IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Sententia Divi Thomae scientiam subalternatam posse esse simul cum fide de eodem objecto in eodem subjecto ; et explicata ratione utriusque scientiae, probatur haec sententia tripliciter. Primo, quia Theologia, quae est scientia subalternata Theologiae Beatorum, stat cum fide. Secundo, scientia perspectiva cum fide stare posset de eodem. Tertio, ex auctoritate Philosophi et Commentatoris sufficit ad scientiam principia aliqualiter esse nota.
Quaestio ista (a) includit duos articulos : Unum, an de credibilibus revelatis possit esse scientia ; et dico revelata, ad differentiam illorum credibilium, quibus credo ex testimonio alicujus non revelantis aliquod supernaturale, sicut credo Romam esse et hujusmodi. Secundum, an de illis possit esse simul scientia et fides.
Loquendo de credibilibus in se, utrum de eis sit scientia, vel esse possit, non disputo, sed de eis in comparatione ad fidem, utrum scilicet simul cum fide possit de eis esse scientia.
Sic intelligendo quaestionem dicitur ad eam, quod etsi cum fide possit scientia esse de credibilibus, non tamen subalternans, sed subalternata tantum ; et primo narro aliqua, postea formabo rationem. Scientia subalternans habet principia immediata et prima, quae non habent resolvi nisi in terminos simplices notos ex evidentia rei in se, et ideo principia sunt nota propter quid ex terminis per se notis ex evidentia rei. Scientia autem subalternata non habet principia immediata et prima resolubilia immediate in terminos simplices, notos ex evidentia rei, et ideo non sunt nota propter quid in scientia illa, sed in subalternante, in qua sunt conclusiones demonstratae ; et ideo scientia subalternata accipit principia sua a scientia subalternante, et supponit ea esse vera, et sunt nota sibi, non propter quid., Scientia primo modo non stat cum fide, qualem habent Beati de credibilibus quae nos credimus, et ideo non habent fidem, sed visionem, et cognoscunt propter quid ; sed scientia subalternata scientiae Beatorum bene potest esse cum fide.
Ad hoc arguitur sic, et rationes sunt aliquantulum taediosae in forma: Scientia subalternata, secundum quod subalternata, et sub propria ratione qua subalternata, est scientia ; sed inquantum subalternata supponit principia sua, et accipit ea a scientia subalternante, et ideo non habet principia nota sibi ex evidentia rei, et propter quid; igitur potest stare vera ratio scientiae subalternatae, quamvis supponat sua principia: igitur Theologia potest esse, et est vera scientia, quamvis ipsa credibilia quae sunt principia ejus, sint supposita, et non nota ex evidentia rei et propter quid ; in ipsa igitur stat Theologia, ut scientia subalternata sub propria ratione talis scientiae cum fide de eisdem.
Praeterea,Perspectiva, inquantum Perspectiva, et sub propria ratione sua est scientia ; igitur Perspectivus, inquantum Perspectivus, reduplicando illud, quo formaliter denominatur, est sciens denominative a scientia Perspectiva; sed aliquis potest esse Perspectivus circumscripta Geometria: ex quo enim sunt habitus distincti, non sunt necessario connexi in eodem ; igitur aliquis potest habere Perspectivam, non habendo Geometriam, et tamen principia Perspectivae non sunt nota in ipsa propter quid, sed in Geometria, a qua illa accipit et supponit. Ex illis tamen suppositis et creditis deducit conclusiones, et generatur in eo scientia conclusionum ; igitur eodem modo potest aliquis habere Theologiam, quamvis supponat principia sua, et accipiat ea a scientia Beatorum, et non sint nota in ea ex evidentia terminorum propter quid, sed credita et supposita tantum, et nota, quia non propter quid ; possunt tamen ex eis deduci conclusiones, ex quibus habetur scientia subalternata, quae nunquam est nisi in viatore ; igitur simul stant fides et scientia de eisdem.
Praeterea, Philosophus 6. Ethic, cap. 4. dicit sic : Cum enim aliqualiter cognita et credita sunt ipsa principia, etc. sufficit igitur secundum Philosophum, habere aliqualiter cognitionem de principiis, ad hoc quod aliquis sciat, et scientiam acquirat, deducendo conclusiones ex ipsis.
Et Commentator vult, quod ad scientiam habendam sufficit inductio, quae est a singularibus ad universale, et cognitis sic principiis universalibus ex inductione, ex necessitate sequitur scientia. Et dicit quod haec scientia sic habita, est alterius modi a scientia, quae habetur per Syllogismum et demonstrationem ; sufficit enim ad scientiam habendam, quod principia sint aliqualiter nola, ut scilicet sint credita et supposita, et accepta a superiori scientia, in qua sunt nota propter quid ; igitur Theologia est scientia, et in viatore est simul cum fide de credibilibus revelatis.