CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod scientia legis positiva tradenda -est, eo quod ab aliis est neglecta.
Igitur post omnia quae de virtutibus dicta sunt, intendendum est unde, sive a quibus principiis politiarum, vel qualiter aliquis legis positivus fiat. Quaeramus autem, utrum hoc contingere possit, quemadmodum in aliis artibus a politica differentibus ? Legis positiva enim particula quaedam videtur esse politicae: vel forte non est simile in politica et reliquis scientiis et potentiis. Scientias autem dicimus habitus intellectivas stantes ad unum, potentias autem habitus intellectuales trementes inter contradictoria vel contraria, quemadmodum jamdudum in primo hujus scientiae libro determinatum est. Hanc autem quaestionem fieri oportet ideo, quia in aliis artibus a politica et legis positiva idem videntur, qui potentias ipsas vel scientias tradunt per doctrinam, et operantur ab ipsis et opera exhibent, et talia perficere possunt : puta medici qui principia curationum tradunt, et sanitates perficere possunt : et scriptores sive pictores qui principia scribendi vel pingendi ex arte tradunt, et scripturas bene et imagines perficere possunt.
Politica autem repromittunt quidam sophistice dicere, cum tamen nullus eorum per doctrinam suam aliquid politicorum possit agere. Et e contra conversantes civiliter in operibus qui potentia qua- dam facultatis ad opera agere videbantur politica, et haec faciunt magis experientia quam mente sive intellectu principiorum, non repromittunt haec docere, quamvis possint hoc agere. Tales enim sophistae neque scribentes neque dicentes inveniunt de talibus. Quamvis melius erat eis de talibus scribere, quam colligere in unum sermones iudicativos vel concionativos. Adhuc autem illi per tales sermones collectos, nullos faciunt politicos, nec etiam proprios filios vel aliquos alios amicorum suorum : cum tamen rationabile esset quod talibus facerent, si ex sua facultate facere possent. Nunquam enim melius aliquid possint civitatibus relinquere, neque sibiipsis unquam aliquid melius eligere, neque suis amicissimis aliquid melius acquirere, quam esset talis potentia per quam perfecte legis positivi efficerentur. Legis enim positivus est, qui recta sunt et legalia cognoscens, et potens implere in opere. Et quamvis hoc dicamus, non tamen parum videtur experientia conferre, imo multum. Si enim nihil conferret, profecto politici per politicam consuetudinem non efficerentur magis politici. Propter quod etiam desiderantibus scire de politicis experientia videtur opus esse.
Sophistas autem hic vocamus, non qui decipiunt locis sophisticis, sed ab imitatione sophistarum copiose ab apparente sapientia qui seipsos vocant politicos, cum nesciant quae sit ars politica aut legis positiva : et repromittunt docere politica, cum artis et virtutis politicae penitus sunt expertes. Quales autem sunt qui judicata ab imperatoribus etpraetoribus colligunt, et ex his civilia se docere praesumunt : simile aliquid facientes his qui suloriam se docere promittunt, demonstratis multis formis calceorum, et nullius principia per rationem noscentes. Oportet enim suloriam cognoscere coria et coriorum incisiones et unctiones et multa alia quae non sunt de formis calceorum. Iii quoque qui promittunt ea quae sophistarum sunt, valde longe videntur esse a docere
posse. Docens enim adjungit causam quae doctrinae suae est principium. Isti autem universaliter neque sciunt quale quid legis positivae, neque circa qualia est : sed potius judicata multa colligunt, et soli. judicativae potentiae intendentes, se dirigere putant omnia politica negotia : neque quid sit politica scientes, nec quot sint genera politiarum, vel genera, vel species, vel differentiae, ut quis finis, neque quae electio ad finem contingentium.
Quae si scirent, pro certo non ponerent politicam esse eamdem scientiam cum rhetorica, neque dicerent politicam rhetorica esse deteriorem : eo quod dicebant politicam rhetoricae esse subalternatam. Haec enim dicta fuerunt communiter omnium Antiquorum judicata colligentium, sicut factum est in Institutis et Pandectis et omnibus libris qui legales vocantur. Omnes enim isti propter quod rhetor dividit genera causarum per demonstrativum et deliberativum, sicut pars politicae quae dicitur judicativa, politicam dicebant esse sub rhetorica : non intelligentes quod genera causarum assumit sicut ea in quibus frequentius et utilius est dicendi philosophia, et non sit subjecta propria. judicativa autem quae pars politicae est, hoc ut subjecta propria determinat.
Adhuc autem si sophistae politicorum perfectam haberent scientiam ex his quae collegerunt, non existimarent facile esse leges ponere, sive legispositivam scientiam acquirere. Dicunt enim quod legispositiva acquiritur congreganti leges approbatas per sententias principum. Dicunt adhuc quod legispositiva est eligere leges optimas, auctoritate principum sancitas. Haec enim non est idem cum legispositiva, quemadmodum idem non est, quod aliquis electivus sit intellectuum vel conceptionum principum, cum eo qui potest judicare recto secundum singula, quod quidem maximum est : eo quod maximum incursum ad discretiones causarum, et quod multi non possunt, qui multos conceptus legum congregaverunt. Quemadmodum in his quae sunt secundum musicam operationem, experti quidem circa singula recta judicant opera musicae, et intelligunt optime quae oportet esse circa ea per quae vel qualiter perficiuntur musica, et qualia cuilibet concordant. Inexpertis autem, artem talem universalium habentibus, satis amabile est et sufficit non latere eos utrum bene vel male fiat opus. Quemadmodum in . arte scribendi artem habenti utrum bona vel mala scriptura sit, quamvis nesciat per quae particularia hoc vel illud dirigatur ad. rectum.
Leges enim politicis operibus assimilantur, eo quod forma legis communis ad particulare refertur. His autem et legislator assimilatur, qui totum mentis conceptum refert ad opera. Quod autem sic fiat legis positivus et non aliter, ex hoc apparet quod in aliis scientiis operativis non aliter possunt esse perfecti. Mcdi.cativi enim perfecti fieri non possunt conscriptionibus principiorum medicabilium: quamvis tales conscriptiones habentes, tentent et laborent dicere non solum modos curationum, sed etiam qualiter sanentur, et qualiter singuli curentur, et qualiter dividuntur habitus aegritudinum. Haec autem in universali sic scire, expertis quidem valde utilia essent : nescientibus autem per experientiam ea quae in universali didicerunt, inutilia sunt ad curationem. Sic igitur forte legum et politiarum congregationes et conscriptiones valde quidem utilia erunt his qui per experientiam possunt speculari et judicare quae bene habent in singulis, et quae contraria et qualia quaelibet congruunt secundum singula. His autem qui. sine habitu artis per solam experientiam talia pertranseunt, non contingit bene medicare, nisi forte secundum aliquem casum singularem, in quo experti sunt et non universaliter. Rationes enim operis sui non noverunt. Et adhuc ipsa singularia, scilicet dijudicando ex arte quae dicitur legispositiva, forte fient intelligibiliores
Utilissimum ergo est tradere artem legis positivam.
Relinquentibus igitur omnibusprioribus Philosophis, et non perscrutantibus id quod delegis positione est perscrutandum,
oportet tamen eos intendere, quia hoc est melius ad doctrinam ut in totum perficiatur philosophia quae circa humana est. Oportet totaliter intendere de politia, et non tantum de parte quae judicativa vel concionativa est. Hoc autem intendentes primo pertransire tentabimus quaecumque secundum aliquam partem bene a progenitoribus nostris dicta sunt. Deinde spe- culari oportet omnia quaecumque ex congregatis politiis secundum genera urbani tatum salvant vel corrumpunt civitates, et qualia salvant vel corrumpunt singularum politiarum, et propter quas causas quaedam quidem contrario modo se habent. Consideratis enim his diligenter magis et subtilius, conspiciemus etiam qualis politia optima sit, et qualiter unaquaeque ordinari debeat, et quibus legibus et quibus consuetudinibus sit utendum. Ad hoc igitur facientes principium, dicamus incipientes .