De spiritu sancto, quod sit in divinis.
Divinae autem Scripturae auctoritas non solum nobis in divinis patrem et filium annuntiat, sed his duobus spiritum sanctum connumerat. Dicit enim dominus, matthaei ult.: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti; et I ioannis 5-7: tres sunt qui testimonium dant in caelo, pater, verbum et spiritus sanctus. Huius etiam spiritus sancti processionem quandam sacra Scriptura commemorat. Dicit enim ioannis 15-26: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.