Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur (Matth. XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35) . Qui sunt duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis (I Cor. III, 6, 9) . In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt: unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur malus. In molendino duae, ad plebes retulit . Quare in molendino? Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. 1280 Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris judicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae (I Tim. V, 13) , ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile conjugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) ? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.