Quod spiritus sanctus sit verus deus.
Ostenditur autem evidentibus Scripturae testimoniis quod spiritus sanctus sit deus. Nulli enim templum consecratur nisi deo: unde et in Psalmo dicitur: deus in templo sancto suo. Deputatur autem templum spiritui sancto: dicit enim apostolus, I ad Cor. 6-19: an nescitis quoniam membra vestra templum sunt spiritus sancti? spiritus ergo sanctus deus est. Et praecipue cum membra nostra, quae templum spiritus sancti esse dicit, sint membra christi: nam supra praemiserat: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt christi? inconveniens autem esset, cum christus sit verus deus, ut ex superioribus patet, quod membra christi templum spiritus sancti essent, nisi spiritus sanctus deus esset.
Item. A sanctis latriae servitus non nisi vero deo exhibetur: dicitur enim Deut. 6-13: dominum deum tuum timebis, et illi soli servies. Serviunt autem sancti spiritui sancto: dicit enim apostolus, philipp. 3-3: nos sumus circumcisio, qui spiritui deo servimus. Et licet quidam libri habeant, qui spiritu domini servimus, tamen Graeci libri, et antiquiores Latini, habent, qui spiritui deo servimus. Et ex ipso Graeco apparet quod hoc de servitute latriae intelligendum est, quae soli deo debetur. Est igitur spiritus sanctus verus deus, cui latria debetur.
Adhuc. Sanctificare homines proprium dei opus est: dicitur enim Levit. 22-32: ego dominus, qui sanctifico vos. Est autem spiritus sanctus qui sanctificat: dicit enim apostolus, I Cor. 6-11: abluti estis, sanctificati estis, iustificati estis, in nomine domini nostri iesu christi, et in spiritu dei nostri; et II ad Thess. 2-13, dicitur: elegit nos deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus et fide veritatis. Oportet igitur spiritum sanctum deum esse.
Amplius. Sicut vita naturae corporis est per animam, ita vita iustitiae ipsius animae est per deum: unde dominus dicit, Ioan. 6-58: sicut misit me vivens pater, et ego vivo propter patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. Huiusmodi autem vita est per spiritum sanctum: unde ibidem subditur: spiritus est qui vivificat; et ad Rom. 8-13, dicit apostolus: si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Spiritus ergo sanctus divinae naturae est.
Praeterea. Dominus, in argumentum suae divinitatis contra Iudaeos, qui sustinere non poterant ut se deo aequalem faceret, asserit in se esse resuscitandi virtutem: dicens, Ioan. 5-21: sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Virtus autem resuscitativa ad spiritum sanctum pertinet: dicit enim apostolus, Rom. 8-11: si spiritus eius qui suscitavit iesum christum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit iesum christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem spiritum eius in vobis.
Spiritus ergo sanctus est divinae naturae.
Item. Creatio solius dei opus est, ut supra ostensum est. Pertinet autem creatio ad spiritum sanctum: dicitur enim in Psalmo: emitte spiritum tuum, et creabuntur; et iob 33-4, dicitur: spiritus dei fecit me; et Eccli. 1-9, dicitur de deo: ipse creavit illam, scilicet sapientiam, spiritu sancto. Est ergo spiritus sanctus divinae naturae.
Adhuc. Apostolus dicit, I ad Cor. 2-10 spiritus omnia scrutatur, etiam profunda dei. Quis enim scit quae sunt hominis nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quae dei sunt nemo cognovit nisi spiritus dei. Comprehendere autem omnia profunda dei non est alicuius creaturae: quod patet ex hoc quod dominus dicit, Matth. 11-27: nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius. Et Isaiae 24-16, ex persona dei, dicitur: secretum meum mihi. Ergo spiritus sanctus non est creatura.
Praeterea. Secundum praedictam apostoli comparationem, spiritus sanctus se habet ad deum sicut spiritus hominis ad hominem. Spiritus autem hominis intrinsecus est homini, et non est extraneae naturae ab ipso, sed est aliquid eius. Igitur et spiritus sanctus non est naturae extraneae a deo.
Amplius. Si quis conferat verba apostoli praemissa verbis Isaiae prophetae, manifeste percipiet spiritum sanctum deum esse. Dicitur enim Isaiae 64-4: oculus non vidit, deus, absque te, quae praeparasti expectantibus te. Quae quidem verba apostolus cum introduxisset, subiungit verba praemissa scilicet quod spiritus scrutatur profunda dei. Unde manifestum est quod spiritus sanctus illa profunda dei cognoscit quae praeparavit expectantibus eum.
Si ergo haec nullus vidit praeter deum, ut Isaias dicit, manifestum est spiritum sanctum deum esse.
Item. Isaiae 6 dicitur: audivi vocem dei dicentis: quem mittam, et quis ibit nobis? et dixi: ecce ego sum, mitte me.
Et dixit: vade, et dices populo huic: audite audientes et nolite intelligere. Haec autem verba Paulus spiritui sancto attribuit: unde dicitur Act. Ult., quod Paulus dixit Iudaeis: bene spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam dicens: vade ad populum istum et dic ad eos: aure audietis et non intelligetis. Manifestum est ergo spiritum sanctum deum esse.
Adhuc. Ex sacris Scripturis apparet deum esse qui locutus est per prophetas: dicitur enim Num. 12-6, ex ore dei: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum; et in Psalmo dicitur: audiam quid loquatur in me dominus deus. Manifeste autem ostenditur spiritum sanctum locutum esse in prophetis. Dicitur enim Act. 1-16: oportet enim impleri Scripturam quam praedixit spiritus sanctus per os David. Et Matth. 22, dominus dicit: quomodo dicunt Scribae christum filium David esse? ipse enim dicebat in spiritu sancto: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis. Et II Petr. 1-21 dicitur: non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Manifeste ergo ex Scripturis colligitur spiritum sanctum deum esse.
