QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Respondet ad mentem Philosophi intelligentias ordinatas esse juxta ordinem orbium, quos movent, quod tamen nulla ratione probari potest, sed tantiim congruentia quadam. De effectibus quos assignat Planetis nulla etiam est certitudo. Aristoteles in his, et numero orbium et lationum secutus est Astrologos errantes. Quaedam tamen ex hic dictis subinde vera sunt, sed ad Astrologiam eorum spectat indagatio.
Dicendum, quod ordo est in substantiis separatis secundum ordinem in ipsis motibus. Corpus enim continens comparatur ad corpus contentum, sicut totum ad partem divisi, et forma ad materiam, per Philosophum 4. Physic. text. 24. Et idem planeta superior ad materiam ad quam ordinatur orbis superior, ita se habet ad planetam inferiorem: quanto enim planeta est superior, tanto est universalioris virtutis et diuturnitatis. Saturnus enim habet respectum ad loca et tempora universalia, unde sibi attribuitur rei permanentia. Jovi vero attribuitur bona rei Jiabitatio. Marti vero virtus qua unaquaeque virtus repellit sibi nociva. Unde isti tres planetae respectum habent supra rei existentiam, et subserviunt primo mobili, quod principaliter habet causalitatem super durationem et perpetuitatem rei, ut dicit Philosophus in hoc 12. cap. 4,
Alii vero quatuor planetae inferiores aspectum et virtutem determinatam habent super motus ipsorum inferiorum, ita quod Sol habet virtutem magis determinatam, scilicet super generatione, per quam salvatur esse speciei, et ad quam omnes alii motus reducuntur. Mercurius adhuc magis habet virtutem determinatam super multiplicationem individuorum, unde multos habet motus, et cum omnibus planetis conjungitur.
Luna vero adhuc magis virtutem determinatam habet, scilicet super materiam et transmutationes ejus. Quanto igitur orbis est superior, tanto habet effectum superiorem et diuturniorem et universaliorem, et corpus movet tanquam instrumentum substantiae separatae. Igitur quanto substantia separata movet orbem superiorem, tanto universalioris et diuturnioris est virtutis. Verumtamen, quia inter omnia motus Solis nobis est manifestior, et Sol principaliorem virtutem habet super motum, cui deserviunt tres Planetae inferiores, sicut Stellato subserviunt tres Planetae superiores, hinc est quod polis plures effectus apparent nobis in istis inferioribus ; effectus tamen Planetarum superiorum sunt universaliores et diuturniores.
Per hoc patet ad rationes : Probatur enim quod plures effectus apparent Solis, et hoc est verum. quia est causa majoris diversitatis. Ex hoc etiam sequitur, quod est majoris virtutis.
Palam autem, quod divinissimum et honorabilissimum intelligit. Text. 50.