Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum (a) pars intellectiva, vel aliquid ejus sit causa gignens, vel ratio gignendi notitiam actualem.
D. Thom. 1. part. quaest. 55. art. 1. et quaest. 85. art. 2. Henric. quodlib. 4. quaest. 7. et quodlib. 5. quaest. 14 Goffred. quodlib. 6. quaest. 7. et quodlib. 8 . quaest. 2. Capreoi 1 dist, 35. quaest, 1. art. 1. Conimhriorases 2. de Anima, cap. 6. quaest. 2. art. 3. Occham 1. dist. 1. quaest. 2. Bargius dist. 1. quaest. 4. Scot. quodlib 13. et latius quodlib. 15. art. 1. et in prolog. Metaph, et 9. Metaph. quaest. 10. 14. et 15. in Theorem. sig. omne agens, et sig. Si formae sint plures, et 1. Physicor. quaest. 2.
Secundo quaero de notitia genita, quae sit causa gignens vel ratio gignendi eam. Et quaero utrum pars intellectiva proprie sumpta, vel aliquid ejus sit causa totalis gignens notitiam actualem, vel ratio gignendi. Et arguitur, quod non (b) : quia secundo de Anima probat Philosophus sensum esse passivum, non activum, per hoc quod si esset activus semper ageret; sicut si combustibile esset combustivum semper combureret. Ita arguitur in proposito, si pars intellectiva esset activa respectu intellectionis, semper intelligeret, et ita sine objecto, quod est falsum. Confirmatur ratio ex secundo de Anima : sensibilis et sensus est unus actus, pu ta sonatio et auditio est idem actus; ergo a simili motio activa objecti, et motio passiva intellectus quae est intellectio, est idem actus; ergo intellectio est ab objecto.
Secundo sic, tertio de Anima (c) : Intellectus possibilis est quo est omnia fieri, sicut intellectus agens est quo est
omnia facere; ergo intellectus possibilis saltem non erit causa activa repectu cognitionis, sicut potentia passiva non est activa respectu actus.
Tertio sic (d) : Actiones distinguuntur penes distinctionem principiorum activorum; si igitur intellectus qui est indistinctus, sit principium activum omnis intellectionis, tunc omnes intellectiones essent ejusdem speciei; et si omnes intellectiones, ergo et omnes habitus, et ita consequenter omnes scientiae essent ejusdem speciei.
Ad oppositum Avicenna 9. Metaph. Immaterialitas est ratio intellectivi sicut intelligibilis ; igitur intellectus sive pars intellectiva, ex immaterialitate sua, se sola est activa respectu intellectionis, sicut receptiva.
Item si objectum vel aliquid ejus, esset ratio formalis agendi; ergo intellectiones objectorum diversorum specie, essent diversae specie, quod est falsum. Consequentia probatur, quia actus differunt specie, qui sunt a causis diversis specie. Falsitas consequentis probatur, quia tunc de qualibet specialissima, esset propria scientia, et ita de pluribus speciebus specialissimis non posset esse una scientia.
Probatur etiam idem per Philosophum primo Ethicor. ubi vult quod intelligere est propria operatio hominis, secundum quod homo, unius autem speciei est operatio una secundum speciem.