IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat Henricum primo ad hominem, n. 7. Secundo, contra ejus opinionem in se, n. 8. Tertio, ait falsum esse scientiam necessario praesupponere fidem, n. 9. Quarto, lumen illud scientiae non dependere a fide quoad suos actus causandos, n. 10. Quinto, quod tale lumen non sufficit ad scientiam causandam, verbi gratia, de hoc art. Deus est trinus et unus, alioquin per illud cognoscerentur principia, et termini principiorum illius conclusionis ; et hoc distincte, quod est impossibile, ex q. 1. Prol. n.
11. Sexto, si per tale lumen cognoscuntur termini credibilium sub propriis rationibus, principia essent evidentia nobis, et conclusio haec : Deus est trinus. Septimo, rejicit aliorum impugnationem contra dictam sententiam, n. 12. vide Pitigianis hic art. 5. qui haec fuse contra Henricum explicat.
Contra haec : Primo contra opinantem, nam ubi facit sermonem de illo lumine, scilicet in Summa, vult quod majores habeant scientiam, ut fides defendatur contra haereticos, et piis minoribus exponatur, aliter nisi essent aliqui, qui talia facerent et scirent, cito deficeret fides simplicium, et caderent in errorem ; et vult quod iste sit ordo acquirendi notitiam credibilium, scilicet quod homo primo debet investigare sensum litterae in Scriptura. Secundo, hoc habito ex sensu litterae, conclusiones explicitas deducere. Tertio, studere debet, ut ipsa credita intelligat, et ibi vult expresse, quod propter istud tertium, scilicet, ut credita intelligantur, non requiritur aliquod lumen aliud a fide. Et ego tunc infero, quod multo minus propter primum et secundum, quia ad intelligendum sensum litterae, et conclusiones ex illo deducere et explicare, potest homo attingere per perspicacitatem naturalis ingenii. Hoc enim posset Judaeus facere de Epistolis Pauli, sicut ego possem 5 et si ego credo dictis Pauli, et ipse non, in hoc habeo firmiorem adhae-, sionem ipsi conclusioni quam ipse, quia ego credo sensui litterae, et ipse non, sed opinatur, et ipse elicit conclusionem opinatam, sicut ego creditam ; igitur si propter tertium, scilicet ut credita intelligantur, non requiritur aliquod speciale lumen ultra lumen fidei, nec propter notitiam litterae et conclusionum explicandarum ex illo sensu, requiritur aliquod tale lumen, et ita nullo modo requiritur necessario tale lumen.
Contra conclusionem in se : ipse dicit quod ista duo lumina simul stant, et illud lumen in quo habetur scientia, innititur lumini fidei. Hoc videtur falsum quod stant simul, quia lumen illud non facit cognitionem intuitivam de credibilibus, sed scientiam abstractivam, et tunc tota scientia Geometriae posset ab aliquo haberi simul cum fide. Pono enim quod aliquis sciens Geometriam, exprimat alicui ignoranti conclusiones Geometriae, scilicet quod omnis triangulus habet, etc. ille praesumens de scientia et veritate exprimentis, credit ei ; habet igitur fidem, quod triangulus habet, etc. Ponatur ultra quod ille sciens Geometriam doceat eum cognitione abstractiva, demonstrando sibi conclusiones quas prius credidit, tunc ille simul habebit scientiam abstractivam de conclusionibus Geometriae, et fidem, si verum dicit quod cognitio abstractiva non evacuat fidem.
Praeterea, scientia et opinio non simul stant de eodem ; igitur nec fides et scientia.
Respondent, quod opinionis ad scientiam est duplex differentia : Prima, quia scientia dicit certitudinem, et opinio formidinem. Alia, quod scientia habet evidentiam ex parte rei, opinio autem non ; sed fides sicut scientia habet firmam adhaesionem et certitudinem ; ideo fides minus repugnat scientiae, ideo possunt simul stare ; non autem opinio et scientia.
Contra, quaelibet duo extrema contradictionis de eodem sunt incompossibilia aeque inter se ; sed certitudo et non certitudo de eodem sunt talia extrema ; igitur sunt incompossibilia, et per consequens opinio, quae habet non certitudinem, et scientia quae habet certitudinem ; cum igitur scientia habeat evidentiam ex parte rei, et fides non evidentiam, cum evidentia et non evidentia de eodem contradicant, non stabunt simul fides et scientia de eodem.
Contra hoc etiam quod dicit, quod scientia non potest praecedere fidem, sed necessario sequitur, arguo sic : Aut hoc est propter formalem repugnantiam illorum habituum inter se, scilicet quod fides non posset inesse post scientiam habitam; aut hoc est propter formalem repugnantiam objectorum. Primum non potest dari, quia si sic, tunc scientia non posset inesse post fidem, cujus oppositum ponis ; cum igitur ponas istos habitus compossibiles, videtur quod scientia possit praecedere fidem, et causare assensum fidei, sicut sequi. Si hoc ponis propter formalem repugnantiam objectorum, hoc est propositum, quia objecta aeque distinguuntur secundum formales rationes post fidem positam, sicut ante. Nec valet dicere quod sunt simul sicut contraria in medio, ut colores extremi in rubore, quia sic esset una cognitio mixta et media ex scientia et fide, tunc enim illa cognitio nec esset fidei, nec scientiae, sicut rubor, nec est albedo, nec nigredo.