Item. Revelatio mysteriorum proprium opus dei ostenditur in Scripturis: dicitur enim Dan. 2-28: est deus in caelo revelans mysteria. Mysteriorum autem revelatio opus spiritus sancti ostenditur: dicitur enim I ad Cor. 2-10: nobis revelavit deus per spiritum suum; et 14-2 dicitur: spiritus loquitur mysteria. Spiritus ergo sanctus deus est.
Praeterea. Interius docere proprium opus dei est: dicitur enim in Psalmo de deo: qui docet hominem scientiam; et Dan. 2-21: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. Hoc autem proprium opus spiritus sancti esse manifestum est: dicit enim dominus, Ioan. 14-26: Paraclitus spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.
Spiritus ergo sanctus est divinae naturae.
Adhuc. Quorum est eadem operatio, oportet esse eandem naturam. Est autem eadem operatio filii et spiritus sancti.
Quod enim christus in sanctis loquatur, apostolus ostendit, II ad Cor. Ult., dicens: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, christus? hoc etiam opus spiritus sancti esse manifeste apparet: dicitur enim Matth. 10-20: non vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.
Est ergo eadem natura filii et spiritus sancti, et per consequens patris: cum ostensum sit patrem et filium unam esse naturam.
Amplius. Inhabitare mentes sanctorum proprium dei est: unde apostolus dicit, II ad Cor. 6-16: vos estis templum dei vivi, sicut dicit dominus. Quoniam inhabitabo in illis. Hoc autem idem apostolus spiritui sancto attribuit: dicit enim, I ad Cor. 3-16: nescitis quia templum dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? est ergo spiritus sanctus deus.
Item. Esse ubique proprium dei est, qui dicit Ier. 23-24: caelum et terram ego impleo. Hoc spiritui sancto convenit. Dicitur enim Sap. 1-7: spiritus domini replevit orbem terrarum; et in Psalmo: quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es, etc.. Dominus etiam discipulis dicit, Act. 1-8: accipietis virtutem supervenientis spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in ierusalem, et in omni Iudaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
Ex quo patet quod spiritus sanctus ubique est, qui ubicumque existentes inhabitat.
Spiritus ergo sanctus deus est.
Praeterea. Expresse in Scriptura spiritus sanctus deus nominatur. Dicit enim Petrus, Act. 5-3: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? et postea subdit: non es mentitus hominibus, sed deo. Spiritus ergo sanctus est deus.
Item. I ad Cor. 14-2 dicitur: qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo: nemo enim audit, spiritus autem loquitur mysteria, ex quo dat intelligere quod spiritus sanctus loquebatur in his qui variis linguis loquebantur. Postmodum autem dicit: in lege scriptum est: quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudiet me, dicit dominus.
Spiritus ergo sanctus, qui loquitur mysteria diversis labiis et linguis, deus est.
Adhuc. Post pauca subditur: si omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus: occulta enim cordis eius manifesta fiunt, et ita, cadens in faciem, adorabit deum, pronuntians quod vere deus in vobis sit. Patet autem per id quod praemisit, quod spiritus loquitur mysteria, quod manifestatio occultorum cordis a spiritu sancto sit. Quod est proprium divinitatis signum: dicitur enim Ierem. 17-9 pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet illud? ego dominus, scrutans corda et probans renes. Unde ex hoc indicio etiam infidelis perpendere dicitur quod ille qui haec occulta cordium loquitur, sit deus. Ergo spiritus sanctus deus est.
Item. Parum post dicit: spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; non enim est dissensionis deus, sed pacis. Gratiae autem prophetarum, quas spiritus prophetarum nominavit, a spiritu sancto sunt. Spiritus ergo sanctus, qui huiusmodi gratias sic distribuit ut ex eis non dissensio, sed pax sequatur, deus esse ostenditur in hoc quod dicit, non est dissensionis deus, sed pacis.
Amplius. Adoptare in filios dei non potest esse opus alterius nisi dei. Nulla enim creatura spiritualis dicitur filius dei per naturam, sed per adoptionis gratiam: unde et hoc opus filio dei, qui verus deus est, apostolus attribuit, ad Gal. 4, dicens: misit deus filium suum, ut adoptionem filiorum reciperemus. Spiritus autem sanctus est adoptionis causa: dicit enim apostolus, ad Rom. 8-15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba (pater)p ergo spiritus sanctus non est creatura, sed deus.
Item. Si spiritus sanctus non est deus, oportet quod sit aliqua creatura.
Planum est autem quod non est creatura corporalis. Nec etiam spiritualis. Nulla enim creatura spirituali creaturae infunditur: cum creatura non sit participabilis sed magis participans. Spiritus autem sanctus infunditur sanctorum mentibus, quasi ab eis participatus: legitur enim et christus eo plenus fuisse, et etiam apostoli. Non est ergo spiritus sanctus creatura, sed deus.
Si quis autem dicat praedicta opera, quae sunt dei, spiritui sancto attribui non per auctoritatem ut deo, sed per ministerium quasi creaturae: expresse hoc esse falsum apparet ex his quae apostolus dicit, I Cor. 12-6, dicens: divisiones operationum sunt, idem vero deus qui operatur omnia in omnibus; et postea, connumeratis diversis donis dei, subdit: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult. Ubi manifeste expressit spiritum sanctum deum esse: tum ex eo quod spiritum sanctum operari dicit quae supra dixerat deum operari; tum ex hoc quod eum pro suae voluntatis arbitrio operari confitetur. Manifestum est igitur spiritum sanctum deum esse.