QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus habet potentiam infinitam, sed ratio Aristotelis ad hoc nempe, quia movet in tempore infinito, falsa est et erronea. Vide Doctorem de hoc t. dist. 2. quaest. 2. sig. PriA mam viam, n. 25. et in hunc textum ad 3. explicat id Aristotelis 8. Physic. Virtus infinita si esset, moveret in non tempore. Do quo agit 1. dist. 2. quaest. 2. ad ait.
Dicendum, quod virtus primi est infinita, cujus ratio est: illud est in finitum, quod non est finitum: sed aliquid finitur dupliciter, aut per formam, aut per materiam. Illud quod de se est finitum et finitur per formam, illud est imperfec tum, quia finiri per formam, est per formam perfici. Sed finiri per materiam est amplitudinem alicujus in minus trahi, ideo quod non est finitum per materiam, illud est perfectum, et ideo infinitum materiae est imperfectum, sed infinitum formae est perfectum. Nunc autem primum principium est maxime separatum a materia: ergo sua essentia maxime formata est infinita. Sed quanto aliquid perfectius habet formam secundum quam agit, tanto perfectius agit et perfectiorem habet potentiam agendi, sicut quanto aliquid calidius est, tanto habet virtutem perfectiorem calefaciendi: unde si aliquis haberet calorem infinitum, haberet virtutem infinitam calefaciendi. Sed essentia primi est infinita; ergo vii tus ejus erit infinita: non tamen privative, quia sic infinitum non convenit aeternitati, sed negative, quia non limitatur ejus potentia ad aliquem effectum, ut probat Philosophus 8. Physicor. text. 78. et hic similiter supponit virtutem ejus infinitam, eo quod movet tempore infinito, Nec tamen ex hoc sequitur, quod virtus Solis sit infinita, etsi moveat haec inferiora tempore infinito quia non movet Sol nisi motus, unde motus Solis per tempus infinitum arguit virtutem primi moventis infinitam. Unde illud, quod movere potest tempore infinito, ad hoc quod aliquid recipiat ab alio, virtutem infinitam habet, tale nihil est circa principium.
Ad primum dicendum, quod infinitum in quantitate et ex parte materiae est imperfectum. Cujus signum est, quod figura, quae est terminus quantitatis, quaedam forma est et perfectio est, et ideo quantitas carens termino imperfecta est, sed infinitas ex parte formae perfecta est.
Ad secundum dicendum, quod agens univocum agit secundum totam suam potentiam, homo enim non potest plus facere quam hominem generare. Unde tota virtus agentis univoci in effectu manifestatur, sed agens aequivocum non agit secundum totam virtutem. Tota enim virtus Solisnon manifestatur in generatione animalis generati per putrefactionem; sedi psum principium est agens aequivocum, quia cum natura non convenit, nec in genere, nec in specie, ideo licet nullus effectus sit infinitus, ex hoc tamen non sequitur quod omnis virtus sit finita.
Ad tertium dicendum, quodsi virtus infinita esset in magnitudine, moveret in non tempore, ut dicit Philosophus, hoc tamen non sequitur de virtute incorporea. Hujus ratio est, quia corpus est agens per naturam ; et ideo si aliquod corpus haberet virtutem infinitam, secundum rationem illius virtutis ageret. Sed corpus est receptivum alicujus effectus secundum determinationem agentis: modo est ita, quod virtus infinita movet in tempore, et infiniti ad finitum nulla est comparatio nec proportio: ergo si virtus infinita corporea moveret in aliquo, quod non esset proportionabile tempori, tale autemest operans incontinenti, sed virtus incorporea non agit ex necessitate naturae. Unde agens voluntarium non agit quantum vult, sed agit secundum possibilitatem materiae ; aedificator enimnon facit domum quantam vult, sed secundum possibilitatem materiae. Nunc autem primum principium movetvoluntarie, et omne quod movetur, est corpus, unde motum influit secundum possibilitatem corporis : sed impossibile est, quod corpus incontinenti sit hic et ibi, et ideo non movet in continenti: unde ratig solum concludit de virtute infinita in magnitudine.
Ostensum est autem, et non contingit habere hanc substantiam magnitudinem nullam. Text. 41.