QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
lilrum motor primus approprietur primo mobili ?
Avicen. 9. Metaph. c. 4. Aplirod. num. 29. A ver. 12. Metaph. cont. 43. et 94. S. Thom. hic lect. 9. et 1. contra gentes cap. 13. et quaest, de spirit. creat, art. 6. ad 10. Jandun. 12. Metaph. quaest. 17. Javel. quaest. 15. Suar. disp. 35. sect. 2. num. 20. Fons. 12. Metaph. cap. 8. Vide Doctorem in disputaris quaest. 2. art. 1. et in i. dist. 1. quaest. 1.
Videtur quod non : nam moventis appropriati ad mobile est proportio hujus in agendo, et illius in patiendo: sed primi principii ad quodcumque mobile nulla est proportio, igitur, etc.
Item, causa et effectus proportionantur, cum universali universale et cum particulari particulare: sed si primum principium comparetur mobili, prima causa universalis comparatur effectui particulari, quod est impossibile.
Item, si primum principium moveret primum mobile appropriate moveret in instanti, consequens est impossibile: igitur, etc. Consequentia patet, quia omne agens secundum modum suae virtutis agit.
Item, si principium primum appropriaret primo mobili, tunc primum principium produceret et substantiam primi mobilis et motum et alia accidentia: sed hoc est impossibile, quia ab uno inquantum unum, non possunt multa produci, secundum Avicennam lib. 3. Met. 1. 7.
Oppositum innuit Philosophus hic, dicit enim quod primum movens movet primum mobile, moto vero illo movet alia.
Item, dicit quod principaliter movet, quae causat substantia prima, sunt autem plures motus alii. Ad illud dicit Avicenna sic: quod primum principium non appropriatur alio immobili, quia, secundum ipsum, ab uno simpliciter non procedit nisi immediate unum ; unde a primo principio solum procedit immediate una Intelligentia, in qua est aliqua diversitas, et ideo aliqua Intelligentia diversa: secundum enim quod intelligit se, ut est in potentia, causat orbem quem movet: et secundum quod intelligit se, ut est in actu, causat suum motum: secundum quod intelligit suum principium causat Intelligentiam sequentem, et illa secunda aliam. Illud vero non videtur verum, nec necessarium ; licet enim ab agente naturali inquantum unum, non procedat nisi unum, quia potentia naturalis tantum una est unius, (ut dicitur in 9. text. 3.) in agente per intellectum tantum et voluntatem, hoc non oportet. Si enim aliquis intelligendo solum possit producere, si multa potest intelligere, multa potest producere. Nunc autem primum principium intelligendo se, omnia potest intelligere: igitur immediate omnia po test producere.
Praeterea, supposito quod in primo mobili sit aliqua diversitas, supposito etiam quod omne quod est in superioribus reducitur ad aliquam causam per se, tunc quaero utrum illa diversitas in primo mobili reducatur ad aliquam unam causam, aut non? Si in unam, habetur propositum, si ab uno possunt procedere diversa immediate;si non, in causamper se reducitur,igiturin causis diversis. Tunc quaero, utrum in istis causis est tanta diversitas, quanta est in primo mobili? si non, habeo propositum, quia ab aliquo uno potest procedere aliqua diversitas in cansa; si sic, oportet illas causas ad alias causas priores reducere, vel universum erit inconnexum, quod est contra Philosophum.
Praeterea, in prima Intelligentia producta erit aliqua diversitas secundum Avicennam, et quidquid est in ista producitur a prima causa immediate: ergo nihil prohibet ab uno diversa produci, unde ratio Avicennae non videtur concludere.