Praeterea, quod illud lumen clarius lumine fidei non innitatur in suo effectu, scilicet in causando scientiam, lumini fidei, sive ipsi fidei, dicit Augustinus super Joan. hom. 26. Caetera autem potest homo nolens, credere autem non nisi volens ; tunc sic : Illud quod ex propria ratione sui non dependet essentialiter a voluntate, non dependet essentialiter ab aliquo essentialiter dependente a voluntate, ista est plana de se. Sed scientia saltem speculativa in quocumque lumine habetur, non dependet essentialiter a voluntate, sed praecedit voluntatem, sicut prius posterius, sicut intelligere velle naturali ordine ; igitur nec ab eo quod essentialiter dependet a voluntate, cujusmodi est fides ; igitur cognitio faciens scientiam, non dependet essentialiter a fide in quocumque lumine habeatur, nisi dicas illam haberi in solo lumine fidei, cujus oppositum dicis, sed in alio.
Praeterea, comparando illud lumen ad scientiam, arguo quod non sufficit ad causandam scientiam in homine, quia impossibile est intelligere aliquam conclusionem mediatam, nisi prius natura saltem intelligantur aliqua principia immediata, ex quibus illa concluditur, quia tota evidentia conclusionis dependet essentialiter a principiis. Sed principia immediata non possunt intelligi, nisi prius apprehendantur termini ut sunt termini principiorum immediatorum ; igitur illud lumen, quod non facit apprebendere terminos principiorum immediatorum, secundum quod hujusmodi non facit, nec facere potest intelligi principia immediata, nec per consequens conclusionem, quae sequitur ex illis principiis intellectis. Sed lumen istud quod ponis, non facit concipere vel apprehendere terminos hujusmodi : Deus est trinus et unus, ut sunt termini propositionis immediatae, sed lantum in generali et indistincte, cujus probatio est, quia nullum conceptum habeo in aliquo lumine de Deo trino et uno, quem non possit habere haereticus, et simpliciter infidelis ; quod patet ex hoc, quia eumdem conceptum quem ego affici mo de istis terminis, et de conclusione facta, ipse haereticus negat ; sed certum est, quod haereticus non habet conceptum terminorum distincte sub propriis rationibus, igitur nec ego habeo ; sed talis apprehensio terminorum principiorum requiritur ad hoc, quod conclusio sequens sciatur, igitur tale lumen non sufficit ad scientiam.
Praeterea, ad hoc arguo sic : Si lumen istud causaret apprehensionem terminorum principiorum sub propriis rationibus, tunc ipsa principia essent certissima, non solum ex adhaesione per fidem, sed etiam ex evidentia terminorum abstractive apprehensorum sub propriis rationibus, et per consequens conclusio sequens esset evidentissima, et ita Theologia esset certissima scientia ex evidentia terminorum, et esset certior aliis scientiis abstractivis ; ex quo enim termini apprehenduntur sub propriis rationibus, et in ipsis est tota necessitas et certitudo principiorum et conclusionum, Theologia esset certissima scientia ex evidentia objecti, quod ipse negat.
Praeterea, alii arguunt contra eum quaerentes quod sit tale lumen, ei respondens dicit, quod est quid
Spirituale, sicut charitas, ideo non potest ostendi, sed illi percipiunt hoc lumen, qui recipiunt.
Contra, charitas potest ostendi, et actu interiori quo invenit homo se promptum ad diligendum Deum, et exteriori quo servet in actibus extrinsecis pro aliquo dilecto, sicut aliqua scientia ostenditur actu interiori intelligendo, et exteriori in bene docendo. Sed tales qui habent hoc lumen secundum eos, non melius docent, nec firmius adhaerent in mente credibilibus propter lumen istud, quam alii simplices non habentes hujusmodi lumen, sed frequenter minus ; igitur non debet poni.
Praeterea, contra hoc est Philosophus I. Posteriorum contra Platonem, qui ponebat omnem scientiam in nobis a principio, sed quod esset quasi obnubilata et obruta propter impedimenta aliqua. Dicit enim Philosophus hoc esse inconveniens, scilicet habere tam nobiles habitus, et tamen latere nos ; igitur est inconveniens ponere tale lumen, et tamen latere nos, nam habentem fidem non latet se habere fidem aliqualiter, quin scilicet sciat se habere habitum, quo credit in generali ; quod autem ille habitus inclinet ipsum in verum simpliciter, hoc credit ; cum igitur habitus iste sit manifestior et clarior, scilicet lumen, quod ponis, non lateret habentem, quin sciret se illud habere, et posset illud ostendere actu extrinseco.
Praeterea, quaero quando lumen hoc infunditur ? Si in Baptismo cum fide, tunc homo sine doctore existens in deserto posset invenire totam Theologiam, saltem quantum ad media necessaria, quae sunt in ea, quia posset in illo lumine terminos apprehendere, et complexionem facere, et ex principiis conclusionem deducere, et ita totam Theologiam scire quantum ad ea, quae necessaria sunt, quod dico, quia multa sunt contingentia in ea, sicut alias fuit dictum.
Si non infunditur in Baptismo, sed postea quando homo applicat mentem ad intelligendum Scripluram, contra, quia tunc ejus infusio non esset miraculosa ; quando enim Deus assistit, ut generalis causa ad aliquem effectum causandum, si natura disponit, non dicitur miraculose conferri, nec illud collatum dicitur esse supernaturale, sed magis naturale, ut patet de corpore organizato et infusione animae. Si igitur assisteret cuilibet inquirenti veritatem Scripturae, ad dandum tale lumen, illud non diceretur dari miraculose, nec diceretur lumen supernaturale, et tunc non fuit miraculum, quod montes, id est, majores habuerunt istud lumen, et non minores.
Si dicas, quod non dat sic, sed quibus vult, tunc frustra laboraremus in studio, et inquirendo veritatem, et esset multo melior via veniendi ad scientiam Theologiae sedere in Ecclesia, et rogare Deum, ut daret nobis hoc lumen.