IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Aliter potest. Secundus modus ponendi est talis, quod fides infusa respicit immediate ipsum Deum, ut objectum, de quo formantur articuli, sive ad intra, ut quod Deus est trinus et unus, sive ad extra, ut quod Deus est creator, est incarnatus, et hujusmodi. Fides ergo infusa habet Deum sub ratione Deitatis, ut objectum primarium, et habet omnes articulos Fidei, qui includuntur in ipso Deo, ut objecta secundaria. Et in hoc differt a fide acquisita, quia fides acquisita primario, respicit, ut objectum, veracitatem asserentis, et secundario respicit asserta, ut objecta secundaria. Similiter iste modus ponendi fidem infusam est alius a primo modo, quia primus modus ponit fidem infusam respicere Deum ut objectum primarium, non absolute et sub ratione Deitatis, sed ut revelantem credibilia, ita quod Deus sub ratione, qua revelat, est primum objectum fidei infusae. Ponit etiam respicere articulos Fidei, ut objecta secundaria, non ut absolute considerata, sed inquantum revelata, ita quod revelari passive est ratio formalis talium objectorum, ut supra patuit. Sed iste modus secundus ponit fidem infusam respicere Deum sub ratione Deitatis, et non inquantum revelans: similiter respicit articulos sive credibilia absolute, et sub rationibus propriis, et non inquantum revelata.
Adverte tamen, quod quamvis fides infusa habeat Deum sub ratione Deitatis pro objecto, habens tamen ipsam de communi lege, non potest cognoscere Deum sub ratione Deitatis, sicut
Theologia nostra respicit Deum sub ratione Deitatis pro objecto, habens tamen illam de communi lege non potest cognoscere Deum sub ratione Deitatis, ut prolixe exposui super quaest. 3. Prologi.
Adverte etiam, quod quamvis Deus sub ratione Deitatis sit objectum fidei infusae, non tamen inclinat ad assentiendum Deo in se, quia Articuli fidei sunt tantum de complexis, ideo tantum inclinat vel facit assentire credibilibus complexis.
Adverte etiam, quod per fidem infusam objecta Fidei, sive primaria, sive secundaria, non habentur in se praesentia, nec in specie intelligibili ; quia tunc de eis posset esse assensus ex evidentia rei, ut supra patuit, sed habentur praesentia per auditum, patet quia habens habitum fidei infusae, et non instructus ab aliquo Doctore de credibilibus, nullo modo cognoscit illa, nec assentit illis ut veris per talem habitum ; sed instructus per auditum de credibilibus, tunc talia credibilia sunt sibi praesentia, non in se, sed tantum per auditum, sicut modo Jerusalem est mihi praesens tantum per auditum, cum nunquam ibi fuerim, sed quia credo veracitati asserentis Jerusalem esse, sic in proposito credibilia fiunt praesentia per auditum habenti fidem infusam, et tunc talis fides facit assentire illis credibilibus; et hoc est, quod dicit Doctor in sententia. Et quod dicit in principio secundi modi, quod via naturali possumus cognoscere omnes Articulos Fidei tantum in conceptibus confusis, et sic via naturali possumus cognoscere istam propositionem: Aliquod ens esi trinum et unum, puta abstrahendo conceptum entis ab aliquo ente inferiori, et abstrahendo unitatem, et similiter Trinitatem, tamen via naturali non possumus scire hanc esse veram, sed semper est mihi neutra, quia est una mediata dependens ab aliqua immediata, cum via naturali scire non possum. Deus tamen potest in me causare assensum, quo imperfecte assentio huic, puta, aliquod ens est trinum et unum, quia assensus imperfectus virtualiter includitur in assensu perfecto, quo quis firmiter assentit huic, scilicet Deus est trinus et unus, quando scilicet termini sunt in se praesentes et clare visi. Potest etiam causare habitum fidei, qui faciat assentire, imperfecte tamen, huic articulo, praesenti tamen per auditum, scilicet Deus est trinus et unus. Et de hoc vide quae dicit Doctor quaest. 1. Prologi, et quaest. 3. et quae ibi prolixe exposui : et sic patet iste secundus modus ponendi fidem infusam.