CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Hic sunt tres breves quaestiones, etc. Ex tribus quaestiunculis, quas examinat in hoc quaesito, primam, quae est, qualis entitas sit intellectio , et similes actus vitales, hic solvit. Ut vero melius examinetur haec difficultas, proponendae sunt breviter variae, quae de ea sunt sententiae.
Prima sententia est Goffredi Quodlibeto 4. Aegidii Quodl. 3. q. 12. et Suessani lib. 5. de intellectu, cap. 9. qui tenent intellectionem nihil aliud esse quam receptionem speciei intelligibilis.
Secunda sententia est intellectionem esse veram et propriam actionem de praedicamento Actionis, per quam nullus terminus producatur, ita de omni intellectione Aureolus sentire dicitur apud Capreolum 1. dist. 2. Sed Aureolus nihil tale habet, imo in 1. dist. 35. potius videtur convenire cum prima sententia. At de omnibus intelleclionibus intuitivis, quales habent Beati in patria de Deo , Cajetanus 1. part. quaest. 27. cum Capreolo et Ferrariensi hoc tenent.
Tertia sententia est, eam consistere in qualitate de Praedicamento qualitatis per nullam actionem de praedicamento Actionis, sed seipsa productam indistinctam a verbo mentis, sic Aversa quaest. 75. de Anima sect. 3.
Quarta sententia est, intellectionem consistere formaliter in actione de praedicamento Actionis , per quam tamen semper necessario aliqua qualitas producatur, quae sit verbum mentis. Hanc tenent Conimbricenses 3. de Anima, cap. 8. quaest. 3. art. 3. Montes. 1.2. disp. 3. quaest.
5. Fonseca 5. Metaph. cap. 15. quaest. 10. sect. 2. Gonzales 1. part. quaest. 12. art. 2. disp. 25. sed. 4,
Quinta sententia est, intellectionem formaliter consistere in actione et passione de praedicamento Actionis et Passionis, et etiam in qualitate per illas producta, ita ut illa tria sint de essentia inlelleclionis. Ita Hurtado de Anima disp. 6. subsect. 1. qui Suarem et alios pro se citat, immerito tamen, ut examinanti pateat.
Sexta sententia , quod intellectio sit qualitas seipsa producta, sed distincta realiter a verbo mentis, sic Complulenses disput. 21. de Anima quaest. 3.
Septima sententia, eam consistere formaliter in qualitate per veram actionem de praedicamento Actionis productam, et indistinctam a verbo mentis ; sic Scotistae communiter cura Scoto, hic et aliis locis citatis a Scholiaste, quos sequitur Ruvius, qui eam sententiam putat D. Thomae 1. part. quaest. 34. art. 1. ad 3.
Quid probabilius tenendum sit sequentibus propositionibus proponemus , in quibus probandis textum Doctoris explicabimus et confirmabimus quantum opus fuerit.
Prima conclusio : Intellectio non consistit in sola receptione speciei intelligibilis. Haec est communis contra primam sententiam, et probatur primo auctoritate S. Augustini 9. de Trinit. cap. ultimo, dicente quod a cognoscente et cognito pariatur et producatur notitia ; ergo intellectus cognoscens habet aliquam activitatem respectu intellectionis et notitiae, et consequenter non consistit intellectio in sola receptione speciei, ita ut intellectus mere passive se habeat ad intellectionem, ut volunt aliqui ex auctoribus primae sententiae.
Probatur secundo ratione, quia potentia vitalis est perfecta potentia, ergo est activa ; sed non debet esse activa respectu ullius potius quam respectu vitae in actu secundo , qualis est intellectio et omnis sensatio: ergo debet esse activa respectu intellectionis et sensationis cujuscumque, et non passiva tantum. Dices, intellectum habere activitatem respectu speciei intelligibilis , quia eam producit partialiter; ergo quamvis per hoc formaliter intelligeret quod haberet speciem impressam receptam in se, adhuc posset esse verum quod vivens in actu primo esset activum, et quod a cognoscente et cognito pareretur, et produceretur notitia ac intellectio. Unde ex his duabus probationibus non sequitur falsam esse primam sententiam.
Contra primo, quia hae raliones non necessario adducuntur ad improbandam primam sententiam universaliter, sed tantum quatenus teneretur quod neque ad productionem speciei intelligibilis concurreret, sed mere passive se haberet tam ad intellectionem quam ad omne quod ad ipsam concurrit.
Contra secundo, quia sensus auctoritatis Augustini et rationis est, quod quandocumque intellectus qui est potentiae vitalis in actu primo, reducitur a non habente notitiam ad esse habens notitiam, et a non esse vivens in actu secundo, ad esse vivens in actu secundo, tum active se habeat et productive in actu secundo, cum antea sic se non haberet; sed quamvis haberet speciem intelligibilem impressam, non necessario esset vivens in actu secundo aut habens notitiam, et postea sine nova productione speciei intelligibilis posset esse vivens in actu secundo et habens notitiam; ergo activitas, quam intendit auctoritas Augustini et nosira probatio competere intellectui, non consistit in activitate, quam haberet intellectus in ordine ad productionem speciei impressae intelligibilis, sed in aliqua alia, et consequenter responsio non tollit vim auctoritatis aut probationis.
Confirmatur hoc primo, quia intellectus non minus debet habere activitatem respectu intellectionis, quam visus respectu visionis ; sed activitas visus respectu visionis non consistit in productione speciei impressae visibilis, cum ut suppono, illa species producatur ab objecto tanquam a causa totali ; ergo nec activitas intellectus respectu intellectionis potest consistere in productione speciei intelligibilis impressae. Confirmatur secundo, quia species intelligibiles , si non omnes , saltem plurimae infunduntur a Deo Angelis et animabus separatis; ergo debent habere aliam activitatem ad intellecliones, quas iis mediantibus habent, praeter aetivitatem in ordine ad illas species.
Confirmatur tertio, et simul probatur conclusio tertio efficaciter ; dantur plures species receptae in potentia sine intelleclionibus, ut cum impeditur phantasia per somnum et phrenesim, et etiam quando non impeditur non habet tot inlellecliones quot species, patetque experientia recipi species visibiles in oculo aperto dormientis, cum tamen actu non videat; ergo non consistit intellectio formaliter in receptione speciei intelligibilis, seu quod idem est ; ergo non per hoc formaliter intelligit intellectus, quod habeat species impressas in se receptas.
Hoc argumento coguntur adversarii fateri non sufficere ut quis intelligat, quamcumque receptionem speciei: sed aliqui dicunt ulterius requiri aliquem conatum intellectus, et idem est de quacumque aiia potentia sensitiva.
Contra, quia hinc sequitur nostrum inlenium, quia non potest explicari in quo consistat iste conatus, nisi asserendo quod potentia quando eum adhibet, efficit aliquid quod alias non efficiebat.
Aureolus in 1. d. 35. dicit ultra receptionem speciei requiri ad intellectionem quod objectum appareat, ad hoc autem non videtur exigere quod intellectus aliquid producat. Sed contra, non potest intelligi, quomodo objectum appareat nisi quatenus intellectus aliquid produceret ultra receptionem speciei. Quaero enim de objecto applicato potentiae visivae, et producente in ipsa speciem, tum cum non videt a quo habet formaliter apparere, cum postea apparet non seipso, nec per hoc quod applicetur in tali distantia potentiae, nec per hoc quod imprimat speciem impressam, nec per haec omnia simul, quia omnia haec habentur, quando non videtur, nec apparet, ergo ab aliquo alio; sed nihil aliud potest assignari quod sufficiat, nisi dicatur quod potentia aliquid efficiat, cum videt quod non faciebat ante, quod est nostrum intentum.
Dices, objectum apparere per hoc quod proponatur in tali distantia potentiae non impeditae. Contra, quia non potest assignari quomodo impediretur potentia, nisi quatenus impediretur ab aliquo producendo, aut recipiendo quod antea non producebat, vel recipiebat quando non videbat, sed non impediebatur ab aliquo producendo secundum Aureolum ; nihil enim recipit quando videt nisi speciem impressam, hanc autem recipiebat ante; ergo impediebatur ab aliquo producendo, et consequenter quando videt, aliquid producit quod non producebat ante.
Objiciunt adversarii, primo auctoritatem Philosophi 3. de Anima, cap. 2. ubi dicit : Unus quidem est actus sensibilis
et sensitivi , esse autem alterum. Quibus verbis intendit actum realem sensibili objecti esse eumdem cum actu reali sensitivae potentiae; sed actus realis sensibilis objecti est species impressa, ergo illa est actus potentiae sensitivae ; sed actus potentiae sensitivae est sensatio ejus, ergo sensatio ejus est species impressa in ipsa recepta, et consequenter intellectio quae est sensatio intellectus, consistet in specie intelligibili in ipso recepta. Respondet Ruvius supra cum D. Thoma in commentario istius loci, Philosophum loqui non de unitate reali utriusque actus sensibilis et sensitivi, sed de unitate subjecti istius actus, ita ut sensus sit, quod tam actus sensitivi quam actus sensibilis habeant idem subjectum, nempe potentiam sensitivam, cum quo tamen stat illos actus esse distinctos realiter.
Verum quidquid sit de hac responsione, quae, si verba respiciuntur, omnino dura est, sicut esset durus modus loquendi, dicere quod actus calefactivi et siccativi esset unus, quando producerent siccitatem et calorem in eodem subjecto. Respondeo aliter, concedendo dicta Aristotelis in sensu formali et reali, nam sive loquamur de specie impressa, illa potest dici actus sensitivi, quatenus ipsum perficit et complet in ordine ad producendam sensationem ; et est actus sensibilis quatenus ab illo producitur, sive loquamur de specie expressa seu sensatione, illa etiam est actus sensibilis quatenus ab illo producitur, vel immediate vel mediante specie sua ; et est pariter actus sensitivi, non solum quatenus ipsum actuat et perficit, sed etiam quatenus ab ipso procedit effective. Minorem autem distinguo, actus sensibilis est species impressa tantummodo, nego: actus ejus est illa species, sed non tantum, concedo ; et similiter distinguo consequens. Distinguo etiam subsumptum illud : Actus potentiae sensitivae est sensatio ejus. Omnis aclus ejus est sensatio, nego ; aliquis actus, concedo, et nego consequentiam.
Objicies secundo, intellectus intelligit quando fit similis objecto, sed fit similis objecto per hoc quod recipiat speciem intelligibilem impressam ; ergo per hoc intelligit. Respondeo, quando fit similis objecto per similitudinem expressam ejus, concedo; per similitudinem impressam, nego. Distinguo etiam minorem, fit similis per hoc quod recipiat speciem impressam similitudine expressa, nego ; impressa, concedo, et nego consequentiam. Et si quaeratur, cur esse similem uno modo sufficiat potius quam altero ? Respondeo id colligi ex fundamentis nostrae conclusionis, per quae patet non sufficere ad hoc ut intelligat intellectus quod recipiat speciem, atque adeo non sufficere ad hoc ut intelligat, quod habeat similitudinem quamcumque quam possit dare ipsi ista species in ipso recepta.
Conclusio secunda : Intellectio nulla neque abstractiva, neque intuitiva consistit actione vera et proprie dicta de praedicamento actionis, per quam nullus terminus producatur. Haec est communissima sententia Philosophorum ac Theologorum contra secundam sententiam. Probatur primo ex Doctore hic sig. Praeterea actionis, et sig. Quod autem non sit actio, quia omnis actio de praedicamento Actionis debet habere terminum per ipsam productum: ergo implicat dari actionem de praedicamento Actionis, quae talem terminum non habet, et consequenter intellectio non potest consistere in lali actione. Probatur antecedens, quia per hoc distinguitur praedicamentum Actionis a caeteris Praedicamentis omnibus , nec ullus alius conceptus actionis ut sic, assignari potest quo distinguatur ab illid, quam quod dicatur esse determinatio actualis essentialiter faciens causam activam producentem actu aliquid: ergo essentialiter dicit ordinem ad terminum per illum producendum. Probatur hoc ultimum antecedens, quia alias non posset assignari quomodo distingueretur ab aliqua specie qualitatis.
Dices, Actionem distingui posse ab aliqua specie qualitatis per hoc quod esset determinatio actualis ad terminum. Contra, vel intelligis hoc de termino ut sic, abstrahendo a termino per eum producto, vel de termino producto ; si secundum dicis, habemus intentum; si primum, contra est, quia sic omnis determinatio actualis ad terminum esset de praedicamento Actionis; quod patet esse falsum, quia ubi intrinsecum est determinatio ad terminum, et tamen non est de praedicamento Actionis.
Probatur secundo conclusio contra Cajetanum, quia intellectio ut sic, potest dari absque termino per eam producto, ut ipse asserit, quia admittit aliquam intellectionem absque termino producto: ergo et omnis. Probatur consequentia, quia qua ratione intellectus per aliquam intellectionem sine termino per eam producto posset intelligere, eadem ratione posset per omnem ; ergo nulla deberet habere terminum productum, ideo enim deberet aliqua habere, quia alias per eam non posset intelligere intellectus. Probatur antecedens, impugnando disparitatem, quam assignat Cajetanus dicens, propterea intellectionem intuitivam sufficere absque termino producto, qui esset verbum mentis seu species expressa, quia tum objectum ipsum secundum se est realiter praesens intellectui ; spectes autem requiritur tantum, quando non est sic praesens, ut per eam constituatur praesens intentionaliter. Contra hanc disparitatem, quia praesentia quaecumque objecti, quae requiritur in quacumque cognitione, est praesentia praecedens ipsam cognitionem ; ergo per nullam cognitionem debet produci aliquid, quo constituatur ullo modo praesens. Confirmatur, praesentia realis objecti quando requiritur ad aliquam cognitionem debet praesupponi ipsi cognitioni: ergo praesentia intentionalis debet praesupponi cognitioni ad quam requiritur, et consequenter nihil posterius ulla cognitione requiritur ad ponendum objectum ullo modo praesens.
Contra eamdem disparitatem secundo, quando ipsum objectum est praesens, videtur non per se ipsum formaliter, sed per ipsam cognitionem sine termino producto per illam ; ergo sic etiam posset videri, quando esset absens, quamvis nihil per eam produceretur. Probatur consequentia, quia non esset potior ratio cur objectum absens posset videri mediante termino producto per cognitionem, quam mediante ipsamet cognitione, si per cognitionem posset videri quando esset praesens.
Dices, cognitionem debere terminari ad aliquid praesens, unde quando objectum non est praesens realiter, debet esse praesens intenlionaliter ut terminet cognitionem, sic autem esse non potest praesens, nisi producatur species expressa per cognitionem. Contra, quia producta specie expressa, objectum absens realiter fit praesens intentionaliter ita sufficienter, ut possit terminare intellectionem, et ut vere cognitio actu terminetur ad illud ; ergo, quamvis non produceretur illa species distincta a cognitione, posset esse sic praesens, Probatur consequentia, quia si aliquid impediret, maxime quia ut esset intentionaliter seu intelligibiliter praesens, dum abesset realiter, requireretur praesentia realis alicujus in quo contineretur intelligibiliter, et ad quod realiter terminaretur cognitio: sed absque specie expressa producta per cognitionem haberetur aliquid tale praesens realiter, ergo si cognitio in ullo casu potest sufficere ut intellectus videat, poterit semper. Probatur minor, quia species impressa, quae est gerens vicem objecti, est sic praesens, et nihil impedit quo minus possit supplere omne illud, ad quod poneretur species expressa producta per cognitionem, ergo, etc.
Dices, speciem impressam non esse similitudinem expressam objecti et formalem, sed virtualem tantum, et propterea eam non sufficere. Contra, quia si id quod dicitur similitudo expressa et formalis, non dicatur esse actualis cognitio objecti (ut communiter dicitur esse) hoc gratis dicitur. Deinde tam convenit ipsi esse talis similitudo quam speciei, aut qualitati ulli productae per cognitionem. Denique non est ratio cur requiratur similitudo expressa aut formalis, si species impressa, aut ipsa cognitio non sit talis.
Dices secundo, per speciem impressam fieri objectum praesens, tanquam principium intelligendi, non vero tanquam objectum. Contra, quia si potest fieri praesens tanquam objectum per speciem cognitione productam, nihil impedit quominus sic dicatur fieri praesens per speciem impressam, utrumque enim munus non repugnat speciei impressae. Quemadmodum enim ipsum objectum quando est realiter praesens, habet utrumque munus respectu cognitionis intuitivae, ita etiam speciei impressae potest competere utrumque munus respectu cognitionis abstractivae. Et sane per hoc, meo judicio, convincitur esse superfluam speciem ullam, quae produceretur per cognitionem, si unquam cognitio potest sufficere ad cognoscendum absque specie producta per ipsam ; unde praedicta disparitas et sententia Cajetani in ea fundata, nec probabilitatem quidem habere videtur.
Contra illam disparitatem et sententiam tertio, quia pro illo priori quo antecedit cognitio speciem seu qualitatem illam in absentia objecti productam, intellectus est cognoscens ; absurdum enim videtur esse cognitionem in intellectu pro aliquo instanti, quin per ipsam pro eodem cognoscat, ergo non requiritur aliqua qualitas posterior ipsa cognitione ut dicatur cognoscens, et consequenter nullo modo requiritur talis qualitas distincta a cognitione, et per ipsam producta, neque in absentia, neque in praesentia reali objecti.
Quarto denique contra Cajetanum facit quod si intellectio sit actio de praedicamento Actionis ut debet esse, si per eam unquam producitur verbum mentis, semper debet necessario habere terminum productum ; actualis enim determinatio alicujus ad aliud semper debet esse talis, ut patet ex doctrina communi de relationibus et modis.
Fundamentum adversariorum esse potest, quod intellectio sit actio immanens et operatio, et quod distinguatur ab actione transeunte, per hoc quod transiens relinquat opus post se, et consequenter habeat terminum ; immanens vero non relinquat opus post se, et consequenter non habeat terminum. Quod discrimen utriusque desumitur ex philosopho 9. Metaph. text. 19. dicente : Quorum non est aliud opus praeter actionem in ipsismet actio, ut visio in vidente, speculatio in speculante et vita in
anima; ergo intellectio non habet terminum per ipsam productum. Respondeo primo, hinc sequi contra Cajetanum, quod nunquam habeat terminum productum. Respondeo secundo concedendo totum, sed inde non sequitur quod consistat in actione de praedicamento Actionis non habente terminum per ipsam productum. Itaque si capiamus actionem immanentem pro ipsa intellectione seu specie expressa, quam intellectus in se producit, illa quidem non habet terminum productum, nec est praedicamento Actionis ; si vero per actionem immanentem intelligamus actionem per quam agens illam speciem producit, illa habet terminum et est de praedicamento Actionis, ut patet. Caetera fundamenta proponemus infra, contra nostram sententiam.
Conclusio tertia: Intellectio non consistit in qualitate de praedicamento Qualitatis, quae per nullam actionem producitur. Haec est communior contra tertiam sententiam quam expresse tenet Aversa, et probabilem reputat Suarez ac Hurtado, quod et ego etiam censeo.
Probatur tamen conclusio, quia ideo esset qualitas producta sine actione distincta, quia seipsa egrederetur a potentia intellectiva, applicatis aliis comprincipiis, et propterea superflue poneretur actio realiter distincta ; sed hoc est falsum, quia alias, ut dicemus conclusione sequenti, non posset eadem intellectio procedere ab intellectu et habitu, qui procederet ab intellectu solum, et sic habitus simpliciter requireretur ad omnem intellectionem, quae ab ipso procedit; sic enim eadem actio non potest ab intellectu et habitu procedere, ita etiam neque eadem intellectio, si intellecto seipsa egrederetur a potentia sicut actio, ut fieret secundum adversarios. Respondet Aversa, negando minorem, et ad probationem respondet primo concedendo sequelam et negando absurdum id esse ; sed certe id minus probabile apparet, et minus conforme principiis communibus, et praeterea non potest assignari ulla alia qualitas absoluta, quae seipsa sic egreditur, aut ita determinat unam causam secundam, quin ab aliqua alia etiam possit procedere. Fateor tamen hanc responsionem vix impugnari posse, et propterea videtur mihi probabilis.
Respondet secundo ad eamdem probationem, negando sequelam, quia licet actus vitalis seipsa egreditur a potentia vitali, tamen non seipsa egreditur ab aliis causis, et consequenter possunt iidem actus vitales a diversis causis aliis, ut a diversis habilibus vel a diversis speciebus provenire. Haec responsio multo minus sufficit, quia quotiescumque est actio totalis, aut supplens vicem actionis totalis per quam effectus aliquis producitur, nunquam debet assignari alia actio respectu ipsius ; sed si actus vitalis seipso egrederetur a potentia vitali, quoties produceretur a parte rpi, poneretur actio totalis, aut supplens vicem actionis totalis respectu ipsius sine ullis, aliis actionibus; ergo superflue adessent omnes aliae actiones praeter ipsam, et entitatem actus vitalis.
Probatur secundo conclusio, quando intellectus intelligit aliquid producit vere et realiter, ut fatentur adversarii, ergo habet actionem de praedicamento Actionis: talis enim actionis munus est dare illam denominationem, ergo non habet solam qualitatem de praedicamento Qualitatis. Confirmatur, si esset aliqua ratio ob quam non daretur talis actio, maxime quia haberet talem connexionem actus vitalis cum potentia vitali, ut non possit existere a parte rei realiter, quin ab ipsa sit producta. Sed haec ratio non sufficit, quia etiam Filius aeternus habet talem connexionem cum Patre aeterno, ut non possit existere realiter quin producatur a Patre aeterno, et tamen producitur per dictionem ab ipsomet realiter distinctam repertam in Patre ; ergo non obstante illa connexione, quamvis eam admitteremus, adhuc posset produci ille actus per veram actionem ab ipsomet realiter distinctam. Deinde in nostra sententia intellectio potest a solo Deo in intellectu produci, unde haec ratio supponit falsum.
Complutenses Carmentae convenire videntur cum Aversa disp. 21. de Anima, quaest: 4. ubi dicunt dictionem non esse aliam operationem ex aequo distinctam ab intellectione, sed esse ipsammet intellectionem cum modo quodam seu formalilate modali superaddi am, quem modum seu formalitatem ponunt non ut producatur ipsamet intellectio, sed potius ut intellectio producat verbum. Pro qua doctrina citant plures auctoritates D. Thomae. Sed imprimis si lanii res esset, facile esset ostendere nullo modo favere ipsis dictas auctoritates. Deinde postea ostendemus quod dicunt de verbo producto per intellectionem, quae esset qualitas absoluta male fundari.
Tertio denique quod asserunt dictionem non distingui ex aequo ab intelligere, sed solum esse modum quemdam ipsi superadditum, si per hoc intelligunt quod non habeat tantam distinctionem ab intellectione ex hypothesi quod intellectio producat verbum, quantam habet actio ulla a sua causa, omnino falsum est ; quia est eadem ratio ponendi aequalem distinctionem actionis a sua causa vel subjecto, ac dictionis ab intelligere, ut discurrenti patet. Rursus quamvis intelligere produceret verbum, tamen dictio quae esset productio, non deberet esse modus ipsius intelligere, sed ipsius verbi, in Thomislarum sententia, qui ponunt actionem ex parte termini.
Sed examinemus etiam rationes, quas adducunt ad probandam hanc suam doctrinam. Itaque probant primo verbum procedere ab intelligere, et consequenter dictionem, quae dicitur verbum, non esse distinctam ab intelligere seu intellectio -ne ; verbum procedit a notitia rei intellectae, ergo ab intelligere. Probatur antecedens primo, quia hoc ipso quo nihil intelligatur, nihil potest intellectualiter dici; ergo verbum procedit ab intelligere. Secundo, quia praecise per hoc quod producatur verbum habet res intellecta esse intellectam ; ergo verbum procedit ex notitia rei intellectae. Tertio, quia de ratione verbi mentalis est quod procedat ab intellectu tanquam terminus suae operationis, sed operatio adaequata intellectus est notitia rei intellectae. Quarto denique, quia Verbum divinum procedit ex cognitione essentiae divinae; ergo verbum creatum procedit ex aliqua cognitione.
Respondeo negando antecedens, nam potius verbum est ipsa notitia rei cognitae. Ad primam probationem nego consequentiam, quia non ideo nihil dicitur, si nihil intelligitur quod id quod dicitur procedit ab intelligere, sed quod id quod dicitur sit ipsamet intellectio. Ad secundam probationem, nego etiam consequentiam ; ideo enim res intellecta habet esse talis praecise, per hoc quod producatur verbum, quia ipsum verbum est intellectio. Ad tertiam probationem distinguo majorem, tanquam terminus suae operationis, quae est dictio seu actio productiva inlellectionis et notitiae genitae, concedo; tanquam terminus operationis quae est qualitas, nego majorem. Distinguo etiam minorem, operatio quae est qualitas, concedo ; operatio quae est dictio seu actio de praedicamento Actionis, nego. Ad quartam probationem, distinguo antecedens, tanquam ex ratione formali producendi, nego ; tanquam ex aliqua perfectione praesupposita necessario, transeat, et nego consequentiam ; quia ad verbum creatum non debet praesupponi notitia, neque tanquam ratio formalis, neque tanquam perfectio necessario competens supposito ante productionem verbi.
Probant secundo dictionem esse modificationem inlellectionis, quia per hoc quod intellectio producat verbum, non infertur specialis aliqua habitudo intellectionis ad objectum ; ergo talis productio addit modificationem tantum, et non novam speciem intellectionis.
Respondeo negando antecedens, quia per hoc quod producat verbum, colligitur quod ait distinctae speciei ab intelleclione non producente, cum illa quae non producit, debeat esse abstractiva ; altera quae producit, intuitiva ; abstractiva autem cognitio sine dubio distinguitur specie ab intuitiva. Deinde si concederetur lotum, non sequeretur quin dictio distingueretur tantum ab intelligere, quantum ulla actio a suo subjecto vel causa.
Caetera quae praedicti auctores dicunt in solutione argumentorum quae sibi proponunt, facillime impugnari possent, sed brevitati impraesentiarum studebimus, alio loco de his fusius acturi.
Conclusio quarta : Intellectio non consistit formaliter in actione, per quam producitur semper terminus aliquis, nec in actione et illo termino simul. Haec est contra quartam sententiam et quintam, quas ut melius percipiat quis, advertendum inter illas et Scoti sententiam vix esse aliam, quam de modo loquendi differentiam: nam cum illae ponant necessarium esse semper quoties intellectus intelligit, quod habeat et actionem de praedicamento Actionis, et qualitatem per eam productam, quae sit species expressa objecti, et nihil aliud requirant ; quandoque dem Scotus etiam utrumque horum requirat, quantum ad rem ipsam videntur convenire, et in hoc solum discrepare quod quarta sententia ponat intellectionem consistere formaliter in ipsamet actione sola et praecise considerata; quinta vero in actione et qualitate simul, nos vero in sola qualitate.
Probatur ergo conclusio quoad primam partem ex Doctore sig. Quod autem non sit actio. Intellectio est ultima perfectio intelligentis, qua intellectivus est: ergo non consistit in actione productiva termini. Antecedens patet, quia eo ipso quo intelligeretur intellectus reductus ad actum secundum perfectum intellectionis alicujus objecti, quamvis nihil aliud intelligeretur advenire ipsi, intelligeretur ullimate compleri in ordine ad tale objectum. Probatur consequentia, quia nulla actio de praedicamento Actionis productiva termini, potest esse aut intelligi ultima perfectio rei cujus est, quia omnis talis essentialiter ordinatur ad terminum per eum producendum, qui terminus si perficiat agens erit potius ultimata perfectio ejus, quam ipsamet actio ad ipsum ordinata, ut patet; si vero non perficiat agens, tum nec actro erit perfectio agentis, sed potius erit perfectio illius quod recipit terminum productum, aut ipsiusmet termini producti si producatur in seipso.
Quod si dicas intellectionem, aut alios actus immanentes non posse esse ultimam perfectionem agentis per ipsas, quandoquidem per ipsas producantur habitus.
Respondet Doctor primo ex hoc ipso probari, quod intellectio non possit esse actio, quia actus immanentes non sunt productiones habituum, eo modo quo actio de praedicamento Actionis est productio sui termini, quandoquidem saepe habeantur, cum non producatur habitus (ut cum habitus est summe intensus, aut cum actus est longe remissior quam habitus ante acquisitus, secundum aliquos) et semper haberi possent, si Deus nunquam vellet concurrere ad productionem habitus ; sed producunt habitus per modum principiorum activorum aut dispositivorum, habentium virtutem productivam, aut dispositivam in actu primo. At actio de praedicamento Actionis est productio tantum sui termini, et non est causa productiva ejus ; ergo si actus immanentes producunt habitus, non sunt actiones de praedicamento Actionis. Confirmatur, actio de praedicamento Actionis est relatio secundum veriorem Scotislarum sententiam, aut modus secundum recentiores ; sed nec relatio, nec modus potest habere virtutem productivam qualitatis realis qualis est habitus, ergo si actio immanens producit habitum, non potest esse actio de praedicamento Actionis.
Respondet secundo, habitum non posse esse terminum intrinsecum, ad quem per se ordinetur intellectio; tum quia, ut dictum est, intellectio potest haberi sine habitu sequente: tum quia ipsimet habitus ordinantur ad aliam intellectionem, et landem sistitur in aliqua intellectione, quae non indigeat habitu: unde potius intellectio est ultimus terminus et ultima perfectio intellectus quam habitus, cujus etiam indicium est quod si posset haberi intellectio perfectissima, et perfectissimo modo sine habitu, sufficienter perficeretur intellectus per illam; sed si haberetur habitus perfectissimus et perfectissimo modo sine intellectione, non sufficienter perficeretur intellectus, ergo intellectio potius est ultima perfectio quam habitus. Probatur secundo quoad eamdem partem, quia si ipsamet actio de praedicamento Actionis esset intellectio, nullum haberet effectum qualitas sequens: sed est absurdum ponere aliquam qualitatem absque aliquo munere vel effectu, ergo cognitio non consistit formaliter in illa actione. Probatur sequela, quia nullus effectus tribui potest ipsi nisi in ordine ad constituendum intellectum intelligentem, sed hoc habet formaliter ab intelleclione. Dices intellectionem non posse esse sine illa specie, quae est terminus ejus, et consequenter esse necessariam illam qualitatem ut sit intellectio. Contra, quia hinc sequeretur non esse necessariam qualitatem illam, nisi in ordine ad hoc ut habeatur ista actio, quae est formaliter intellectio, et non habere aliud munus ; sed hoc est absurdum, ergo nulla responsio. Probatur subsumptum, quia universaliter potius actio est in ordine ad terminum, et ad hoc ut sit terminus, quam terminus in ordine ad hoc ut sit actio ; unde si terminus non esset proficuus, nec actio esset proficua, ergo terminus debet habere aliquem effectum distinctum ab hoc quod est terminare actionem, aut adesse ut sit actio.
Probatur tertio eadem pars, quia si intelligere esset producere, intelligi esset produci, sed hoc est absurdum ; sic enim Deus deberet dici toties produci, quoties intelligeretur, ergo et illud unde sequitur. Dices Deum produci in esse diminuto seu intentionali quoties intelligitur. Contra, quia secundum oppositam sententiam intelligere non solum esset producere intentionaliter, sed producere realiter: ergo intelligi non esset tantum produci in esse intentionali, sed etiam in esse reali, et consequenter responsio nulla.
Probatur quarto conclusio, quoad utramque partem, secundum communem modum loquendi Scholasticorum, et praesertim Augustini 9. de Trinit. cap. ult. intellectio, et notitia ac cognitio objecti dicitur produci et gigni ab objecto et intellectu ; sed actio de praedicamento Actionis non dicitur proprie gigni aut produci, ergo intellectio non consistit formaliter in actione de praedicamento Actionis ; nec sola, ut vult tertia sententia Conimbricensium ; nec in illa simul, et suo termino ac passione, ut vult quarta sententia Hurtadi.
Probatur quinto contra utramque sententiam, quia sequeretur habitum ad actum immanentem quem producit, simpliciter requiri, ita ut nec de potentia absoluta posset ille actus fieri absque illo habitu. Sed hoc est contra vulgare axioma, quod habitus acquisiti requirantur non ad esse simpliciter actus, sed ad facilius ipsum producendum: et quod per hoc distinguatur partim ab habitu supernaturali in substantia, ergo non est dicendum. Probatur sequela, quia si actio sit essentia, aut de essentia operationis immanentis, verbi gratia intellectionis, certum est intellectionem provenientem ab habitu non posse esse sine ipsa: modificatio enim et determinatio essentialis unius termini aut subjecti, qualis est actio, non potest esse sine illo termino vel subjecto, et hinc similitudo unius parietis non potest de potentia absoluta poni in alio pariete.
Probatur sexto contra quartam sententiam specialiter, quia secundum eam, operatio immanens esset ens per accidens, et ad nullum propterea Praedicamentum pertinens, quod absque necessitate non est dicendum. Confirmatur, actio transiens est aliquid unum per se spectans ad unum aliquod Praedicamentum ; ergo et immanens, eadem enim est ratio.
Objicies pro Conimbricensibus, intellectio est assimilatio quaedam inter intellectum et objectum, ratione cujus Philosophus 3. de Anima, text. 16. ait, intellectum in actu et sensum quoque fieri ipsam rem cognitam: et inde etiam Augustinus 14. de Trinit. cap. 17. dicit visione beatifica intellectum perfecte assimilari Deo, juxta illud 3. Joan. 3. Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est, ergo per intellectionem Dei necessario producenda est similitudo expressa Dei.
Respondo, negando consequentiam, sed potius sequitur ipsammet intellectionem esse similitudinem Dei, magis enim formaliter intelligitur locutio Augustini et Scripturae, si dicatur quod ipsa visio et intellectio Dei sit similitudo ejus expressa, quam quod per eam producatur similitudo expressa ejus.
Objifies secundo pro Hurtado et quarta sententia : Intelligere est quoddam pati, ex Philosopho 3. de Anima: ergo includit passionem. Respondeo negando consequentiam, quia eatenus est quoddam pati, quatenus debet intellectio recipi, non quatenus est passio de praedicamento Passionis, aut quatenus includeret essentialiter passionem.
Objicies tertio pro eodem : Intellectio est vita in actu secundo ; ergo includit actionem per quam producitur qualitas seu species expressa. Probatur consequentia, quia vita in actu secundo est id quod facit vivens in actu primo vivere formaliter in actu secundo ; sed Vel ipsa actio productiva speciei expressae hoc facit, vel certe includitur essentialiter in eo quod hoc facit, et consequenter vel actio erit intellectio, vel erit de essentia intellectionis.
Respondeo, negando consequentiam et distinguendo majorem probationis, est illud quod hoc facit per modum actionis, nego majorem ; per modum formae productae per actionem, concedo majorem. Et similiter distinguendo minorem, et nego consequentiam. Quod si argumentum aliquid valeret, probaret calorem non esse actum secundum calidi, sed calorem cum receptione aut informatione ejus, quia talis receptio aut informatio necessario requiritur ut subjectum calidum fiat formaliter calidum in actu secundo, hoc autem videtur esse contra omnes.
Conclusio quinta : Per intellectionem nunquam producitur verbum aliquod mentis, aut species expressa, quae esset qualitas distincta a qualitate ipsiusmet intellectionis, et consequenter intellectio non distinguitur realiter a verbo mentis, aut specie expressa objecti. Haec est contra sextam sententiam et Complutenses, qui dicunt intellectionem ipsam esse qualitatem, et per eam quandoque saltem, produci aliam qualitatem realiter distinctam, quam putant esse verbum mentis et speciem expressam, ac similitudinem objecti intellecti, sine qua quando non posset terminare intellectionem.
Probatur conclusio facile ex dictis in secunda conclusione contra Gajetanum, quia eo ipso quo habet intellectus intellectionem quae non sit, praesertim actio de praedicamento Actionis, sed qualitas absoluta, quamvis nulla alia qualitas per ipsam produceretur, intellectus intelligeret ; ergo chimaericum est asserere necessitatem alterius qualitatis. Probatur antecedens, quia haberet omnia quae essent necessaria ut diceretur intelligere, haberet enim intellectionem et speciem impressam, et objectum sufficienter applicatum, sed nihil aliud requirit ; ergo. Confirmatur efficaciter, si esset necessitas speciei expressae productae per qualitatem intellectionis, maxime ut haberetur aliquid quod terminaret intellectionem, in casu quo objectum esset realiter absens aut materiale, ac propterea improportionatum secundum se ad terminandum intellectionem ; sed vel non requiritur aliquid quod terminet intellectionem realiter, Vel certe sufficiet ad terminandam ipsam, species impressa, in qua tam bene potest repraesentari objectum, supposita intelleclione, quam potest repraesentari in specie expressa: ergo superflue ponitur species expressa producta per qualitatem intellectionis.
Probatur secundo, ipsamet intellectio seu notitia genita, est verbum mentale, aut saltem species expressa et similitudo formalis objecti ; ergo praeter eam non requiritur unquam alia species expressa, aut verbum mentale. Consequentiam admittent sine dubio adversarii, ne cogantur admittere duo verba ejusdem objecti simul requiri ad ejus intellectionem. Probatur antecedens: tum quia est repraesentatio formalis objecti; tum quia ratione ejus fimus similes objecto; unde in patria ubi habebimus cognitionem intuitivam Dei, nec producetur aliud verbum distinctum a cognitione secundum adversarios, erimus tamen similes Deo ratione visionis beatae, juxta illud 2. Joan. 3. Cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Repetentur supradicta contra Cajetanum.
Objicies : Verbum mentale est objectum internum inlellectionis, supplens locum objecti quantum ad terminandam intellectionem, quando objectum aut est absens, secundum esse reale suum, aut est materiale; ergo distinguitur realiter ab intelleclione, neque enim haec terminari potest ad seipsam. Probant antecedens Complutenses, primo variis auctoritatibus D. Thomae. Probant secundo, quia proprium est intellectus trahere ad se objectum, et proprium est objecti, et movere ad intellectionem et terminare illam ; ergo secundum utramque rationem, et ut motivum et ut terminativum debet trahi ab intellectu, quoties ipsummet objectum non est per se unitum illi, aut sufficienter proportionatum ; sed per speciem intelligibilem distinctam ab intellectione trahitur ut motivum, et ut sic solum trahitur per eam, ergo debet per aliam speciem expressam distinctam a cognitione trahi ut terminativum.
Respondetur facile, negando antecedens, et ad primam probationem ex D. Thoma facile esset ejus auctoritates explicare contra Complutenses, si iis moverentur. Ad secundam vero probationem transeat antecedens et consequentia prima, et concedo subsumptum pro prima parte, nego vero ipsum pro secunda parte simul cum consequentia. Itaque, ut dixi antea, si requiritur ad intelligendum objectum ut secundum suum esse reale, aut secundum esse intentionale quod habet in aliqua qualitate distincta a qualitate intellectionis reperiatur intra intellectum, profecto nihil prorsus impedit quominus sit intra intellectum secundum esse intentionale, per hoc quod species intelligibilis impressa ipsius sit intra intellectum; quemadmodum enim ipsum objectum, si esset realiter unitum intellectui, secundum adversarios, posset et movere ad intellectionem intuitivam et terminare intellectionem intuitivam sui, ita etiam posset species impressa ejus et movere ad intellectionem, et terminare intellectionem ea ratione, qua posset species expressa id facere.
Conclusio sexta : Intellectio est vera qualitas de praedicamento Qualitatis producta per actionem de praedicamento Actionis, non exigens aliam qualitatem posteriorem seipsa ut reddatur quis per eam actu intelligens. Haec est communior sententia cum Scoto hic et suis, probaturque ex dictis sufficienter. Confirmatur, quia non est Substantia, cum adsit et absit instar aliorum accidentium; nec Quantitas, quia haec est accidens corporeum in solis corporeis repertum, ut patet ; nec Habitus ultimi praedicamenti, qui est respectus ad vestes; nec Ubi, quod est respectus ad locum; nec Quando, qui est respectus ad tempus; nec Actio aut Passio ex dictis ; nec relatio intrinsecus adveniens, cum non oriatur necessario ex positione fundamenti et termini, verbi gratia intellectus et objecti ; nec ex positione ullius prioris, quod non sit actio productiva ipsius: ergo est qualitas proprie dicta de praedicamento Qualitatis.
Confirmatur secundo ex Doctore quantum ad hoc quod non sit relatio, auctoritate Augustini 7. de Trinit. Omnis essentia quae relative dicitur, est aliquid excepto eo quod relative dicitur, id est, dicit aliquid praeter relationem per quam relative dicitur; sed intellectio dicitur relative, refertur enim ad intelligibile per modum mensurati ad mensuram, sic scilicet ut ex perfectione objecti possit colligi, caeteris paribus, perfectio inlellectionis; quemadmodum ex applicatione mensurae ad aliquid potest cognosci quantitas ejus, sive molis, sive perfectionis, prout mensura applicatur ad ipsum: ergo dicit aliquid praeter relationem quam dicit ad objectum, quod non sit relatio ad objectum ; sed illud nihil aliud esse potest quam qualitas, ergo, etc.
Objicies, Philosophus 10. Ethicorum, cap. 3. ait : Nec enim virtutis operationes qualitates sunt, neque felicitas; sed operationes virtutis et felicitatis sunt actiones immanentes intellectus et voluntatis ; ergo tales actiones non sunt qualitates, et consequenter intellectio non est qualitas. Confirmatur, quia idem Philosophus 9. Metaph. 9. et 1. Magnorum moralium ult. dividit veram et propriam actionem in transeuntem et immanentem; ergo utraque est vera actio de praedicamento Actionis, et consequenter intellectio, quae est secundum omnes, actio immanens erit de praedicamento Actionis, non de Qualitatis.
Respondeo primo, Philosophum non tam asseruisse quam supposuisse ex sententia eorum, quorum ibi argumento respondebat, operationes virtutis non fuisse qualitates, et tamen fuisse bonas, ut inde ostenderet non valere ratiocinationem eorum inferentium quod voluptas non esset bona, quia non erat qualitas, nam cum operatio virtutum secundum ipsos fuisset bonum quid, quamvis non esset qualitas, voluptas etiam posset esse bonum, licet non esset qualitas. Respondeo secundo quamvis absolute vellet illas operationes non esse qualitates, id intelligendum de qualitatibus diu et perseveranter permanentibus in esse, aut de qualitatibus conservativis aut corruptivis.
Ad confirmationem dico, duo reperiri in potentiis vitalibus actu operantibus, quae possent vocari actus immanentes; unum est ipsa dictio per quam producitur species expressa; alterum est ipsa species expressa. Si ergo de prima loquamur, concedo actionem ut sic, de praedicamento Actionis dividi univoce in immanentem et transeuntem, et has utrasque propterea esse proprias actiones de praedicamento Actionis. Si autem loquamur de secundo quod vocatur actio immanens, nego actionem ut sic, dividi univoce in immanentem et transeuntem, et consequenter nego immanentem debere esse de praedicamento Actionis. Unde in forma distinguo antecedens, loquendo de actione immanenti, quae est actus potentiae vitalis, dividit actionem ut sic, in actionem immanentem et transeuntem, divisione univoci in univocata, nego; aequivoci in aequivocata, vel analogi in analogata, concedo antecedens et nego consequentiam.
Et si quaeras, an actus vitalis sit proprie dicta actio ? Respondeo esse quaestionem de nomine, et ad propositum praesens sufficere quod non sit proprie dicta actio de praedicamento Actionis, sivesecundum alium conceptum sit proprie dicta actio, sive non. Sed quia probabile est quod ratio cur vocetur actus immanens actio seu operatio, est propter proportionem, quam habet specialem cum actione de praedicamento Actionis ; quae proportio consistit in hoc quod quemadmodum actio de praedicamento Actionis est in ipsomet agente (ut Scotistae tenent), et dependet in esse et fieri ab ipso ut agens est, et habet virtutem activam, estque determinatio illius ad aliud. Hinc probabilius censeo actum immanentem non vocari proprie actionem, quia quae analogice et propter proportionem quam habent cum alia, dicuntur talia, non proprie sic dicuntur, alias prata dicerentur proprie ridere, dum florent, contra omnes.
Objicies, secundo sequeretur quod intellectio esset terminus productus per actionem intellectus, sicut calor est productus per calefactionem ; sed hoc est absurdum, quia illa actio intellectus esset intellectio, esset enim actus potentiae intellectivae. Confirmatur primo, quia ad actionem non datur actio ; ergo intellectio non producitur per actionem, et consequenter erit actio de praedicamento Actionis. Confirmatur secundo, quia per intellectionem producitur verbum mentis; ergo est actio de praedicamento Actionis.
Respondeo, negando minorem cum sua probatione, neque enim esset actus intellectus, sed potius actio intellectus, quod si etiam dicenda esset actus intellectus, tunc falsum esset quod omnis actus intellectus esset intellectio, sed solus iste actus ipsius esset talis, qui esset qualitas. Ad primam confirmationem distinguo antecedens: ad actionem de praedicamento
Actionis, concedo; ad actionem de praedicamento Qualitatis, nego antecedens et consequentiam, quia intellectio est actio de praedicamento Qualitatis. Ad secundam confirmationem dico, nobis non facere difficultatem, quia negamus antecedens, intellectio enim est ipsum verbum, quoties habetur verbum in intelligente. Complutensibus autem faceret difficultatem illa confirmatio, concedentibus intellectione produci verbum, sed nobis pro ipsis respondendi cura non est sumenda.
Ex his resolvenda est breviter difficultas valde agitata inter Philosophos, an de potentia absoluta possit intellectio a Deo solo produci sine concursu effectivo potentiae intellectivae. Respondendum enim est, si intellectio dicatur esse aut qualitas seipsa ab intellectu producta sine interventu actionis, ut tenet Aversa: aut si dicatur consistere in sola actione productiva qualitatis, quae est species expressa, ut tenent Conimbricenses ; vel includere essentialiter talem actionem cum qualitate, ut tenet Hurtado, non, posse Deum se solo effective producere intellectionem, etiam de potentia absoluta, quia secundum omnes non potest se solo producere actionem de praedicamento. Actionis alicujus causae creatae, cujus ratio est, quia essentia talis actionis est esse determinationem actualem agentis: unde non potest esse existens, quin sit talis determinatio, et consequenter si esset a solo Deo, sequeretur quod causa secunda cujus esset determinatio, ageret effective et non ageret; non ageret enum ex suppositione quod solus Deus ageret; ageret autem quia haberet actionem, qua formaliter determinaretur ad agendum.
Si autem dicatur intellectionem consistere in qualitate sola non seipsa egrecliente, sed per actionem producta, dicendum est quod a so'o Deo posset produci, quia nihil impedit, et ex communi axiomate Deus potest supplere omnem causalitatem effectivam causae secundae respectu cujuscumque effectus, qui non est essentialis determinatio effectiva istius effectus, aut cujus productio non argueret in ipso Deo imperfectionem ; talis autem esset qualitas intellectionis in hac sententia, quae cum nostra sit, absolute asserendum est nobis contra Vasquez 1. 2. disp. 9. cap. 1. Ruvium et alios intellectionem a solo Deo produci posse. Confirmatur primo, quia intellectus non habet ullam causalitatem respectu intellectionis, nisi causalitatem effectivam et materialem extrinsecam , talem scilicet qualem habet subjectum respectu accidentis ex ejus potentia educti; sed hujusmodi causalitates potest supplere Deus, alioquin non potest producere calorem, aut quantitatem extra subjectum: ergo potest qualitatem intellectionis producere absque concursu effectivo et materiali etiam, quod majus est, intellectus.
Confirmatur secundo, quia quod illa qualitas sit vitalis non impedit quominus a solo Deo producatur, sed ex hoc potissimum capite proveniret impedimentum ; ergo a solo Deo produci potest. Probatur major, tum a priori, quia vitalitas ejus posset dici consistere in hoc quod nata sit connaturaliter a suo subjecto solummodo provenire; tum secundo a posteriori, quia terminus vitaliter acquisitus per mutationem et augmentationem vitalem animantium potest a solo Deo produci, ita ut animalia augeantur et nutriantur sufficienter sine cooperatione effectiva sua.
Dices cum Vasquez, de essentia actus vitalis est quod per ipsum potentia attendat objecto ; sed illa attentio explicari nequit absque efficientia potentiae, ergo actus vitalis nequit esse absque tali efficientia, et consequenter nequit esse a solo Deo effective agente. Respondeo, distinguendo majorem, quando produceretur in ipsa potentia effective concurrente, transeat ; quando non produceretur in ipsa ullo modo, aut quando non produceretur in ipsa sic concurrente, nego majorem, quae etiam simpliciter negari potest, nec probatur a Vasquez.
Respondeo secundo negando minorem, quamvis enim ex eo quod praeter receptionem speciei impressae requiritur ad percipiendum objectum, quod potentia attendat et adhibeat peculiarem aliquem conatum, quem non necessario adhibet, per hoc ipsum quod recipiat talem speciem, nos supra collegimus cum communi sententia, requiri quod potentia produceret aliquid, et non sufficere quod mere passive se haberet recipiendo speciem impressam, tamen cum non constet quod haberet qualitatem speciei expressae, quin eo ipso quo haberet ipsam, necessario attenderet per illam, non improbabiliter forte dici posset quod potentia haberet altentionem, per hoc ipsum quod haberet in se receptam ipsam speciem expressam, quamvis non haberet ullum concursum activum respectu ipsius, sive in producendo, sive in conservando ipsam. Unde posset dici quod attentio potentiae ad objectum consisteret in determinatione formali actuali ipsiusmet potentiae facta per speciem expressam in ea receptam, ad quam determinationem impertinens esset, a quo produceretur in potentia species expressa, an ab ipsa potentia, an a solo Deo vel ab aliqua extrinseca causa.
Quae doctrina confirmari potest primo quia Deus ipse vitaliter attendit objectis intelligibilibus per intellectionem non productam, sed sibi formaliter communicatam: ergo similiter posset intelligere et attendere ad objecta intellectus creatus per intellectionem non productam. Confirmatur secundo, quia non ex efficientia praecise potest colligi ipsa attentio ac sensibilis conatus, quem adhibet potentia et quo fatigatur quando percipit objectum; ergo non improbabile est quod oriatur formaliter ab ipsamet intellectione. Consequentia patet, quia ideo non oriretur formaliter ab intellectione, quatenus colligeretur necessario ex efficientia. Probatur antecedens, quia potentia habet efficientiam respectu speciei intelligibilis impressae,et producendae, et conservandae, et tamen non habet attentionem aut conatum aliquem sensibilem quo fatigatur, ut patet ; ergo ex efficientia praecise non oritur ista attentio, aut conatus.
Dices, hinc sequeretur quod ex attentione et conatu potentiae non possit colligi activitas ejus,et consequenter tolleretur una ex principalibus viis impugnandi eos, qui negant intellectum concurrere effective ad intellectionem producendam, qua etiam utitur Doctor quaest, sequenti hujus, d. n. 17.
Respondeo, ex illa attentione praecise, concedo ; ex ipsa et aliis, nego sequelam primam et secundam. Itaque primo ex attentione colligitur esse aliquid in potentia quod non fuit ante, cum non esset attendens. Deinde quandoquidem posset esse species impressa in potentia quin esset ista attentio, colligitur optime aliquid aliud requiri ut sit, praeter speciem impressam et intellectum passive se habentem; unde quandoquidem non sit necesse, nec conveniens recurrere ad Deum, nec ad Angelos tanquam ad causam praecisam, et solam istius attentionis et formae per quam potentia attendit, nec aliquod inconveniens sequatur ex eo quod ipsa potentia dicatur ad illam effective concurrere, optime colligitur potentiam effective concurrere, et sic collegit Doctor ex attentione activitatem potentiae. Sic etiam Philosophi communiter colligunt activitatem aquae respecut frigoris, quod semel calefacta in se recipit dum iterum frigescit, nec aliqua alia causa secunda adest, cui ista productio frigoris adscribi possit.
Hinc alias duas difficultates cum praemissis connexas solvere poterimus. Prima est, an scilicet potentia intellectiva in qua procederetur a solo Deo intellectio, intelligeret per eam? Respondendum enim est quod sic cum Doctore, questione sequenti num. 37. dicente quod si Deus eam causaret, et intellectu nostro imprimeret, non minus ea intelligeremus; unde optime infert quod propterea dixit Philosophus intelligere esse quoddam pati, non quod intellectio non procederet active de facto ab intellectu, sed quod ad constituendum ipsum intelligentem formaliter, ista productio seu efficientia esset impertinens, cum ad id solum sufficeret, et necessario requireretur receptio inlellectionis.
Ratio autem hujus est, quod gratis requireretur aliquid ut potentia intelligeret aliud, quam ut haberet in se receptam intellectionem, in tali autem casu in se haberet receptam intellectionem. Dices ultra intellectionem requiri respectum tendentiae ad objectum. Contra, quia hoc admisso, de quo alias, nihil impedit quo minus sit iste respectus aut possit esse, quando Deus se solo intellectionem produceret; ergo adhuc quamvis requireretur ultra intellectionem iste respectus, posset potentia non concurrens active ad intellectionem in se receptam intelligere per illam. Dices secundo, ad intellectionem requiritur attentio potentiae, sed talis non posset esse absque actione potentiae; nullam autem actionem debet habere nisi in ordine ad ipsam intellectionem habendam, neque enim assignabilis est terminus alius, quem deberet producere per actionem illam aliam quam simul cum intellectione deberet habere. Respondeo primo, juxta communiorem modum dicendi Scotistarum, distinguendo majorem, absolute et simpliciter nego ; quando debet produci cognitio ab ipsamet potentia, concedo. Respondeo secundo juxta paulo ante praemissa, negando minorem, quia illa altentio esset formaliter per ipsammet intellectionem, sive produceretur ab intellectu, sive non.
Secunda difficultas ex his solvenda est, an possit intelleclio poni in alio subjecto . quam in intellectu? ad quam respondendum, quod si ponatur intellectio esse qualitas ex se nata provenire ab intellectu sine praevia actione, aut si ponatur . consistere in actione de praedicamento Actionis, aut includere talem actionem probabilius esse quod non posset poni in alio subjecto quam in intellectu, quia nulla alia potentia habet activitatem ad illam nec naturalem, nec obedientialem: actio autem, et quod habet, egredi ab aliquo absque actione, nequit provenire ab aliquo subjecto quam a subjecto habente activitatem ad alia, ut patet: ergo, etc. Majorem suppono ex doctrina communiori tradita in materia de visione, ubi concluditur oculum corporeum non posse elevari ad videndum Deum, cum qua doctrina haec major connexionem habet.
Si autem nobiscum tenealur, intellectionem consistere in qualitate non includente actionem, nec dicente ordinem essentialem ad actionem sui subjecti, nec a se formaliter a suo subjecto egrediente, sed in qualitate tali, quae possit a solo Deo active produci, major est difficultas, nam sive subjectum de quo dubitaretur, an in eo produci posset, sit spirituale ut voluntas, aut essentia animae, aut Angeli, sive corporale ut appetitus sensitivus, aut oculus, difficile omnino videtur assignare repugnantiam, cur non possit in eo poni de potentia absoluta, et hoc esset fundamentum partis affirmativae. Ex alia vero parte fundamentum partis negativae esset, quod sequeretur ex illa possibilitate, oculum aut lapidem posse intelligere, quia effectus formalis primarius intellectionis est facere suum subjectum intelligens, et propterea non posset esse in aliquo, cui istum effectum non communicaret.
Et si diceretur, quod facere intelligens est effectus formalis ipsius, non tamen respectu cujuscumque subjecti, sed respectu intellectus tantummodo. Contra est, quia effectus formalis primarius nihil aliud est, quam communicatio suiipsius absque productione alicujus alterius, sed intellectio producta in oculo aut lapide, esset tam intime communicata ipsi, et idem est de quocumque altero subjecto ejus immediato, ac est de facto ; intellectui ergo omnem effectum formalem, quem habet respectu intellectus, haberet respectu voluntatis aut alterius subjecti, in quo immediate inhaereret. Confirmatur, effectus formalis ejus significatur per intelligere, et intelligere nihil aliud est quam habere intellectionem in se subjecta tam, sicut nec esse album est aliquid quam habere albedinem in se subjectalam: sed voluntas et oculus in quo produceretur intellectio, esset habens intellectionem , ergo esset intelligens. Confirmatur secundo, quia si poneretur albedo in caelo connaturaliter incapaci ejus, caelum esset album ; ergo quamvis voluntas esset connaturaliter incapax intellectionis, adhuc esset intelligens, si per potentiam absolutam poneretur intellectio in illa, et idem esset de lapide.
Dices effectum formalem aliquando dependere ab aliqua conditione particulari ex parte subjecti, quae conditio si non adsit, quamvis forma sit in subjecto, non dabit illi suum effectum formalem; ergo ex eo quod intellectio poneretur in lapide, non sequeretur quod lapis esset intelligens. Probatur antecedens, quia effectus formalis personalitatis est facere personam, et tamen in ordine ad dandum hunc effectum exigit ex parte naturae singularis quam personat, conditionem intellectualitatis. Unde quamvis personalitas divina assumeret naturam irrationalem, non tamen faceret cum ipsa personam, sed suppositum, quia scilicet illa natura non esset intellectualis, sicut debet esse illa, cum quo facere possit personalitas personam.
Sed contra, quia ideo personalitas non facit personam cum quacumque natura quam afficit, quia denominatio personalitatis est denominatio extrinseca derivata ab ipsa natura intellectuali, et non significat effectum aliquem particularem ex se praecise convenientem isti formae, quae sic vocatur: unde est mirum quod non habeat constituere personam, nisi cum natura intellectuali a qua sola accipit istam. denominationem. Quod si ista denominatio personalitatis esset intrinseca ipsimet, et significans effectum aliquem convenientem ipsi ex natura sua, eodem modo diceretur quod deberet facere personam quamcumque naturam, quam afficeret sine dependentia ab aliqua conditione particulari ex parte subjecti, sicut diceretur quod intellectio deberet facere intelligens quodcumque subjectum in quo inhaereret, per quod patet exemplum de personalitate non facere ad propositum. Quod autem personalitas non tribuat aliquem effectum formalem a parte rei naturae intellectuali ex se, quem non tribuit naturae irrationali, patet, quia nullum alium effectum tribuit naturae intellectuali, quam ultimo complere ipsam et facere ipsam incommunicabilem, sed sic compleret naturam irrationalem, et faceret ipsam incommunicabilem, ut patet; ergo non requirit personalitas in ordine ad effectum quemcumque, quam ex se formaliter tribuit ullam conditionem particularem ex parte naturae quam afficit, unde ex hoc exemplo.
Confirmatur tertio, pars negativa praemissa, nimirum quod intellectio posita in lapide faceret ipsum intelligentem, quia sicut personalitas communicat cuicumque naturae quam afficit, necessario effectum suum primarium, qui est complere ipsam ultimate aut facere ipsam incommunicabilem, ita etiam a pari intellectio debet communicare effectum suum formalem cuicumque subjecto cui inhaeret, atque adeo debet facere ipsum intelligens.
Confirmatur idem quarto, quia quando quaeritur an lapis habens intellectionem esset intelligens, per ly intelligens non possumus intelligere intellectum habentem intellectionem, quia sic non posset esse controversia, et quaestio esset nugatoria. Sed sensus verus et realis est, an illa forma quae vocatur intellectio, ex se faciat aliquid circa intellectum, quod non faciat ex se circa lapidem si poneretur in illo. Sed videtur omnino quod non faciat, quia non facit formaliter aliquid nisi communicando se, communicat autem se lapidi si sit in lapide, non minus quam intellectui, nec potest Deus impedire quo minus sic se communicat si sit in ipso, unde communiter dicitur quod Deus nequeat suspendere effectum primarium causae formalis inexistentis subjecto.
Confirmatur quinto , quia non potest ostendi, cur absurdum sit lapidem intelligere, si admittatur intellectionem posse poni in eo ; sed omnes merito existimant id esse absurdum, ergo non est asserendum quod intellectio poni possit in eo.
Hanc difficultatem ut quis evaderet, posset dicere primo quod quamvis intellectio non includeret actionem, nec seipsa egrederetur ab intellectu, haberet tamen ordinem intrinsecum et essentialem ad intellectum, tanquam ad subjectum, eo modo quo ubi intrinsecum, aut relatio qua constituitur aliquod subjectum in loco, habet ad illud subjectum, et unio animae ad animam, ac personalitas (si sit quid positivum) ad naturam singularem, cujus est propria personalitas: quod si hujusmodi ordinem haberet intellectio ad intellectum, tam quemadmodum illae relationes, aut modi absoluti nequeunt esse in alio quam in suis propriis subjectis, eodem modo dici poterit de intellectione, quod non poterit poni in alio subjecto quam in intellectu, nec etiam ulla ratione extra intellectum. Fundamentum autem hoc modo philosophandi de intellectu esset: Primo quod non repugnet eam dicere talem ordinem ad intellectum, quandoquidem aliae formae sic sint determinatae ad quaedam subjecta, et dicant talem ordinem. Secundo quod propter rationes praemissas pro parte negativa hujus quaesiti, alias sequeretur eam posse poni in voluntate, et quod consequenter voluntas posset intelligere.
Contra hunc modum dicendi pro praesenti solum occurrit: Primo quod intellectio non sit relatio nec modus, sed qualitas absoluta perfecta, et consequenter quod non possit dicere hujusmodi ordinem essentialem ad aliquod determinatum subjectum, ita ut non possit sine eo existere tam bene quam forma substantialis potest sine materia prima ulla ; aut saltem tam bene quam quantitas sine suo subjecto, quandoquidem intellectio sit perfectior forma quam quantitas, atque adeo tam debet esse independens a subjecto quam quantitas. Secundo contra occurrit, quod falsum sit, expositione intellectionis in lapide aut voluntate, secuturam quod lapis aut voluntas intelligeret, ut postea videbitur.
Posset dici secundo ad solvendam praemissam difficultatem quod intellectio posset quidem poni extra intellectum, quia non esset tam imperfectae entitatis quam relationes et modi, qui non possunt poni sine suis subjectis, sed quod cum hoc tamen ex natura sua intrinseca determinat sibi pro subjecto intellectum, ita ut non possit poni in alio subjecto illo ; sicut enim de facto formae substantiales aliquae, ut anima rationalis potest existere extra omne corpus, sed tamen non potest existere in ullo corpore nisi in humano, ita posset quis philosophari de intellectione quod posset poni supernaturaliter extra omne subjectum, sed quod non posset poni in ullo alio subjecto quam in intellectu.
Fundamentum autem hujusmodi dicendi esset non repugnantia ejus, confirmata praedicto exemplo de anima, et praeterea quod alias sequeretur quod intellectio non posset separari ab intellectu, ut tenet praecedens dicendi modus vel quod lapis intelligeret.
Sed contra hunc dicendi modum facit primo, quod supponat lapidem, verbi gratia, intellecturum, si in eo poneretur intellectio, quod inferius ostendemus esse falsum. Secundo quod supponat repugnate formam absolutam, qualis est intellectio, posse poni in alio subjecto quarti in intellectu, si possit conservari absque intellectu. Quid enim impediret quo minus possit poni unio inhaesionis ipsius ad voluntatem vel lapidem, quandoquidem ad terminandam inhaesionem ut sic, lapis et voluntas habeant sufficientem capacitatem, et inhaesio particulari talis nullam particularem rationem exigat in suo termino. Exemplum vero illud de anima, nihil favet, sed potius est ad oppositum, quia quamvis anima non faceret cum alio corpore quam cum humano hominem, nec forte cum alio posset producere sensationes, aut operationes sensitivas ullas, tamen nihil impedit quo minus posset uniri corpori equino per potentiam supernaturalem: ergo similiter quamvis intellectio non faceret voluntatem aut lapidem intelligentem, tamen posset uniri inhaesivae illis de potentia absoluta.
Itaque tandem concludendum sentio intellectionem posse poni in alio subjecto quam in intellectu ut in voluntate, et etiam in lapide, (nisi spiritualitas ejus impediat, ut impedire non puto, quamvis de hoc modo nolim agere) quia in hoc nulla est repugnantia, arguit majorem perfectionem intellectionis, magisque conforme est principiis asserentibus Deum se solo posse eam producere.
Ut autem solvantur rationes in oppositum, et ostendatur quod in eo casu lapis, verbi gratia, non intelligeret, dici poterit intellectionem non facere intelligens actu suum subjectum, nisi quatenus illud peream percipit objectum intellectionis; non potest autem subjectum intellectionis percipere objectum per eam, nisi quatenus percipit aliquo modo ipsammet intellectionem; sed intellectionem non poterit percipere ullo modo nisi habeat virtutem perceptivam per eant , unde quamvis intellectio ponatur intrinsece inhaerens alicui subjecto, verbi gratia. voluntati aut lapidi, quia tamen haec subjecta non habent in actu primo virtutem perceptivam per intellectionem, propterea non intelligent per intellectionem. Itaque effectus formalis intellectionis respectu cujuscumque subjecti in quo est inhaesive, est communicatio sui ipsius, sed hic non est a quo formaliter habet quid esse intelligens, Unde esse intelligens non est esse habens intellectionem ; sed effectus formalis ejus, quo constituitur aliquid intelligens, est determinatio subjecti ad percipiendum per ipsam, hanc autem determinationem nequit praestare, nisi subjecto habenti virtutem perceptivam per illam, qualem cum solus intellectus habet, solum intellectum potest facere intelligentem et percipientem formaliter.
Confirmatur haec doctrina, quia intellectio divina licet intime idenlificetur voluntati divinae, non facit tamen formaliter voluntatem intelligentem ; nec velitio divina licet intime identificetur intellectui realiter, facit intellectum volentem formaliter, nam hae propositiones in sensu formali sunt falsae : Intellectus divinus vult formaliter. Voluntas divina intelligit formaliter. Et inde sequitur Filium non posse dici produci formaliter per voluntatem, nec Spiritum saucium per intellectum, sed hujus non est alia melior ratio, quam quod voluntas non sit intellectiva formaliter in actu primo, nec intellectus volitivus ; ergo ut aliquid dicatur et sit intelli gens formaliter, oportet ipsum esse intellectivum formaliter in actu primo, et natum percipere per intellectionem, et consequenter quamvis intellectio inhaereret voluntati, non poterit tamen constituere ipsam formaliter intelligetem.
Confirmatur secundo, quia Deus non dicitur formaliter intelligens ex eo quod producat intellectionem in se, cum revera ipsam non producat, nec ex eo quod habeat sibi identificatam intellectionem, quia sic voluntas divina possit dici formaliter intelligens, sed ex eo a priori, quia habet intellectum et intellectionem ipsi applicatam sufficienter ; ergo ut quid dicatur intelligere, debet habere intellectum, aut esse intellectus, et ulterius debet habere intellectionem sibi applicatam.
Confirmatur tertio, quia intellectus creatus non colligitur intelligere ex eo quod producat intellectionem in se. Primo, quia, ut supra dixi, quamvis Deus eam produceret se solo in intellectu, intellectus intelligeret. Secundo, quia Deus ipse intelligit per intellectionem non productam a se. Tertio, quia scimus nos intelligere experientia, cum tamen non experiamur nos producere in nobis intellectionem effective, sed ad id probandum utamur operoso discursu, et adhuc forte non demonstremus concursum effectivum intellectus, idque a multis Philosophis negetur, licet minus probabiliter ; ergo si maneret talis immutatio formalis qualem sentimus, sine efficientia alicujus rei per intellectum, potuissemus colligere quod intelligeremus , sed nihil impedit quo minus talis fiat immutatio, quamvis Deus ipse suppleret efficientiam intellectus respectu intelleclionis ; ergo ut intelligamus formaliter non requiritur talis efficientia. Quarto denique, quia intellectus producit in se speciem intelligibilem, et tamen non intelligit per illam ; ergo non potest colligi quod intelligat ex eo quod producat aliquid in se. Dices, non ex eo quod producat, sed ex eo quod producat intellectionem id colligi. Contra, quia quaero quando producit intellectionem cum dicitur producere intellectionem, et non dicitur producere intellectionem quando producit speciem. Dices, quia illa forma quam producit, dum dicitur intelligere et producere intellectionem , est distinctae rationis ab ea quam producit quando non intelligit, et quando dicitur producere speciem intelligibilem.
Sed contra iterum, quia quaero unde colligitur quod istae formae sint diversae rationis? non ex eo quod intellectus producat aliquo modo unam quo non producit alteram, cum utramque producat in se; nec etiam ex eo quod producat unam non vitaliter, nimirum speciem impressam intelligibilem, et alteram nempe intellectionem vitaliter ; tum quia non satis probatur, quin utraque productio sit aeque vitalis nisi quatenus una diceretur vitalis a termino, et altera non, quia non haberet talem terminum ; unde prius deberet cognosci distinctio terminorum, quam posset colligi quod una produceretur vitaliter, et altera non: tum praeterea, quia duae intellectiones colliguntur distingui inter se, quamvis utraque producalur vitaliter, et simili omnino quoad omnia modo ; ergo non ex productione colligitur diversitas istarum formarum, sed ex eo colligitur diversitas speciei intelligibilis ab intellectione, quod alio modo formaliter immutent potentiam, seu ex eo quod potentia sentiat per formam quae dicitur intellectio, et non sentiat formaliter per formam quae dicitur species intelligibilis ; et ex eo colligitur diversitas unius intelleclionis sine alia quod sentiat potentia per unam aliquid, quod non sentit per alteram ; ergo per hoc praecise quod sic immutaretur formaliter potentia, et sic sentiret per formam diceretur intelligere, quamvis non produceret effective illam formam, et consequenter non habet intelligere formaliter intellectus creatus per hoc, quod producat effective intellectionem.
Dices non posse intellectum immutari formaliter per intellectionem, nisi quatenus produceretur per ipsum. Contra, quia si non habet immutari potentia per ipsammet actionem effectivam formaliter, sed ulterius ut immutetur requirat inhaesionem qualitatis, quae dicitur intellectio, gratis dicitur quod sola qualitas non immutaret sic intellectum, nam non magis difficile est quod immutaret illa forma intellectum totaliter in genere causae formalis, quam quod immutaret ipsum partialiter ; ergo si debet dici quod immutet partialiter, ut certe debet, quia alias frustra requireretur, omnino dicendum est quod immutet totaliter, et quod actio productiva intellectus requiratur tantum ut ratio formalis productiva ipsius, non vero ut conditio aut causa partialis alio modo requisita ad determinationem intellectus. Ex quibus satis probatur propositio prima assumpta in hac confirmatione, unde ex ea infero hanc aliam; ergo forma quae est intellectio, habet vim aliquam formaliter determinativam intellectus, sic ut faciat intellectum percipientem, et consequenter cum non posset habere talem vim, nisi intellectus haberet in actu primo virtutem perceptivam correspondentem, sequitur quod quamvis intellectio poneretur in voluntate vel in lapide, non faceret illa actu intelligentia vel percipienlia.
Juxta hanc ergo doctrinam intelligi et explicari debet, quod dictum est supra num. 117. nempe quod intellectio ut faciat intelligens actu suum subjectum, praerequirat in ipso vim perceptivam proportionatam, quae cum solummodo in intellectu reperiatur, sequitur intellectionem ut faciat intelligens, praerequirere quod suum subjectum sit intellectus. Ex hac autem doctrina facile solvi possunt fundamenta posita num. 114. ad probandum quod intellectio non posset poni extra intellectum in aliquo alio subjecto.
Negandum enim est quod lapis aut voluntas habens intellectionem intelligeret, et similiter negandum quod effectus formalis primarius, quem scilicet per se primo dat, intellectio sit facere intelligens, quamvis ille sit effectus primarius, hoc est, propter quem principaliter ordinata est.
Ut hoc autem melius intelligatur, advertendum formam aliquam plures posse habere effectus formales, unum directum et alterum indirectum. Directus est, quam ex se positive dat et ad quem intelligendum non necessario intelligitur expulsio alterius formae, et hujusmodi est facere album, facere intelligens, nec possunt a solo Deo conferri sine causis formalibus ; Deus enim nequit facere aliquid album formaliter sine albedine, nec intelligens sine intellectione, quia id implicaret, cum sequeretur quod res alba, verbi gratia, haberet et non haberet albedinem. Effectus indirectus et qui communiter vocatur secundarius, est expulsio alterius formae positivae, facta per introductionem formae expellentis in idem subjectum, et hic effectus potest fieri a Deo sine causa formali expellente ; potest enim Deus expellere nigredinem a subjecto sine introductione albedinis. Potest etiam hic effectus quandoque saltem, impedire etiam applicata sufficienter causa formali, quia potest Deus efficere ut non expellatur nigredo, quamvis introduceretur albedo in idem subjectum; possunt enim contraria in summo esse simul in eodem subjecto de potentia absoluta, ut modo suppono ex Philosophia.
Rursus effectus formalis primarius formae potest dividi in illum, qui magis intenditur a natura, et ad quem magis per se ordinatur forma, et in. illum quem magis necessario habet semper conjunctum secum in suo subjecto ;effectus autem primarius primo modo intellectionis de qua agimus, est determinatio illa formalis potentiae per quam fit ut potentia intelligat, et hic effectus non semper concomitatur intellectionem, sed solummodo quando est in intellectu; imo fortassis impedire potest etiam, cum intellectio esset in ipsomet intellectu, ut si esset nimium occupatus per alias inlellectiones, de quo tamen non mihi constat quidpiam certi. Effectus primarius secundo modo intellectionis et cujusvis alterius formae, est communicatio suipsius, seu ipsamet forma communicata subjecto inhaesive, aut informative aut unitive quomodocumque, unde nequit intellectio in ullo subjecto esse sine hoc effectu. Per quae facile respondetur ad confirmationes praedicti fundamenti.
Ad primam enim confirmationem, nego majorem pro secunda parte, nam intelligere non est habere intellectionem quomodocumque, sed potius percipere per intellectionem.
Ad secundam confirmationem, nego consequentiam, et ratio est, quia esse album nihil aliud est quam habere albedinem, sed esse intelligens non est habere intellectionem, sed percipere per intellectionem habitam, quod nequit conveniri nisi potentiae intellectivae, et propter similem rationem nego sequelam tertiae confirmationis.
Ad quartam confirmationem, concedo majorem totam et nego minorem, quia facit intellectum percipientem, non vero faceret lapidem percipientem.
Ad quintam confirmationem, nego majorem, quia nihil potest intelligere quod non potest percipere per intellectionem,
et nihil potest percipere per ipsam quod non sit intellectivum in actu primo, utsupra ostensum est; unde cum lapis non sit sic intellectivus, sequitur quod non possit intelligere, quamvis haberet intellectionem.
Secunda quaestio est an ad hujusmodi operationes, etc. Ex tribus quaestionibus circa intellectionis naturam motis, hic solvit secundam quae est solummodo de modo loquendi.
Goncludit ergo ad intellectionem dari aliquam mutationem per se, quia intellectus habens jam intellectionem quam non habuit ante, aliter sine dubio se habet jam quam ante, ergo jam mutatur, et consequenter habet mutationem. Sed illa mutatio, quae jam est in intellectu dum intelligit, non est necessaria ad aliquam aliam formam quam ad intellectionem, ergo est per se ad intellectionem; illa enim mutatio est per se ad aliquam aliam formam, quae mutatio est ad illam, et non est ad illam ratione alterius formae ad quam per se primo terminaretur mutatio. Confirmatur, non est potior ratio cur daretur per se mutatio ad calorem quam ad intellectionem, sed secundum omnes datur per se ad calorem ;ergo et ad intellectionem.Nec refert quod mutatio ad calorem sit successiva et corruptiva, et consequenter motus proprie dictus, qualis non est mutatio, quae est ad intellectionem, nam quamvis mutatio ad calorem non esset successiva nec corruptiva, conveniret ipsi ratio mutationis ut sic.
Dices, posset esse mutatio in intellectu quando haberet intellectionem, quamvis ipsa mutatio non esset ad intellectionem: ergo non colligitur sufficienter mutationem esse ad intellectionem, ex eo quod dum est intellectio in intellectu sit in eo mutatio. Probatur antecedens, quia si intellectio seipsa produceretur ab intellectu, ut tenet
Aversa ; aut seipsa uniretur intellectui, quamvis mutaretur intellectus per illam, non tamen daretur mutatio ad illam, sed potius fieret mutatio per illam, sicut quando agens habet actionem, licet possit dici quod mutaretur, quia ea posita aliter se habet quam ante ; non tamen potest dici quod daretur mutatio ad illam actionem, sed potius quod per ipsam actionem mutaretur, quia actio seipsa egreditur ab agente, et seipsa unitur illi.
Contra, quia supponimus ex dictis intellectionem non egredi seipsa ab intellectu, nec seipsa inhaerere ipsi, quandoquidem possit a solo Deo produci, et quidem extra intellectum. Unde in forma respondeo distinguendo consequens replicae, ex eo praecise, transeat ex eo, et ex hypothesi quod non seipsa produceretur, aut uniretur intellectui, nego consequentiam.
Pro complemento hujus difficultatis adverte duplicem posse hic mutationem ad intellectionem considerari, unam activam per quam effective fleret, alteram quasi passivam per quam fieret ut uniretur subjecto, quod mutaretur per ipsam ; prima mutatio convenit intellectui quatenus est activa, et est ipsa dictio quae est actio de praedicamento Actionis; altera convenit ipsi quatenus recipit intellectionem, et est ipsamet unio quam habet intellectus ad intellectionem, et sine qua posset esse et intellectus et intellectio simul existentes in rerum natura. Quaelibet autem ex his mutationibus datur de facto ad intellectionem quamcumque creatam, sed sunt tamen realiter separabiles, quia haec ultima posset esse sine prima, ut in casu quo a solo Deo produceretur intellectio in intellectu non concurrente effective ad ejus productionem.
Tertia quaestio est : An hujusmodi operationum sit productio. Haec difficultas est magis adhuc nominalis, seu de modo loquendi quam praecedens, et sufficienter expedita a Doctore, qui concludit non dari, proprie loquendo juxta modum loquendi Philosophi, productionem aut generationem ad intellectionem, seu quod idem est, non posse dici proprie loquendo, quod intellectio producatur aut generetur ; et quamvis pro illo instanti quo intellectus habet intellectionem, habeat etiam productionem, et illa productio sit actio per quam intellectio fit, tamen non debet dici productio proprie loquendo, ut praecise terminatur ad intellectionem, sed ut terminatur aut totum compositum per accidens, quod coalescit ex intelleclione et intellectu, nimirum ad intelligens. Duo proponit Doctor fundamenta hujus modi loquendi. Primum quod secundum Philosophum forma non dicatur proprie generari, sed compositum ; et hoc sive loquamur de generatione substantiali per quam producitur totum compositum per se substantiale, et quae generatio simpliciter ac sine addito dicitur generatio ; sive de generatione accidentali per quam producitur totum compositum accidentale, ut album aut dulce, et quae vocatur generatio secundum quid ad differentiam prioris generationis. Sed intellectio non est compositum neque substantiale, neque accidentale, ut patet: ergo mutatio quae ad ipsam terminatur, ut ad ipsam praecise terminatur, non est productio aut generatio, nec ipsa potest dici proprie loquendo produci aut generari, sive generatione simpliciter, sive generatione secundum quid.
Alterum fundamentum est quod generatio sit via a non esse ad esse, et consequenter quod debet dici proprie loquendo, ad illud terminari tanquam ad terminum proprium quod babel esse proprie loquendo, sed proprie loquendo compositum tantum in materialibus, non vero forma dicitur esse seu existere, quandoquidem forma sit ratio qua constituitur compositum intrinsece; ergo solum compositum, non vero forma debet dici produci et generari. Confirmat hoc, quia secundum intentionem Philosophi, quod generatur ac producitur a causis secundis sublunaribus, de quibus hic loquimur, debet esse divisibile in duo, ex quibus coalescit tanquam ex partibus intrinsecis, nimirum in materiam et formam ; et propterea aliqui ex mente ipsius collegerunt formam accidentalem habere partes suas intrinsecas realiter distinctas, quarum una esset materialis et altera formalis ; et quamvis in hoc erraverint, cum formae accidentales non habeant materiam, ex qua tanquam ex parte intrinseca constituerentur, nullum enim sit indicium unde id colligatur, et propterea gratis assereretur et superflue, sed materiam, in qua tanquam in subjecto producerentur, et ex cujus potentia educuntur, quod etiam aeque verum est de formis substantialibus ; et quamvis etiam male quoad hoc intellexerint Philosophum, dum dixit id quod generatur generatione accidentali componi ex materia et forma, eatenus enim hoc dixerat quatenus existimat compositum per accidens quod ad illam generationem sequitur esse illud quod proprie generari dicitur; quamvis, inquam, in hoc erraverint et male intellexerint Philosophum, tamen signum est quod Philosophus voluerit illud quod generatur, tam generatione substantiali et simpliciter quam generatione accidentali et secundum quid debere esse divisibile in duo. Cum ergo intellectio non sit divisibilis in hujusmodi duas partes, sequitur eam non posse esse proprium terminum productionis seu generationis, ut productio et generatio formaliter. Si autem quaeratur unde colligatur quod Philosophus per compositum quod est terminus generationis secundum quid, intelligat compositum ex subjecto et accidente, non vero compositum de novo productum quoad omnes suas partes. Respondet Doctor id colligi tum ex exemplis Philosophi 8. Metaphys. text. 12. tum ex ratione, quae est, quod id quod generatur, est ex eo quod praeexistebat; sed illud quod praeexistebat totius per accidens est subjectum, ergo ex eo constat, et consequenter illud quod generatur generatione accidentali est totum compositum ex subjecto praeexistente et ex forma educta ex potentia ejus, non vero totum aliquod compositum ex partibus de novo productis.
Contra hoc arguo, etc. Proponit duas difficultates contra doctrinam traditam. Prima, quod intellectus noscens aut intelligens non possit per se generari, quandoquidem non sit ens per se, sed per accidens. Ad hanc respondet distinguendo antecedens, non potest per se generari generatione quae sit simpliciter generatio, concedo ; non potest per se generari generatione quae sit generatio secundum quid, et simpliciter ex natura sua terminatur ad totum seu compositum per accidens, quod licet non sit simpliciter totum, est tamen simpliciter totum per aecidens seu totum secundum quid, negat antecedens. Itaque ea ratione qua aliquid est compositum tale, potest ad illud dari generatio talis simpliciter, si sit totum simpliciter, potest simpliciter dari ad ipsum generatio, quae sit simpliciter generatio ; unde si sit totum per accidens et secundum quid, potest ad ipsum simpliciter dari generatio quae sit accidentalis, et secundum quid tantum generatio.
Altera difficultas est, quod intellectio sit terminus mutationis, quandoquidem.
ad ipsam detur mutatio, ut in secunda quaestiuncula hujus quaestionis resolutum est ; ergo et productio ac generatio, quia mutatio est ipsamet productio. Ad hanc respondet negando consequentiam, quia licet mutatio et productio sit realiter in creatis idem, tamen certum est quod non omne illud quod denominatur a mutatione ut mutatio est, denominetur a productione, quia subjectum recipiens per mutationem formam denominatur mutari, et tamen non denominatur produci; ergo quamvis mutatio et productio esset idem, non tamen sequitur quod id quod est terminus productionis ut productio est, sit terminus mutationis ut mutatio est ; sicut non sequitur quod omne illud quod est subjectum denominationis mutationis ut mutatio est, sit subjectum denominationis productionis ut productio est, nec e contra illud quod est subjectum denominationis productionis, seu quod denominatur produci, est subjectum denominationis mutationis ut mutatio est, seu id quod dicitur mutari aut alterari. Haec dicta sunt quantum ad modum proprium loquendi juxta mentem Philosophi, qui tamen quia modo non est in usu, ita quin communiter dicatur quod intellectus producat in se intellectionem, et quod intellectio producatur et pariatur, et gignatur ab objecto et intellectu, propterea jam absolute et simpliciter concedi potest productionem terminari ad intellectionem, nec hoc videri debet contra Scotum, qui id negavit juxta modum loquendi Philosophi, solummodo. Confirmatur hoc, quia secundum ipsummet Scotum quaestione sequenti, notitia et cognitio causatur ab intellectu, et vocatur ubique ab ipso notitia genita, et proles ac verbum mentis: sed jam communiter omne illud quod causatur et gignitur, dicitur produci, ergo potest admitti quod intellectio producatur. Imo Augustinus citatus in principio hujus quaestionis, expresse dicit notitiam congenerari in nobis a re quam cognoscimus.
Denique quod majus est ad propositum nostrum, ipsemet Scotus infra dist. 27. quaest. 3. num. 12. expresse asserit verbum esse actum intelligentiae productum a memoria perfecta, et postea ibidem docet num. 14. verbum esse actualem intellectionem; ergo ipsemet concedit intellectionem produci.
Ex his corollarie potest concludi, etc. Ex doctrina hactenus tradita de natura intellectionis, praesertim in prima quaestione, in qua concludit intellectionem genitam in nobis esse qualitatem recipientem esse, non per aliam qualitatem, sed per actionem de praedicamento Actionis, infert in confirmationem suae doctrinae supra dist. 2. q 7. num. 15. intelligere et velle non esse actus productivos ex sua ratione formali, nec per consequens principia actuum notionalium divinorum, dictionis scilicet qua producitur Verbum, et spirationis qua producitur Spiritus sanctus, cujus oppositum docuit Henricus quodlib. 6. quaest. 1. Probatur autem hoc ex dictis, quia ideo Henricus existimavit actus intelligendi et volendi essentiales, hoc est, intellectionem et volilionem, quibus formaliter Pater intelligit et vult, et quae non sunt productae esse actus productivos seu principia actuum notionalium, quia existimavit intelligere in nobis esse productivum ; sed in nobis intelligere non est productivum dictionis, nec principium ad ipsam praerequisitum, ergo nec in divinis.
Ad argumenta principalia, etc. Haec argumenta sufficienter sunt soluta ex dictis, sed majoris claritatis gratia hic etiam ea breviter solvemus. Primum est quod ad actionem non detur actio, ex 5. Physicor. cujus ratio est quod alias daretur processus in infinitum ; sed intellectio est actio ; primo quia est actus secundus; secundo quia solum manet dum est in fieri, quod soli actioni convenit aut passioni ipsi correspondenti ; tertio denique, quia actio ut sic de praedicamento Actionis dividitur in immanentem et transeuntem ; sed intellectus est actio immanens, ergo est actio de praedicamento Actionis. Respondet Doctor minorem esse falsam, loquendo scilicet de actione de praedicamento Actionis, de qua solum verum est quod ad eam non detur actio. Praeterea autem ostendit, cur intellectio seu cognitio vocetur actio, quia nimirum habet proportionem talem cum actione de praedicamento Actionis. Primo, in hoc quod quemadmodum actio de praedicamento Actionis dependet semper ab agente per ipsam pro omni instanti pro quo est, nec potest sine ipso conservari saltem connaturaliter, ita etiam intellectio dependet semper connaturaliter ab intelligente per ipsam. Secundo, in hoc quod quemadmodum per actionem de praedicamento Actionis agens versatur circa aliquod passum quod per actionem, seu mediante actione mutatur, (propter quod etiam actio dicitur esse in passo et non agente, quia scilicet versatur, ut dixi, actio circa passum qua passum, non circa agens qua agens, non vero quia est in passo subjective, hoc enim esset manifeste contra principia Doctoris et Scolistarum ubique, et speciatim in 4. dist. 13. quaest. 1. num. 10.) ita etiam intelligens seu cognoscens mediante intellectione versatur circa aliquid aliud actu, nimirum circa objectum quod per intellectionem cognoscit.
Itaque propter hanc similitudinem, quam habet intellectio cum actione de praedicamento Actionis, potest optime vocari actio ; sed quia non habet terminum aliquem per se causatum, quem scilicet mediante ipsa tanquam ratione formali agendi intellectus causat, prout habere debet illa actio, quae est de praedicamento Actionis, praeterea intellectio non potest esse actio de illo praedicamento. Unde in forma respondeo ad tres probationes minoris negatae. Ad primam, negando omnem actum secundum esse actionem de praedicamento Actionis. Ad secundam etiam negando quod soli actioni de praedicamento Actionis convenit esse semper in fieri, seu semper dependens ab actuali praesentia suae causae a qua oritur, alias lumen quod est sic semper in fieri, et Species visibiles externae essent actiones, quod est absurdum secundum omnes. Ad tertiam respondeo ut supra, si per actionem immanentem intelligatur in illa divisione, intellectio et similes operationes vitales negando majorem, et negando actionem ut sic, ullam univoce dividi in illas actiones. Si vero intelligatur per actionem immanentem ipsamet dictio seu elicitio intellectionis, concedo majorem et nego minorem.
Secundum argumentum principale est, quod intellectio si non esset actio fieret per actionem; sed non fit per actionem, quia secundum Augustinum, aer praesente lumine non est factus lucidus, sed fit lucidus, quia scilicet non manet lucidus nisi praesente luminoso ; sed etiam intellectus non manet intelligens, nec mactet intellectio, nisi manente causa primo causativa intellectionis ; ergo non potest dici quod sit facta intellectio per aliam actionem. Respondet Doctor quod si argumentum aliquid valeret, probaret lumen non produci in aere mediante actione, ut patet, sed hoc est absurdum: ergo non debet intelligi Augustinus sic ut velit lumen non fieri per actionem, sed solum quod non fit per actionem, ita ut possit manere sine luminoso causante ipsam, et consequenter non debet inferri quod intellectio non fiat per actionem de praedicamento Actionis ex dictis Augustini; sed solum quod non fiat sic, ut maneat sine causa ipsam per Actionem eliciente, eo modo quo manent habitus intellectuales, et calor et similia permanentia.
Tertium argumentum est quod formae non sit generatio, nec productio, sed compositi; sed intellectio non est compositum, ergo non producitur, nec generatur, et consequenter non datur notitia genita aut producta in intellectu. Ad hoc respondet remittendo se ad dicta in solutione tertiae quaestiunculae, juxta quae totum esset concedendum, sed inde non haberetur quin daretur notitia in intellectu, quando intelligeret quae. ante non fuit, et quae non esset actio de praedicamento Actionis; sicut non sequitur ex eo quod calor non non debeat dici produci, aut generari juxta Philosophum, quandoquidem non sit compositum, quod non reperiatur calor in ligno quod calefit de novo qui non fuit ante, et qui non sit actio de praedicamento Actionis. In rei autem veritate, et secundum communem jam modum loquendi, usurpatum etiam, ut vidimus num. 32. ab ipso Scoto, negari potest major.