Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
8. Servite Domino in jucunditate. Plena erit illa et perfecta jucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 54) : tunc erit perfecta jucunditas, tunc illa perfecta jubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla jubilatio: quomodo, Jubilate Domino, universa terra? Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam (Matth. III, 12; et XIII, 30) , est lilium inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum (Cant. II, 2) . Non dictum est, In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? Sicut lilium in 1276 medio, quarum spinarum? Ita proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est major gemitus, Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos (Psal. LIV, 13-15) . Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi, Gustate et videte quam dulcis est Dominus (Psal. XXXIII, 8) ? Inter illos necesse est gemamus.