De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae deus nobis largitur.
Considerandum est etiam, quantum ad effectus quos proprie in natura rationali facit, quod ex hoc quod divinae perfectioni utcumque assimilamur, huiusmodi perfectio a deo nobis dari dicitur: sicut sapientia a deo nobis donatur secundum quod divinae sapientiae utcumque assimilamur.
Cum igitur spiritus sanctus procedat per modum amoris quo deus seipsum amat, ut ostensum est; ex hoc quod huic amori assimilamur deum amantes, spiritus sanctus a deo nobis dari dicitur. Unde apostolus dicit, Rom. 5-5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Sciendum tamen est quod ea quae a deo in nobis sunt, reducuntur in deum sicut in causam efficientem et exemplarem.
In causam quidem efficientem, inquantum virtute operativa divina aliquid in nobis efficitur. In causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in nobis a deo est, aliquo modo deum imitatur. Cum ergo eadem virtus sit patris et filii et spiritus sancti, sicut et eadem essentia; oportet quod omne id quod deus in nobis efficit, sit, sicut a causa efficiente, simul a patre et filio et spiritu sancto. Verbum tamen sapientiae, quo deum cognoscimus, nobis a deo immissum, est proprie repraesentativum filii. Et similiter amor quo deum diligimus, est proprium repraesentativum spiritus sancti. Et sic caritas quae in nobis est, licet sit effectus patris et filii et spiritus sancti, tamen quadam speciali ratione dicitur esse in nobis per spiritum sanctum.
Quia vero effectus divini non solum divina operatione esse incipiunt, sed etiam per eam tenentur in esse, ut ex superioribus patet, nihil autem operari potest ubi non est, oportet enim operans et operatum in actu esse simul, sicut movens et motum: necesse est ut, ubicumque est aliquis effectus dei, ibi sit ipse deus effector.
Unde, cum caritas, qua deum diligimus, sit in nobis per spiritum sanctum, oportet quod ipse etiam spiritus sanctus in nobis sit, quandiu caritas in nobis est. Unde apostolus dicit, I Cor. 3-16: nescitis quoniam templum dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? cum igitur per spiritum sanctum dei amatores efficiamur; omne autem amatum in amante est, inquantum huiusmodi: necesse est quod per spiritum sanctum pater etiam et filius in nobis habitent. Unde dominus dicit, Ioan. 14-23: ad eum veniemus, scilicet diligentem deum, et mansionem apud eum faciemus. Et I Ioan. 3-24, dicitur: in hoc scimus quoniam manet in nobis de spiritu quem dedit nobis.
Rursus. Manifestum est quod deus maxime amat illos quos sui amatores per spiritum sanctum constituit, non enim tantum bonum nisi amando conferret, unde Proverb. 8-17 dicitur ex persona domini: ego diligentes me diligo; non quasi nos prius dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Ioan. 4-10.
Omne autem amatum in amante est. Necesse est igitur quod per spiritum sanctum non solum deus sit in nobis, sed etiam nos in deo. Unde dicitur I Ioan. 4-16: qui manet in caritate in deo manet, et deus in eo; et iterum: in hoc intelligimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis.
Est autem hoc amicitiae proprium, quod amico aliquis sua secreta revelet.
Cum enim amicitia coniungat affectus, et duorum faciat quasi cor unum, non videtur extra cor suum aliquis illud protulisse quod amico revelat: unde et dominus dicit discipulis, Ioan. 15-15: iam non dicam vos servos, sed amicos meos: quia omnia quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Quia igitur per spiritum sanctum amici dei constituimur, convenienter per spiritum sanctum hominibus dicuntur revelari divina mysteria. Unde apostolus dicit, I ad Cor. 2-9 scriptum est quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit deus diligentibus se; nobis autem revelavit deus per spiritum sanctum.
Et quia ex his quae homo novit, formatur eius loquela, convenienter etiam per spiritum sanctum homo loquitur divina mysteria: secundum illud I Cor. 14-2: spiritu loquitur mysteria; et Matth. 10-20: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. Et de prophetis dicitur II Petr. 1-21, quod spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines.
Unde etiam in symbolo fidei dicitur de spiritu sancto: qui locutus est per prophetas.
Non solum autem est proprium amicitiae quod amico aliquis revelet sua secreta propter unitatem affectus, sed eadem unitas requirit quod etiam ea quae habet, amico communicet: quia, cum homo amicum habeat ut se alterum, necesse est quod ei subveniat sicut et sibi sua ei communicans; unde et proprium amicitiae esse ponitur velle et facere bonum amico; secundum illud I Ioan. 3-17: qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habentem, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas dei manet in eo? hoc autem maxime in deo habet locum, cuius velle est efficax ad effectum. Et ideo convenienter omnia dona dei per spiritum sanctum nobis donari dicuntur: secundum illud I Cor. 12-8: alii datur per spiritum sermo sapientiae; alii autem sermo scientiae secundum eundem spiritum; et postea, multis enumeratis: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult.
Manifestum est autem quod, sicut ad hoc quod corpus aliquod ad locum ignis perveniat, oportet quod igni assimiletur levitatem acquirens, ex qua motu ignis proprio moveatur; ita ad hoc quod homo ad beatitudinem divinae fruitionis, quae deo propria est secundum suam naturam, perveniat, necesse est, primo quidem quod per spirituales perfectiones deo assimiletur; et deinde secundum eas operetur; et sic tandem praedictam beatitudinem consequetur.
Dona autem spiritualia nobis per spiritum sanctum dantur, ut ostensum est. Et sic per spiritum sanctum deo configuramur; et per ipsum ad bene operandum habiles reddimur; et per eundem ad beatitudinem nobis via paratur.
Quae tria apostolus insinuat nobis, II Cor. 1, dicens: unxit nos deus; et signavit nos; et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Et Ephes. 1-13 signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Signatio enim ad similitudinem configurationis pertinere videtur; unctio autem ad habilitatem hominis ad perfectas operationes; pignus autem ad spem qua ordinamur in caelestem hereditatem, quae est beatitudo perfecta.
Et quia ex benevolentia quam quis habet ad aliquem, contingit quod eum sibi adoptat in filium, ut sic ad eum hereditas adoptantis pertineat; convenienter spiritui sancto adoptio filiorum dei attribuitur; secundum illud Rom. 8-15: accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, abba (pater)p
Per hoc autem quod aliquis alterius amicus constituitur, omnis offensa removetur, amicitiae enim offensa contrariatur: unde dicitur Proverb. 10-12: universa delicta operit caritas. Cum igitur per spiritum sanctum dei amici constituamur, consequens est quod per ipsum nobis a deo remittantur peccata: et ideo dominus dicit discipulis, Ioan. 20-22: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittentur.
Et ideo Matth. 12-31, blasphemantibus in spiritum sanctum peccatorum remissio denegatur, quasi non habentibus illud per quod homo remissionem consequitur peccatorum.
Inde etiam est quod per spiritum sanctum dicimur renovari, et purgari, sive lavari: secundum illud Psalmi: emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae; et Ephes. 4-23: renovamini spiritu mentis vestrae; et Isaiae 4-4: si abluerit dominus sordes filiorum sion, et sanguinem filiarum laverit de medio eius, in spiritu iudicii et spiritu ardoris.