Quaestiones subtilissimae super libros metaphysicorum
Quaestio i. utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quaestio iv. utrum inter contradictoria sit medium?
Quaestio viii. utrum materia per se generetur ?
Quaestio ix. utrum forma generetur per se ?
Quaestio xiv. utrum singulare per se intelligatur ?
Quaestio xviii. utrum universale sit aliquid in rebus ?
Quaestio i. utrum potentia et actus opponantur?
Quaestio xiv. an aliquid possit moveri a seipso ?
Quaestio iii. utrum prima causa sit in genere ?
Quaestio xii. utrum tantum linum uni sit contrarium?
Quaestio xiii. utnimdexjno dicatur quod sit
Quaestio xix. utrum duae differentiae differant inter se ?
Quaestio iii. utrum principia omnium sint eadem ?
Quaestio vi. utrum in substantia prima sit materia
Quaestio xx. utrum intelligentiae differant specie
Quaestio xxii. utrum primum principium intelligat se?
Quaestio xxvi. ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Motus caeli est a voluntate intellectuali et immutabili, quia est effectus uniformis invariabilis ; ergo dependet ab invariabili causa. Vide Scotiim in h inc textum ubi exponit mentem Philosophi,et concl.56. hujus libri, ubi merito rejicit Aristotelem asserentem, si essent plures mundi, plura etiam prima principia necessario esse ponenda. Text. etiam 50. hic videtur ponere omnes intelligentias esse Deos. Certe in multis lapsus est, non solum contra veritatem fidei,sed etiam contra multa lu .ine naturae nota, et tamen ibidem ait anteces ores suos tractasse de hac scientia per modum fabulationis. Notat etiam Doctor in hunc textum D. Thomam ex eo male intellecto posuisse materiam esse rationem individuationis.
Ideo dicendum, quod motus caeli etiam a voluntate intellectuali est, non tamen universali, sed particulari, et ideo esse potest alicujus singularis. Est etiam a voluntate intransmutabili, nam si aliquis intendat movere ad aliquem locum vel terminum, vel praeconcipiat distantias inter terminos, non oportet mutare voluntatem in quacumque parte motus: non enim praeconcipit partes distantiae ut distinctas, sed solum inquantum unum et ut in potentia. Unde intendit unum motum, cujus partes sunt in potentia, et ideo non obstante motu vel distantia partium, unitate voluntatis non mutata per totum motum intendere, et ideo non oportet voluntatem, a qua procedit motus, renovari secundum renovationem partium in motu.
Ad primum dicendum, quod voluntas intellectualis duplex est, scilicet practica et speculativa. Speculativa est universalis; practica singularis, et ideo a voluntate intellectuali practice bene potest motus procedere.
Ad secundum dicendum, quod non oportet illud quod de novo producitur, ex causa remota seu innovata produci: is aliquis nunc intendat cras currere, non mutata voluntate potest cras currere, nec oportet voluntatem cras mutari, unde de agenti naturali procedit ratio, et non de agente voluntario.
Ad tertium, dicendum quod movens caelum intendit totum motum, et quia in motu partes sunt in potentia, ideo pars succedit parti, non quia voluntas sit remota, sed quia intendens totum, oportet partes successive producere.
Quaere et substantias, et principia immobilia, et insensibilia tot rationabile existere. Text. 48.