CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Secundum quam virtutem sit felicitas contemplativa, ei quae sint differentiae constituentes eam ?
Si autem secundum ea quae in primo libro dicta sunt, felicitas est operatio secundum animi virtutem perfectam, ratio- nabiliter sequitur quod optima felicitas sit optima operatio secundum optimam virtutem. Optima autem virtus optimi est. Cum enim virtus uniuscujusque sit ultimum in optimo ipsius : ultimum autem optimi optimum est: virtus ergo optimi optima est. Sive ergo hoc optimum in homine sit intellectus, sicut Peripatetici dicunt, sive sit aliud aliquid separatum quoddam per substantiam ab homine, cujus tamen refulgentia in anima operationem facit intellectualem, sicut dicebant Stoici et maxime Plato qui ideas introduxerunt, hoc quod principari videtur secundum naturam et dominari et intelligentiam habere, de bonis et divinis erit illud optimum, et felicitas erit operatio secundum virtutem illius. Hoc autem redit ad hoc, quod sive intellectivum in homine sit divinum secundum se et separatum, ex quo sicut extrinsecus influat in hominem intellectuales operationes, sicut Platonici dicebant, sive sit aliquid de numero eorum quae in nobis sunt ut substantia animae, et sic divinissimum inter omnia quae in nobis sunt, hujus optimi optima operatio quae sibi competit secundum propriam virtutem, quae ipsum in. ultimo ponit, pro certo erit perfecta felicitas. Quod autem pars divinissima et optima speculativa sit, saepius dictum est. Hoc enim confessum est ab omnibus, et consonum est his quae prius dicta sunt, et consonum ipsi vero. Haec enim operatio speculativi intellectus optima et dignissima est. Est enim intuitus et contactus ipsius veritatis rerum. Intellectus enim speculativus quo speculamur, est de numero eorum quae in nobis sunt secundum Peripateticorum scientiam, et est cognoscibilium eorum circa quae est intellectus purus et separatus.
Et ad hoc intelligendum oportet resumere quae a principio istius decimi dicta sunt. Stoici enim formas ponentes, primum intellectum separatum dixerunt esse et non conjunctum continuo et tempori. Conjunctum enim, ut dicebant, universaliter intelligentiae non posset
esse principium : eo quod omnis conjunctio particulans est et contrahens. Universalium igitur talium talis intellectus non haberet cognitionem. Si igitur universaliter influit intelligentias, et universalium oportet ipsum intellectum esse separatum et centralem et fontalem ad omnia intellectus operationes facientia. Hoc autem quod sui participatur in anima hominis, facit intellectualem operationem, et optimum illius virtus est ejus, secundum quam sibi inest operatio felicitatis et potentia activa ad feliciter operandum perfecta. Secundum Peripateticos autem sicut in omni natura, ita in anima accipere est differentias universaliter activi et universaliter passivi. Dicunt enim hi quod omnis forma sit intelligentiae et primae causae lumen, et processio luminis in res formatas, et quod hoc lumen diversimode est secundum distantiam a primo fonte, et secundum propinquitatem. Propter quod in. corpore quod ad aequalitatem caeli complexionatum est, vel fere, sicut est corpus hominis, magis sincerum est, et quasi primi luminis imago. Propter quod in homine per modum divinum est perficiens operationes intelligentiae, quod ex ipso lumine secundum quod sincerum est, facultatem habet agendi intellectualiter. Ex eodem autem secundum quod receptum est, potentiam habet omnia fieri intellectualia : et sic iterum virtus ejus est optimum et ultimum ejus, quod ipsum ponit in perfecta facultate operandi intellectuales operationes.
