QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Secundum mentem Philosophi est, ponendam esse aliam Intelligentiam praeter primum movens, moventem primum mobile. Sed ratione hoc minime ostendi potest, quia quidquid facit Deus per alias intelligentias, per se praestare potest. Vide Doctorom in hunc text. et quodlib. 7.
Unde dicendum, quod potest poni rationabiliter, quod nihil movet aliud primum mobile effective praeter primum movens: et similiter potest poni, quod alia est Intelligentia movens primum mobile praeter primum movens, et illud videtur esse de mente Philosophi et Avicennae. Omnes enim videntur ponere duplicem motorem primi mobilis, scilicet conjunctum et separatum. Conjunctus est appropriatus primo mobili et sibi proportionatus in virtute. Unde 7. Caeli et Mundi, dicitur quod si una stella magis apponeretur primo mobili, movens ipsum non moveret sine labore et paena. Hoc non
esset nisi aliquid movens virtutis finitae et determinatae moveret primum mobile, quia quaecumque opponerentur primum movens moveret sine labore et paena. Unde dico ad praesens, quod praeter primum movens aliqua Intelligentia est, quae movet caelum, et lianc dicunt animam mundi.
Ad primum argumentum dicendum, quod illud quod potest fieri per pauciora et aeque convenienter, non oportet fieri per plura ; nunc autem Intelligentiae movent continue, ut assimilentur primo principio in causando, ut etiam explicent virtutem, quae est in ipso primo principio. Nunc autem virtus primi principii non manifestatur ex hoc, quod intelligatur tantum mediate movere primum mobile, nec quia ipsum primum tantum moveret immediate illud: perfectior enim esset aedificator, qui posset domum facere, quae domus posset aliam facere, quam si ipse per se illam faceret. Similiter Doctor melior esset, qui posset facere discipulos, qui alios docerent, quam si ipse solus esset docens. Similiter in proposito magis manifestatur virtus et potentia primi principii ex hoc quod potest aliquid causare, quod potest movere aliud quam si ipse illud moveret.
Ad secundum dicendum, quod pluralitas motorum non semper ponitur propter diminutionem virtutis, imo in proposito ponitur propter manifestationem ejus, quod est virtute in primo principio. Ad tertium dicendum, quod numerus substantiarum excedit numerum mobilium, sed Philosophus ex numero mobilium concludit numerum substantiarum.
Ad rationes in oppositum dicendum, quod etsi primum movens moveat ut intelligibile et appetibile, non oportet quod moveat ut intelligibile ab alio, sed ut a seipso ; unde propter hanc causam non oportet ponere aliud movens effective.
Sed quaecumque sunt numero multa, multam materiam habent, una enim et eadem ratio multorum, ut hominis, Socrates vero unus. Quia autem quidquid erat esse non habet materiam primam. Entelechia enim, Text. 49. Est et
fgtalius textus 4. conformis huic quaeslioni, ubi tradit primum movens non
esse alterabile.