First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
ORANEN. 371
eumdem finem etiam extra dioecesim : respondit enim pa- tronus quod haec licentia spectari non potest ceu canonica erectio, sed potius ceu actus politiae ecclesiasticae, et hoc iusta eco causa (Fagnan. ad cap. 14 lib. 5 Decretalium de poenit. et remis.) fuit constitutum, ut dignosceretur an esse?it tales qua- les afferunt; plerumque enim contigit ut assumpto falsae religionis habitu se fingant alios quam sint. Cum itaque praefatum Asylum sit tantum opus pium laicale, Episcopo tantummodo visitatio competere potest, non vero ingerentia in eius administratione, quae omnino Asyli, fundatori est reservanda. Deinde, pergit defensor, ipsa Oranensi Curia fatente, in Gallia opera pia ecclesiastica destituuntur capa- citate possidendi, neque ipsa Curia umquam intendit sibi addicere Asylum : ergo presbytero Catà ea lege oblationes sunt traditae, ut ipse ceu fundator personam iuridicam gerens, ante leges esset etiam Asyli proprietarius et administrator : et quod ita se gesserit independenter a Curia ecclesiastica Oranensi constare, ait, ex innumeris factis in ipsa extractione Asyli : regulae organicae a se concinnatae pro instituto ap- probatae sunt ab auctoritate civili et non ab ecclesiastica : sacerdos Catà Commissionibus Fabricae praefuit, ipse conduxit operarios, ipse contractum locationis cum Sororibus Teresianis inivit, uno verbo Asylum erectum et ordinatum fuit a sa- cerdote Catà absque interventu auctoritatis ecclesiasticae : unde Episcopus Oranensis in sua informatione concludebat sibi naturale videri, ut sac. Catà inscriberetur titulus civilis proprietatis. Si itaque Asylum est opus pium laicale, evi- denter iniusta est S. Congregationis decisio, quae sacerdoti Catà denegat omne ius fundatoris super Asylo a se erecto, ordinato et administrato.
Postea patronus obiectionem Curiae Oranensis repellit, quae ita se habet: sacerdos Catà innixus apparenti titulo civili semper sibi vindicavit ius dominicale super Asylo: ergo nunc non licet materiam contentionis mutare, restringendo praetensionem ad ius fundatoribus concessum quin violetur quasi contractus iudiciarius ex litis contestatione exoriens :