Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod filius est sapiens sapientia ingenita, si ablativus construatur in habitudine principii quasi efficientis; non autem si construatur in habitudine principii quasi formalis; immo sic sapientia essentiali sapiens est, vel seipso.
Quidam dicunt, multiplicem hic fieri intelligentiam.
Jam patet ratio istarum opinionum; quia primi accipiebant hanc praepositionem per secundum quod communiter designat habitudinem cujuscumque principii; alii vero accipiebant secundum quod quasi condividitur contra hanc praepositionem a vel ab, quae designat habitudinem principii efficientis: unde secundum hoc haec praepositio per designat habitudinem in divinis quasi formae; et sic simpliciter concedebant, quod filius per se sapiens est.
Natura, inquit, cui contradicis, haec veritas est. In verbis istis Hilarius ostendere intendit, quod filius non agit a se, sed agit per se, ex duabus auctoritatibus, quarum una habetur joan. 14, 10: pater in me manens, ipse facit opera; ex quo concludit quod non a se agit, sed a patre in ipso manente. Alia est joan. 8, 29: quae placita sunt ei, facio semper; ex qua concludit quod ipsemet agit per seipsum; unde subdit: infirmus sit non a se agendo; idest cum hoc quod a seipso non agit sequeretur quod esset infirmus, nisi a deo ipse acciperet, idest, nisi hoc a deo patre haberet ut ipse ageret sicut hypostasis per se subsistens et per se operans.
Post haec a quibusdam solet quaeri, utrum una tantum sit sapientia patris. Eadem ratione sapientia genita et sapientia ingenita, qua deus genitus et deus ingenitus, sunt unus deus; quia propter communitatem formae significatae, idest deitatis et sapientiae, dicitur unus deus et una sapientia; sed propter distinctionem hypostasum subsistentium in deitate et sapientia dicitur sapientia genita et ingenita.
Et sicut in trinitate dilectio est quae est pater filius et spiritus sanctus etc.. Hujus ratio est, quia personale non ponit in numerum cum essentiali, quia persona non realiter ab essentia distinguitur, sicut infra patebit.