QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Hic respondet non secundum propriam sententiam, sed ad mentem Commentatoris, plures Angelos non posse esse ejusdem speciei. Oppositum autem ipse habet 5. hujus cap. Ds uno text. 12. et lib. 12. text. 28. et lib. 12. text. 49. et fuse satis de hoc agit 7. hujus. quaest. 13. ubi num. 14. in hanc partem inclinat. Sed quidquid sit de ejus mente circa hoc in Metaphysica, in Theologia 2. dist. 3. q. 7. ex professo contra D. Thomam probat plures intelligentias posse esse ejusdem speciei, et solvit ibi loca Philosophi, quae contraria esse videntur. Nec est quod inferas ex hac responsione, ipsum sibi contradicere locis ex hoc ipso opere citatis, aut forte has quaestiones non esse ipsius, quia in quibusdam procedit secundum mentem Philosophi vel Commentatoris, in aliis secundum propriam ; in nonnullis eMarn magis disputando quam resolvendo, et problematice proponendo quam asserendo, utriusque partis rationes ponderat, ut monui in praefatione ad quaestiones Metaphysicae.
Dicendum, quod Intelligentiae differunt specie, quia in una specie est tantum una Intelligentia, quia secundum Commentatorem in separatis a materia, aequalis est numerus individuorum. Nam ista quae conveniunt in specie et differunt in numero, habent materiam, (ut dictum fuit supra 8. text. 5.) igitur in Intelligentiis non potest esse diversitas in specie et convenientia in numero.
Praeterea, si haberent materiam, adhuc specie differrent, nam tunc differrent per hoc quod materia unius, alterius esset potentiae a
materia alterius, non enim possent differre per materiam diversificatam, cum in eis non sit quantitas:
sed diversitas potentiae facit divertsitatem in genere, quia propter
Lhoc corruptibile et.incorruptibile differunt in genere: ergo dicendum, Intelligentiae specie differunt.
Ad primum dicendum, quod differentia accipitur ab eo quod est nobilissimum in re, differentia tamen non semper excedit genus, sicut una natura aliam, sed sicut proprium, commune et determinatum, alioquin in asino et equo esset alia forma supra sensitivam communem, quod tamen videtur verum. Sed sicut animalia irrationabilia distinguuntur secundum diversos gradus animae sensitivae, eo modo Intelligentiae distinguuntur secundum diversos gradus intellectivae. Unde verum est, quod omnes Intelligentiae intelligunt et conveniunt in intelligere, non tamen conveniunt in hoc gradu, vel in illo, unde ab eodem accipitur ibi nomen et ratio generis et differentiae.
Ad aliud dicendum, quod magis et minus in eadem forma non diversificant speciem, ut magis et minus in albo: tamen magis et minus in diversis formis possunt speciem diversificare, ut dicatur, quod ignis est perfectior substantia aere.
Ad tertium dicendum, quod bonum speciei praeponderat bono individui. Nunc autem est ita quod in genere substantiarum intelligibilium, anima tenet infimum gradum, ideo rationabile est, quod attribuatur Intelligentiis illud, quod meliusest. Sed multitudo secundum speciem melior est quam multitudo secundum numerum, et hoc intendit primum movens, et ideo non oportet quod plures sint intelligentiae in eadem specie.
Et harum, quae prima et secunda, secundum ordinem eumdem lationibus astrorum palam. Text.
44.