QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
In Deo nulla est magnitudo, quia finita esse nequit in Deo, et infinitam dari repugnat. Secundo quia esset in potentia. Tertio quia nullum corpus est perfectissimum. Vide Sectum in hunc textum, et 8. Physic, text. 87.
Dicendum, quod primum principium non habet magnitudinem, quia nulla magnitudo movet non mota; sed primum principium movet non motum ut dictum est prius, supra q. 9.
Item, in omni magnitudine est aliqua potentia, quia divisibile est in infinitum, et ibi sunt partes in potentia ; sed in primo principio non est potentia, sed actus primus: igitur, etc.
Item, primum principium est perfectissimum: sed nulla magnitudo est perfectissima, quia omnis magnitudo est corpus, et aut vitam habet, aut non. Corpus non vivum est imperfectius vivo: corpus autem vivum non habet vitam inquantum corpus, quia sic omne corpus viveret, imo si vivat, hoc est per animam, et inquantum vivum perfectius est non vivo; anima ergo perfectior est corpore: ergo corpus non potest esse perfectissimum: sed primum principium est perfectissimum: ergo non habet corpus, nec per consequens magnitudinem aliquam.
Ad primum argumentum dicendum, quod situs proprie debetur corpori. Quod autem Philosophus dicit, quod movens primum est in circumferentia, hoc non est secundum determinationem suae substantiae, sed secundum amplitudinem suae virtutis: si enim primum esset sicut in circumferentia, non semper esset in Oriente. Nunc autem dicimus, quod movens caelum est in Oriente, quia ibi motus ejus incipit, et ita dicitur primum esse ibi secundum ampliationem influentiae, et non secundum determinationem substantiae.
Ad secundum dicendum, quod Philosophus non intendit quod primum principium sit animal: sed hoc dicitur a quibusdam secundum metaphoram, quia nihil vivit apud nos vita intellectiva nisi animal, et ideo dicunt quidam antiqui dicendum esse animal. Sed manifestum est, quod in animali aliud est quam vita, proprie loquendo, quod in ipso est principium vitae, quo modo est anima. Nunc autem dicit Philosophus text. 38. hujus quod Deus est ipsa vita optima et sempiterna, quod ipse non dicit de aliquo animali. Ad tertium dicendum, quod finitum et infinitum ex parte materiae quantitati congruunt, non tamen ex parte formae ; sed primum principium est infinitum ex parte formae, non enim oportet quod habeat quantitatem.
Oportet ergo principium esse tale cujus substantia actus: amplius igitur tales oportet substantias esse sine materia. Text. 30.