QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus est simplicissimum ens, quod bene probat Doctor excludens ab eo omnes compositionis species. De quo vide ipsum 1. dist. B. quaest. 1. et 5. et supra quaest. 6. quae fere eadem est cum ista et cap. 4. de primo princip, concl. 10.
Dicendum, quod primum principium est simpliciter simplex. Cujus ratio mutiplex potest esse, quia omne compositum causam habet: partes enim compositi, quae in se sunt diversae, uniri non possunt nisi per causam priorem: si ergo primum principium aliquo modo esset compositum, primo principio esset aliqua causa prior.
Item, esse cujuslibet compositi dependet ex partibus suis, et est posterius eis. Si ergo primum principium esset compositum, ejus esse dependeret ex alio, quia ex suis partibus, et non essetsimpliciter primum.
Praeterea, omnis compositio, aut est partium quantitativarum ;; aut materiae et formae ;; aut generis et differentiae; aut esse et essentiae; aut suppositi et naturae; aut accidentis et subjecti; sed nulla illarum in primo principio potest poni. Non est compositum ex partibus quantitativis, ostensum enim est supra, q. 14. quod non habet magnitudinem. Nec ex materia et forma, (ut prius est ostensum, q. 6.). Nec ex genere et differentia, quia tunc esset aliquid in eo per modum actus, et aliquid per modum potentiae, et tunc esset in genere, quod fuit supra improbatum in 10. q. 2. ad 4. Nec est esse et essentia,ostensum est enim supra q. 5. quod esse ejus non dependet ab essentia. Nec ex natura et supposito, ostensum est enim in 7. quod in separatis unumquodque est idem quod quid est. Nec ex accidente et subjecto, quia omne accidens vel est causatum ex principiis essentialibus subjecti, vel ab aliquo extrinseco: sed in primo principio nihil potest esse causatum, cum sit causa prima: est ergo primum simpliciter simplex ab omni compositione reali absolutum.
Ad primum dicendum, quod in his, quae nata sunt componi, compositum melius est simplici. Ex hoc tamen non sequitur quod quomodocumque simplici compositum sit melius, quia quodlibet alio ab eo participat esse ab eo. In quolibet igitur alio est aliqua compositio, scilicet participantis et participati ; primum principium a nullo recipit esse, ideo in ipso non oportet esse compositum.
Ad secundum dicendum, quod de separatis loqui non possumus, nisi secundum modum loquendi de sensibilibus. Nunc autem existentibus imponimus nomina absoluta, cujusmodi sunt albedo hominis, quia ergo principium in se maxime subsistit; igitur attribuimus nomina concreta. Dicimus ergo quod Deus est causa, principium, et hujusmodi, et propter ejus simplicitatem attribuimus eidem nomina absoluta, est enim vita, sapientia, et hujusmodi: unde in eo non differunt Deus et deitas, vivens et vita, imo solum illa differunt secundum apprehensionem, sive per conceptionem intellectus nostri: unde haec non est magis propria, vita est in primo principio, quam vita est in vita, nisi secundum apprehensionem nostram.
Ad tertium dicendum, quod esse dicitur dupliciter : uno modo esse dicit actum entis per decem Genera divisi. Alio modo significat unitatem in compositione quam format intellectus. Si esse accipitur pro actu entis, non possumus scire ejus esse, sicut nec ejus quidditatem, quia in ipso idem sunt. Si autem esse accipitur secundo Vmodo, sic scire possumus ejus esse de Deo; scire enim possumus,quod haec compositio, quam intellectus Iformat de eo, vera est, scilicet Weits est.
Ad quartum dicendum, quod illiud univocum quod in uno est accidens, in nullo est substantia, unde ista, scilicet vita, intellectus, aequivoce sunt in nobis et in ipso. Ad aliud dicendum, quod quaedam relativa principaliter significant habitudinem, ut pater, filius, dominus, servus: et alia sunt relativa, quae ex consequenti significant habitudinem, aliud tamen significant principaliter, ut capitatum , scientia, et hujusmodi. Sunt autem quaedam nomina dicta de Deo principaliter quae significant habitudinem ejus ad creaturas, et ejus substantiam indirecte, sicut dominus: et quaedam nomina principaliter significant directe ejus substantiam, et ex consequenti indirecte habitudinem, sicut creator, producens, motor, et hujusmodi: et ideo tam haec nomina quam illa, non sunt dicta de primo principio ab aeterno, propter habitudinem quam important, vel directe, vel indirecte. Unde si primum principium creat animam, creatio active significata est ipsius substantia vel essentia: quia tamen creatio non solum importat actionem, quae est ejus substantia, imo simul cum hoc importat habitudinem, ideo ab aeterno non potest dici quod creavit animam, quia propter istam habitudinem omnino nomina talia dicuntur de ipso ad tempus sive ex tempore.
Quoniam autem quod movetur necesse ab alio moveri, et primum movens immobile esse secundum se, et aeternum motum a sempiterno moveri, et unum ab uno. Text. 43.