Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii.
Ex his autem consideratis, apparet quod nec ea quae Photinus et Sabellius pro suis opinionibus ex sacris Scripturis adducebant, eorum errores confirmare possunt.
Nam quod dominus post resurrectionem dicit, Matth. Ult., data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, non ideo dicitur quia tunc de novo hanc potestatem acceperat: sed quia potestas quam filius dei ab aeterno acceperat, in eodem homine facto apparere incoeperat per victoriam quam de morte habuerat resurgendo.
Quod vero apostolus dicit, ad Rom. 1 de filio loquens, qui factus est ei ex semine David, manifeste ostenditur qualiter sit intelligendum, ex eo quod additur, secundum carnem. Non enim dixit quod filius dei esset simpliciter factus: sed quod factus esset ex semine David secundum carnem, per assumptionem humanae naturae; sicut Ioan. Dicitur, verbum caro factum est.
Unde etiam patet quod hoc quod sequitur, qui praedestinatus est filius dei in virtute, secundum humanam naturam ad filium pertinet. Quod enim humana natura filio dei uniretur, ut sic homo possit dici filius dei, non fuit ex humanis meritis, sed ex gratia dei praedestinantis.
Similiter etiam quod idem apostolus, ad philipp. Dicit, quod deus christum propter passionis meritum exaltavit, ad humanam naturam referendum est, in qua fuerat humilitas passionis.
Unde et quod subditur, dedit illi nomen quod est super omne nomen, ad hoc referendum est quod nomen conveniens filio ex nativitate aeterna, manifestandum esset in fide populorum convenire filio incarnato.
Per quod et manifestum est, quod id quod dicit Petrus, quod deus iesum et christum et dominum fecit, ad filium referendum est secundum humanam naturam, in qua incoepit id habere ex tempore quod in natura divinitatis habuit ab aeterno.
Quod etiam Sabellius introducit de unitate deitatis, audi, Israel dominus deus tuus, deus unus est; et, videte quod ego sim solus, et non sit alius deus praeter me sententiae catholicae fidei non repugnat, quae patrem et filium non duos deos, sed unum deum esse confitetur, ut dictum est.
Similiter etiam quod dicitur, pater in me manens, ipse facit opera, et ego in patre, et pater in me est, non ostendit unitatem personae, ut volebat Sabellius, sed unitatem essentiae, quam Arius negabat.
Si enim esset una persona patris et filii, non congrue diceretur pater esse in filio et filius in patre: cum non dicatur proprie idem suppositum in seipso esse, sed solum ratione partium; quia enim partes in toto sunt, et quod convenit partibus solet attribui toti, quandoque dicitur aliquod totum esse in seipso. Hic autem modus loquendi non competit in divinis, in quibus partes esse non possunt, ut in primo ostensum est. Relinquitur igitur, cum pater in filio et filius in patre esse dicatur quod pater et filius non sint idem supposito.
Sed ex hoc ostenditur quod patris et filii sit essentia una. Hoc enim posito, manifeste apparet qualiter pater est in filio et filius in patre. Nam cum pater sit sua essentia, quia in deo non est aliud essentia et essentiam habens, ut in primo ostensum est, relinquitur quod in quocumque sit essentia patris, sit pater: et eadem ratione, in quocumque est essentia filii, est filius. Unde, cum essentia patris sit in filio, et essentia filii in patre, eo quod una est essentia utriusque, ut fides catholica docet; sequitur manifeste quod pater sit in filio et filius sit in patre. Et sic eodem verbo et Sabellii et Arii error confutatur.