Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Opinio Aegidii fere eadem cum praecedenti dicit intellectionem esse speciem, eamque causari ab ipso objecto in se praesente, vel ab alia specie, vice ejus, suadetur quoad primam partem ex Augustino et Philosopho.
(a) Sexta opinio, quae redit in idem quantum ad conclusionem hujus quintae opinionis, est, quod ipsa notitia actualis genita, sive in sensu sive in intellectu est species, et tunc sicut ratio formalis gignendi speciem actualem, quae dicitur notitia actualis, est ratio objecti vel species objecti in memoria, ita sequitur quoad propositum, quod ratio formalis gignendi notitiam actualem, est primum objectum vel aliqua species in virtute objecti.
Et hoc, ita quod quando objectum est in se praesens, ab eo.egreditur vel generatur species quae est intellectio, cum autem non est in se praesens, sed per speciem in memoria, tunc per illam speciem, vel virtute illius speciei, gignetur alia species quae est intellectio.
Pro ista opinione, quatenus dicit speciem intelligibilem esse notitiam actualem, adducitur Augustinus 2. de.Trinitate, cap. 2. ubi inquit: Hla tamen informatio sensus quae visio dicitur, a solo imprimitur corpore quod videtur: quod autem imprimitur vel gignitur a solo corpore,est species, ergo illa species est visio secundum Augustinum. Hoc (b) idem secundo probatur per Philosophum 2. de Anima, qui vult quod idem sit sonatio et auditio, quia idem est actus activi et passivi, et per Philosophum 3. Physicorum: sed sonatio in actu causat speciem soni in aure: ergo illa species causata est idem cum auditione, et ita species intelligibilis et intellectio idem erit.