credo duo, scilicet credo Deum trinum et unum esse revelatum, et credo quod hoc revelatum sit revelatum, quod est, supple, revelatum. Contra hoc, quia tunc est procedere in infinitum in revelatis, patet, quia si assentio huic revelato, quia assentio, quod hoc est revelatum, et illud secundum revelatum sit A, et tunc quaero, quomodo assentio secundo revelato. Si dicis quod assentio illi revelato, quia assentio quod illud est revelatum, sic erit procedere in infinitum, et per consequens nunquam aliquid firmiter credam do articulis Fidei, sicut si scientia conclusionis resolveretur in principia, et illa principia in alia, et sic in infinitum, nunquam sciretur aliquid, sicut nec aliquid esse potest, quod dependeat essentialiter ex causis infinitis, ut satis patet in primo, distinct. 2. quaest. 1. et in secundo Metaph. Doctoris.
(g) Si dicas quod huic, scilicet Deum esse trinum, et unum esse revelatum a Deo, assentio ex Fide acquisita, id est, quod Fide infusa firmiter assentio huic articulo, ut revelato a Deo, sed quod assentiam hunc articulum esse revelatum, praecise assentio Fide acquisita.
Contra, quia tunc Fides infusa dependeret in esse, et in faciendo adhaerere alicui articulo a Fide acquisita
sicut a principio, sicut etiam hic, quando firmiter adhaereo Fide acquisita huic articulo : Deus est trinus et unus, quia credo veracitati asserentis ; Fides acquisita de tali articulo dependet a veracitate asserentis, quasi sicut conclusio a principio, ut patet a Doctore supra in littera ; sic in proposito, si tantum assentio huic articulo ut revelato, quia assentio Fide acquisita, talem articulum esse revelatum, patet quod Fides infusa dependet a Fide acquisita, et si forte non in essendo, saltem dependet in faciendo assentire.
(h) Praeterea, formalis ratio objecti. Secundo, probat Doctor quod esse revelatum non potest esse ratio formalis objecti alicujus habitus; patet, quia habitus realis objecti respicit objectum sub ratione formali reali, et hoc salis patuit in primo, quaest. 3. Prologi; et loquor semper de habitu reali non tantum denominatione intrinseca et in se, quia sic omnia habitus est qualitas realis, sed praecipue denominatione extrinseca, quia supple respicit objectum reale, licet enim Logica sit in se scientia realis, tamen dicitur rationalis, quia respicit ens rationis pro objecto, In proposito, habitus Fidei est vero realis utroque modo, quia respicit objectum reale sub aliqua ratione formali reali, sed esse revelatum est tantum relatio rationis; ergo Fides infusa non habet articulum Fidei pro objecto sub ratione formali, quae est ens rationis, sicut est esse revelatum.
(i) Praeterea, in primo, cui Articuli sunt revelati, sufficit Fides acquisita, ut firmiter credat eis. Nunc Doctor probat specialiter quod Fides infusa non sit necessaria propter credulitatem articulorum etiam immediate revelatorum a Deo ; patet de Paulo, quia ex puris naturalibus, includendo habitum acquisitum, potest aliquis assentire omnibus assertis et revelatis ab aliquo, quia ex puris naturalibus assentire potest illum esse veracem, quia talia asserit et revelat ; sed ex puris naturalibus credit homo, et assentit quod Deus est verax magis quam homines, et hoc scire et assentire potuit Paulus ; igitur Fide acquisita ex puris naturalibus potuit assentire omnibus revelatis immediate a Deo, et per consequens quilibet alius ; ergo, etc.
(k) Praeterea, fides infusa. Ultimo arguit deducendo ad inconveniens, scilicet si Fides infusa esset necessaria, certius faceret credere, quam Fides acquisita, aliter non poneretur, sed hoc est falsum, quia Fides acquisita est certior, patet, quia conclusio est minus certa, quam principium : si ergo huic : Deum esse trinum et unum, assentio Fide infusa, quia hoc supple est revelatum a Deo, sed hoc esse revelatum a Deo, credo Fide acquisita, puta quia Joannes dixit hoc sibi esse revelatum, sed si audissem eum asserentem hoc sibi esse revelatum, credidissem sibi Fide acquisita credendo ipsum esse veracem ; igitur et modo credo Fide acquisita ex audita Scripturarum, vel lectione, esse revelatum Apostolo, et per consequens tota firmitas, quae hoc modo ponitur in fide infusa, est simpliciter a Fide acquisita, et per consequens non videtur ponenda Fides infusa modo supra posito.
SGHOLIUH.
Secundas modus ponendi Fidero infusam, est quod respiciat immediate Deam in se ut objectum primarium, et omnes articulos in ipso inclusos, ut objecta secundaria. Juxta hunc modum, Deas non est objectum Fidei ut revelans, sed ratione Deitatis, in quo differt a primo modo, et sic habitus Fidei tendit immediate in omnes articulos, sicut si ex articulis cognitis immediate acquireretur. Hic modus difficilis et ingeniosus est, et in margine notantur dicta ii. quibus continetur.
