QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Intelligentiarum numerum posuit Philosophus juxta numerum variorum motuum superiorum corporum probabiliter, quia vix capi potest, quomodo una movere posset plures orbes, vel unum diversis motibus. Secundum veritatem numerus intelligentiarum excedit numerum corporalium, quia ad perfectionem universi speclat nobiliora excedere minus perfecta. D. Thomas 1. part. quaest. 50. art. 3. ila habet: Conclusio tamen intelligenda venit quoad species non quoad individua, quia incredibile est plures esse Angelos quam arenae grana et arborum folia. Locus Dionysii cap. 14. de caelesti hierachia. quem adducit D. Thomas, non probat excedere Angelos res sensibiles, secundum numerum ipsarum rerum, sed secundum quod a nobis numerari possunt, juxta id Apocalypsis 7. Post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat, etc. Vide Suarem de Angelis lib. 1. cap. ii. et dist. 35. Met. sect. 1. Plato posuit numerum substantiarum separatarum, non spiritualium, sed juxta ideas rerum sensibilium, quem variis locis rejicit Aristoteles, ut 7. hujus textu 28. et sequent. et text. 51. et sequent. et i. Moralium Nicomachiorum cap. 6. et 1. Moralium Eudemiorum cap. 5, Vide Scotum 7. hujus quaest 11. et 18.
Dicendum, quoddiversaesunt opiniones circa istas quaestiones. Plato ponit numerum substantiarum separatarum juxta numerum specierum sensibilium, ut ideas, quam opinionem Philosophus improbat sufficienter in pluribus locis. Philosophus vero ponit numerum substantiarum separatarum, juxta numerum motuum. Nunc autem de separatis cognitionem habere non possumus nisi per effectus: nullus autem effectus eorum appareret hic inferius praeter motum, ideo Philosophus non potest ponere numerum substantiarum separatarum nisi juxta numerum motuum. Veritas tamen est, quod numerus substantiarum separatarum excedit multitudinem omnium sensibilium. Cujus ratio potest haberi ex hoc, quia quanto aliqua in toto ordine universi sunt perfectiora, tanto sunt in majori excessu: corpora enim incorruptibilia excedunt corruptibilia in magnitudine, tota enim substantia activorum et passivorum motuum est respectu corporum superiorum. Aeque rationabile est, quod substantiae separatae excedant omnes substantias materiales in multitudine.
Ad hoc tamen non est deventum per rationem inquirentem, nec per sensum vel experimentum, sed solum per revelationem. Unde Philosophus per sensum et experimentum procedens circa numerum substantiarum ponit numerum motuum ; ipse tamen subjungit quod hoc rationabile et non necessarium, et ideo fortioribus relinquatur.
Ad primum ergo dicendum, quod in separatis non est multitudo, quae est numerus, et quae est quantitas discreta; sed est multitudo proveniens ex divisione formarum, quae est de transcendentibus.
Ad secundum dicendum, quod quia substantiae separatae sunt propinquiores primo principio, ideo minus habent de compositione in sui natura: non tamen oportet, quod propter hoc minus habeant de multitudine.
Ad tertium, quod Philosophus procedit secundum sensum et experimentum, et ideo convenit numerum substantiarum ponere secundum numerum motuum.
Ad secundam quaestionem, jam dictum est, quod aliquae sunt sub; stantiae separatae ordinem ad motum non habentes: ad hoc tamen non potest deveniri per sensum et experimentum, et ideo Philosophus innuit hujus oppositum, unde rationes procedunt suis viis.
Et eorum quae sunt in eadem specie, diversa non specie, sed quia singularum aliud sua materia et species, et movens et mea, universale autem ratione eadem. Text. 27.