QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Primum movens appropriatur mobili, ita ut ipsum principalius moveat, non tamen ut solum ipsum ; mobile enim primum magis adpetit prim im movens quam caetera mobilia. Vide Doctorem hic, et ad Text. 4i.
Ad quaestionem ergo dicendum est sic: quod aliquid appropriari alicui, est dupliciter; vel ita quod nulli alii conveniat, vel ita quod prius et principalius conveniat si. Primo modo non appropriatur primum movens mobili primo, non enim sic movet ipsum ut finis; sic enim una Intelligentia movens unum orbem, movet ipsum propter primum; sic secunda Intelligentia movens secundum orbem, movet ipsum propter primum: sic tertia Intelligentia movens tertium orbem movet ipsum propter primum. Secundo tamen modo appropriatur primum movens primo mobili; per prius enim et principalius movet ipsum, et hoc patet sic: Primum movens movet ut desideratum et amatum: illud ergo pagis movet quod magis appetit ipsum. Nunc autem est ita, quod mobile primum magis appetit primum movens quam aliquid aliud, quod manifestum est ex velocitate sui motus; ergo primum movens magis movet ipsum. Et hoc intelligit hic Philosophus cum dicit, quod primum movens movet ipsum mobile sempiternum, et lib. 1. de Caelo et Mundo, quod primi mobilis et incorruptibilis est prima substantia intelligibilis et incorruptibilis.
Ad primum dicendum, quod agentis appropriati, ita quod nulli alii, est aliqua proportio. Nunc autem primum etsi appropriantur primo mobili, non tamen sic ei, quin etiam alii et principaliter. Hic vero procedit de agente naturali, et non de agente secundum voluntatem.
Ad secundum dicendum est similiter, quod in agentibus secundum naturam, universale correspondet universali, et particulare particulari, sed in agentibus per voluntatem hoc non oportet.
Ad tertium dicendum, quod si virtus primi moventis esset in magnitudine, tunc moveret in instanti, quia agens existens in magnitudine agit secundum totam suam virtutem et potentiam. Et ideo si virtus infinita esset in magnitudine improportionabiliter moveret velocius quam aliqua virtus finita. Ita tamen non est de movente incorporeo, quia non agit secundum necessitatem naturae, sed secundum voluntatem et possibilitatem ipsius mobilis.
Ad quartum dicendum, quod ab uno nihil prohibet procedere multa, illud tamen unum inquantum diversa producit, aliqualiter est diversificatum. Sed ista diversitas solum rationis est, nec aliquam compositionem facit.
Quia quidem igitur sunt substantiae, et harum quae prima et secunda, secundum ordinem eumdem, lationibus astrorumpalam. Text.44.