Aliter potest (1) poni fides infusa in nobis sic : credibilia possunt accipi et cognosci a nobis naturaliter in quolibet genere credibilium in conceptibus generalibus entis et ueri, et sic de aliis. Possumus enim hanc : Deus est trinus et unus, cognoscere in terminis suis generaliter, cognoscendo Deum sub conceptu generali, et similiter trinum, et sic de aliis terminis. Sed hanc : Deus est trinus in personis, et unus in essentia, nunquam cognoscimus evidenter, nec est nobis evidens ex terminis, nisi termini ejus apprehendantur a nobis in particulari sub propriis rationibus. Licet igitur isti termini apprehendantur in universali a nobis, ut tamen sic apprehensi, non sunt termini propositionis immediatae simpliciter primae, sed mediatae. Ideo hae propositiones : Deus est trinus et unus, Filius Dei est incarnatus, et hujusmodi, praeter omnem cognitionem, quam naturaliter possumus habere ex terminis illarum in universali, adhuc remanent nobis neutrae, ita quod non possumus naturaliter scire eas esse veras, nec falsas. Sed si possemus concipere terminos in particulari, primo moveret intellectum ad simplicem apprehensionem sui sub propriis rationibus ; secundo, ad compositionem terminorum in propositione immediata vera. Cum igitur de facto haec in via non moveant intellectum nostrum, sic in particulari, et sub propriis rationibus, per consequens non habemus assensum eis tanquam propositionibus immediatis ex evidentia terminorum, quem tamen assensum nati essent termini apprehensi causare in intellectu ; sed habemus unum assensum alium imperfectum respectu illius, et inclusum in illo, sicut imperfectum in perfecto. Et ideo ille assensus imperfectior potest causari in nobis per aliquid supplens causalitatem terminorum imperfecte cognitorum, sicut ex frequentia actuum cognoscendi terminos illos cognitione imperfecta, causaretur in nobis habitus causans assensum propositionibus complexis ex illis terminis sic imperfecte cognitis.
Sed, quia nihil movet intellectum nostrum naturaliter ad causandum assensum intellectus istis credibilibus, ideo Deus supplet vicem objecti, ut sicut ex frequentia actuum cognitionis imperfectae terminorum in articulis generaretur in nobis assensus imperfectus de credibilibus, si tamen termini moverent imperfecte ad hujusmodi assensum causandum, sic Deus infundit nobis habitum fidei inclinantem intellectum nostrum in assensum articulorum, ita quod fides respiciat ipsum Deum, de quo formantur articuli, quibus sicut objectis secundariis assentimus per habitum.
Sed ille assensus non est ex evidentia terminorum, quia omnia credibilia vel sunt necessaria simpliciter, sicut Deum esse trinum et unum, et omnia alia quae respiciunt Deum intrinsece ; vel sunt contingentia, ut illa quae respiciunt extrinseca, cujusmodi est Incarnatio Filii, resurrectio mortuorum, et hujusmodi, quae dependent a voluntate divina, quae contingenter ordinavit illa ab aeterno, quamvis sint necessaria ex praesuppositione divinae voluntatis, scilicet si ordinavit ea fieri, et tunc necessitas illorum est conditionata. Et talium credibilium, sive necessariorum simpliciter, sive contingentium, necessitas vel contingentia, vel ipsamet credibilia, non sunt nobis nota intuitive, sicut nata essent videri. Ideo assensus, quem causat in nobis fides infusa a Deo, non est ita perfectus, sicut erit quando videbimus eum sicut est, scilicet Deum, sed est imperfectus.
Et iste modus ponendi fidem infusam, non innititur alteri, sicut praecedens modus, scilicet quod ideo assentio huic : Deus est trinus et unus, quia prius assentio Deo revelanti hanc veritatem, et sic respicit Deum, ut causantem assensum, non autem ut objectum habitus ; sed fides respicit Deum, sicut primum objectum, de quo sicut de objecto primo, continente hujusmodi veritates, formamus hujusmodi veritates complexas : Deus est trinus et unus. Nec credo hoc esse verum, quia prius credo hoc esse revelatum a Deo ; sed ille habitus immediate inclinat in articulos Fidei, sicut si ex articulis cognitis immediate acquireretur, eo modo quantum ad hoc, quo scientia inclinat intellectum in cognoscibilia ; nec cognoscibilia sunt praesentia in habitu, ita quod repraesentet ea, sed sunt praesentia per species, et tamen si objectum non esset praesens per species, adhuc staret habitus, sicut si species possent esse deletae, stante scientia, adhuc scientia magis inclinaret in illa objecta, quae fuerunt sibi aliquando praesentia in speciebus, quam in alia.
Et similiter si essent praesentia, homo facilius intelligeret et concluderet conclusiones ex eis, quam ex aliis objectis, quorum nunquam habuit habitus ; sed haec credibilia, licet non sint praesentia per fidem infusam, ita quod repraesentet objecta, sicut nec aliquis habitus facit, sed aliunde, puta per auditum vel lectionem, inclinat tamen fides infusa in credibilia primo, sicut in sua objecta, ita quod fides respiciat primam veritatem, ut de qua est, sicut de objecto primo.
Et tunc dissimilis est fides ista ab acquisita, quia ratio tendendi in aliquod creditum fide acquisita, est veritas testis asserentis illud esse verum ; hic non sic, sed de ipsis credibilibus, scilicet articulis respicientibus primam veritatem, in qua sunt omnes veritates hujusmodi, sicut objectum primum, non sicut illud, a quo sunt causaliter hujusmodi veritates revelatae secundum primam viam, quamvis articuli non sint praesentes, ut objecta, nisi quia prius.revelati, tamen intellectus non tendit in eos, quia primo credit ea revelata, ideo non respicit pro formali objecto in eis revelari, sed ipsos articulos in se. Adhuc tamen est obscura, quia licet firmiter inclinet intellectum in talia, ut objecta, tamen non facit ea praesentia ex evidentia rei, nec aliquid aliud facit ea sic evidentia vel praesentia ; tamen habitus fidei inclinat in veritate objecti, secundum quod inclinat firmiter intellectum in talia objecta.