Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum.
Quidam vero, pertinaciter veritati resistere volentes, quaedam in contrarium inducunt, quae vix responsione sunt digna.
Dicunt enim quod dominus, de processione spiritus sancti loquens, eum a patre procedere dixit, nulla mentione facta de filio: ut patet Ioan. 15-26, ubi dicitur: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a patre, spiritum veritatis, qui a patre procedit. Unde, cum de deo nihil sit sentiendum nisi quod in Scriptura traditur, non est dicendum quod spiritus sanctus procedat a filio.
Sed hoc omnino frivolum est. Nam propter unitatem essentiae, quod in Scripturis de una persona dicitur, et de alia oportet intelligi, nisi repugnet proprietati personali ipsius, etiam si dictio exclusiva adderetur. Licet enim dicatur, Matth. 11-27, quod nemo novit filium nisi pater, non tamen a cognitione filii vel ipse filius, vel spiritus sanctus excluditur.
Unde etiam si diceretur in evangelio quod spiritus sanctus non procedit nisi a patre, non per hoc removeretur quin procederet a filio: cum hoc proprietati filii non repugnet, ut ostensum est.
Nec est mirum si dominus spiritum sanctum a patre procedere dixit, de se mentione non facta: quia omnia ad patrem referre solet, a quo habet quicquid habet; sicut cum dicit, Ioan. 7-16: mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me, patris.
Et multa huiusmodi in verbis domini inveniuntur, ad commendandam in patre auctoritatem principii.
Nec tamen in auctoritate praemissa omnino reticuit se esse spiritus sancti principium: cum dixit eum spiritum veritatis, se autem prius dixerat veritatem.
Obiiciunt etiam quod in quibusdam Conciliis invenitur sub interminatione anathematis prohibitum ne aliquid addatur in symbolo in Conciliis ordinato: in quo tamen de processione spiritus sancti a filio mentio non habetur. