Patrologiae Cursus Completus
Contenta In Quarto Tomo.
Enarrationes In Psalmos. Seq.
1. (( vers. 1.)) Psalmi hujus titulus est, Canticum Psalmi Asaph.
In Psalmum LXXXVII Enarratio .
In Psalmum LXXXVIII Enarratio.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II . De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Titulus Psalmi habet, Psalmus cantici in diem sabbati. Spe gaudentes
4. (( vers. 4.)) Quia ergo viderunt, Jubilate Deo, universa terra.
Sermo I . De prima parte Psalmi.
Sermo II. De secunda parte Psalmi.
2. (( vers. 1.)) Ergo dicamus omnes: Benedic, anima mea, Dominum. Benedic, anima mea, Dominum.
31. (( vers. 40.)) Petierunt et venit coturnix. Et pane coeli saturavit eos,
In Psalmum CVII. Quare hoc loco non subjicitur Enarratio.
Sermo I. De prima parte Psalmi.
7. Jordanis autem quemadmodum retrorsum conversus
Sermo II. De altera parte Psalmi.
18. (( vers. 23.)) A Domino factus est ei Et est mirabilis in oculis nostris:
3. (( vers. 6.)) Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. auditor factor.
6. (( vers. 110.)) Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi.
Sermo XXV. Psalmus cum Apostolo conciliandus.
5. (( vers. 165.)) Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum.
6. (( vers. 166.)) Exspectabam, inquit, salutare tuum Domine, et mandata tua dilexi.
3. (( vers. 171.)) Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
6. Ergo, fratres, Felix martyr et vere felix et nomine et corona, cujus hodie dies est
9. ((vers 5.)) Et requiem, inquit, temporibus meis.
In Psalmum CXXXVIII Enarratio.
8. Sanat ergo contritos corde, Sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum.
15. (( vers. 14.)) Benedixit filios tuos in te. Quis? Qui posuit fines tuos pacem.
16. (( vers. 4, 5.)) Intrate in portas ejus in confessione. 1281A In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione, ibi jubilate . Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas ejus in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione (Psal. CXLVI, 7) . Quod illic, dicit, Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas ejus in confessione. Et quid, cum jam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi, Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est, Abscondes eos in abscondito vultus tui (Psal. XXX, 21) . In atria ejus in hymnis confitemini ei . In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas justitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino (Psal. CXVII, 19) . Numquid dixit, tum ingressus fuero, jam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Jesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) ? Illum laudans confitebatur, non se accusans.