Tam Stoici autem quam Peripatetici dixerunt, quod aliae sunt rerum veritates, et aliae res ipsae secundum esse proprium unicuique rei. Rerum enim veritates in lumine sunt causae primae, sicut veritates coloris sunt in lumine solis. Omne enim quod processione constituit aliquid, tripliciter accipi potest, scilicet secundum quod est in eo a quo procedit, et secundum quod est confingens in quod procedit, et in medio. Et hujus exemplum in praehabitis diximus in lumine quod a sole procedit in perspicuum, et in corpora, terminata. Cum enim de veritate coloris nihil sit nisi natura perspicui illuminati,
et esse coloris nihil aliud sit nisi diffusio perspicui iiluminati in corpore terminato, veritas coloris non accipitur manatura corporis terminati, sed in natura perspicui quod separatum est secundum substantiam a corpore terminato. Propter quod Antiqui colorem cpiarmim vocaverunt, ut dicit Aristoteles. Similiter autem se habet omnis forma substantialis rei in lumine primae causae sive intellectus primi universaliter constituentis intelligibilia. Est enim hoc nihil aliud nisi extremitas luminis in materia quam perficit, et esse ipsius, diffusio luminis illius est in materia. Propter quod dicit Avicenna, quod omnis forma largitur ab intelligentia. Et si consideretur veritas formas determinatae, ipsius non est materia, sed veritas ipsius est extremitas luminis intelligentias. Propter quod Dionysius probat, quod veritas uniuscujusque rei hoc quod est in lumine causae primae : et taliter cognoscibilium intellectus principium cognoscitivum est. Quae autem immersa sunt in materiam, et conditiones et appendicias materiae acceperunt, non perfecte cognoscibilia sunt : sed oportet quod de eis sit inquisitio et investigatio per compositionem et divisionem, et praecedentia et subsequentia et accidentia. Et talis cognitio opinativa est potius quam intellectiva. Et ideo cum intellectus practicus ad particularia referatur in quibus sunt operationes humanae, cognitio intellectus practici aestimativa est et consiliativa. Propter quod intellectualem et puram non habet operationem. Speculativus ergo intellectus divinissimus est et non practicus : et illius optima operatio felicitas erit contemplativa.
Illi enim omnia conveniunt quae ab Antiquis convenire dicuntur felici, quorum primum est, quod continua sit operatio. Speculatio enim intellectus cognoscibilium in veritatibus rerum conti- inuissima est. Magis enim continue possumus sic speculari quam operari quodcumque operabile, Ad operationem enim operabilium per nos multa requiruntur, quibus vel aliquo eorum deficientibus interrumpitur operatio. In speculatione autem veritas rerum nobis semper praesto est, et intellectus speculans habetur ad nutum : nec contingit impedimentum nisi per accidens ex ratione organi subjecti, sicut in praehabito tractatu de delectatione dictum est.
Existimamus etiam secundum Epicuri sapientiam, quod oportet delectationem admixtam esse felicitati. Omnes autem confitentur tam Stoici quam Peripatetici, quam etiam Epicurei, quod delectabilisma omnium operationum quae sunt secundum virtutem, illa est quae est secundum illam virtutem quae sapientia vocatur : quae quidem sapientia diffinita est in hujus scientiae libro sexto. Patet igitur quod sola philosopliiaquaeprirnaet verissima philosophia est, delectationes admirabiles habet puritate et firmitate. Altitudine enim admirabilis est : res enim accipit in primis veritatibus suis. Puritate autem praecellit : nihil enim accipit impuritati materiae admixtum. Praecellit igitur alias scientias, sicut visus alios praecellit sensus puritate, sicut ante dictum est. Firmitate, quia nihil habet opinativum, vel inquisitivum : eo quod non sunt nisi simplex contactus super rerum ipsas veritates, a quibus firmantur et constituuntur. Rationale enim est quod conversatio scientium quae est in operatione scientiae, certe delectabilior sit quam delectatio quaerentium et dubitantium. Practici autem operationes cum inquisitione et dubitatione sunt. Est autem in sexto hujus scientiae libro probatum quod scientiae virtus sapientia est.
Tertium autem, quod ratione quod ab Epicuro felicitati dicitur convenire, est quod Graece AdminBookmark quod latine sonat
per se sufficientia. Hoc enim, maxime est circa speculativam operationem. Quamvis enim ad sustentationem vitae necessariis aequaliter indigeant et sapiens et justus, hoc est, speculativus et practicus. Sapiens enim speculativus est. Justus autem a generali justitia dictus est practicus. Similiter etiam et reliqui omnes indigent necessariis ad vitam. Tamen omnibus necessariis ad vitam sufficienter largitis, practice justus ad justitiae opus multis indiget, indiget enim hostibus contra quod fortis sit armatura, equis, adiutoribus. Similiter autem multis indiget aliorum unusquisque secundum virtutem moralem operans. Sapiens autem in speculatione secundum seipsum solus existens, potest speculari, et facultatem habet perfectam : et quanto utique sapientior est, secundum seipsum solus existens, melius potest speculari : quia tunc nec doctore indiget nec directore, eo quod secundam seipsum perfectus sit. Et quamvis forte melius sit cooperatores habere qui vel necessaria vitae procurent, vel ad speculationem excitent: tamen per se sufficientissimus est ad speculationem. Sicut enim diximus, rerum veritates praesto sunt et intellectus speculativus ad nutum. Hoc enim et Horatius dicit :
Sit frugis copia, animum ipso parabo.
