Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum (Act. IV, 32, 35) : missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret
1278A 12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica