Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Ponit sententiam Diri Thomae, (quidquid Thomistae commententur) scilicet intellectum esse mere passivum,et speciem intelligibilem esse totam gignendae notitiae rationem, probatur auctoritatibus et duplici ratione.
(a) Quinta opinio ponit, quod species objecti in intellectu vel ipsum objectum in se praesens, est gignens, vel est ratio gignendi notitiam actualem in intellectu ; et ipse intellectus tantummodo se habet tanquam materiale, vel informatus illa specie, vel per objectum supplens vicem speciei.
Ad hoc arguitur sic, Commentator 3. de Anima, com. 5. Intellectus se habet ad formis universales, sicut materia prima ad formas individuales, et alibi: Anima nostra est infinitum in genere intelligibilium. sicut materia in genere entium; et 3. de Anima, et 8. Physic. Intellectus ante habitum est in potentia essentiali, sicut materia ante formam: et 3. de Anima : Intellectus nihil est eorum quae sunt ante intelligere. Ex omnibus istis concluditur potentiam intellectivam respectu intelligibilis, esse pure potentialem: sed quod est pure potentiale non potest esse principium activum alicujus actus, nisi informatum aliqua forma, et tunc principium formale erit forma.
(b) Arguitur ulterius, quod ipsa forma, quae est principium agendi, sit similitudo objecti, quia sicut factio est formaliter per formam, qua faciens assimilatur facto, ita actio videtur esse formaliter per illam formam, qua agens assimilatur objecto, et ita illa similitudo erit formalis ratio agendi.
(c) Ad hoc etiam adducitur, quod agens indeterminatum non potest in actionem determinatam, vel circa objectum determinatum nisi determinetur: intellectus de se est indeterminatus ad omne intelligibile et ad omnem intellectionem, ergo ad hoc quod intelligat aliquid, requiritur determinatio aliqua ; illa non est nisi per speciem intelligibilem, igitur illa species intelligibilis requiritur ut principium determinativum.