Peripatetici autem dicunt et Stoici, quod felicitati convenit per se diligi bilem esse et propter se : eo quod est ultimum et finale bonum. Hoc autem videtur soli convenire speculationi. A speculatione enim nihil intenditur obtineri nisi ipsa speculatio. Ab operationibus autem semper aliquid vel pius vel minus acquirere intendimus etiam praefer ipsam virtutis actionem. Quamvis enim virtutes morales in se perfectae eligibiles sint, tamen relatae ad felicitatem civilem, propter aliud sunt, ut scilicet obtineatur per eas. Similiter et ipsa civilis felicitas perfecta quidem est in seipsa, relata tamen ad cives ipsos, ad beatitudinem civium ordinatur, ut unusquisque sibiipsi redditus, intendere possit sapientia). Sola igitur operatio sapientiae simpliciter propter
seipsam est. Propter seipsam ergo sola eligibilis est.
Adhuc autem Epicurei vacationem attribuerunt felicitati. Vacationem autem diffinierunt absolutionem a curis et laboribus. Et secundum hoc videtur quod. haec contemplativa felicitas sola, vel maxime in vacatione sit. Cum enim non vacamus, multis curis multa providentes et claborantes, ad hoc non vacamus ut postea vacare possimus. Et cum bellamus, ad hoc bellamus ut postea pacem ducamus et in pace vivamus. Pax autem quaedam vacatio est. Est enim pax tranquillitas ab impugnantibus. Si autem attendamus practicas politiciarum sive urbanitatem virtutes, quae tanto nobiliores sunt quam monasticae, quanto civitas vel regimen utilius est quam vita, privatae personae: virtutes has praecipuas duas invenimus., quae omni urbanitati conveniunt, sive sit regnum, sive sit per modum regni, sive per modum aristocratiae, sive per modum timocratiae. Virtutes autem hae sunt politica, et bellica. Politica quidem ciues optime disponens in operationibus, officiis, praemiis, et poenis. Bellica autem optime hostes repellens. Operationes autem quae sunt circa haec, perspicue videntur non vacantes esse. Bellicae quidem virtutes etsi perfectae sint in omni apparatu, non sunt vacantes, ita quod nulli nisi bello intendant. Nullus enim eligit bellare, ejus quod est bellare gratia nec eligit praeparare bellum propter bellare. Si enim talis aliquid esset, contra omnes bellaret et semper. Talis autem videtur occisor quidam violentus esse, qui et amicos oppugnaret, nihil aliud intendens nisi ut pugnae et occisiones fierent. Bellica igitur virtus sine cura et labore non est, semper sollicita quem impugnet, et quem non. et quando, et quanda non, et qua de causa. Politica autem similiter non vacans est. Si enim excipiamus etiam conversari civiliter quod procurat politicus unicuique civium secundum suum modum : tamen sollicitus est politicus acquirere potentatus in subjectione terrarum, et acquirere honores et titulis et laudibus : et si forte habet haec, tamen sollicitus est magis acquirere haec et ampliare, et sollicitus erit felicitatem sive civilem sive contemplativam acquirere sibi et civibus, quae felicitas altera est a politica operatione, sicut finis alterum quid est ab eo quod est ad finem. Talem enim felicitatem quaerimus operatione politicae virtutis, et per ipsam inquisitionem manifestum est, quod altera est ab operatione politicae virtutis. Sic igitur operationes virtutum politica) et bellicae pulchritudine et magnitudine praecellunt operationes virtutum monasficarum, quae sunt quatuor cardinales, quemadmodum paulo ante dictum est : et hae non vacantes sunt, sed finem aliquem appetunt et non eliguntur propter seipsas.
E contra autem intellectus speculativi operatio ab hac differre videtur studiositate et pretiositate, ita quod praeter suum opus nullum ulteriorem appetit finem. Adhuc autem si speculatio propriam et perfectam videtur habere delectationem : quae, inquam, delectatio coauget operationem ipsius et confirmat. Adhuc autem si speculatio per se sufficiens utique invenitur, et per se vacativa et illaboriosa in quantum haec homini convenire possunt. Demum si omnia habet quae beato attribuuntur ab Antiquis, ita quod conveniunt secundum operationem speculationis, sequitur quod perfecta felicitas hominis sit secundum operationes speculationis, hoc solo addito, quod longitudinem vitae accipiat. Morari a enim speculatio beatum non facit : nihil enim imperfectum attribuendum est felicitati. : propter quod perfectum secundum totam vitae durationem oportet attribuere felicitati .