Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quaeritur utrum in intellectu nostro sit actualis notitia genita? Haec est secunda quaestio a Lychelo omissa, et ex Reponatis huc (ut mihi videtur probabile) translata, ad cujus solutionem Scotus praemissis tribus rationibus pro parte negativa, et una pro affirmativa, tres quaestiunculas determinat. Primo, intellectuales, volitiones et similes actus vitales esse qualitates. Secundo ad eas dari mutationem. Tertio eas non accipere esse per veram productionem. Deinde infert ex sua resolutione philosophica unum corollarium Theologicum de intelligere et velle divino, et solvit argumenta principalia. Quod autem haec etiam quaestio sit hic addita praeter rationes superius assignatas, ulterius conjici potest, quia inferius in hac ipsa dist. quaest 9. ad tertium principale, tractat partem principalem ejus quae est, an intellectio sit actio de genere Actionis, eodem fere modo quo hic, sine ulla relatione ad ea quae hic dicit ; non videtur autem probabile quod in eadem distinctione eamdem difficultatem bis eodem modo fuse tractaret.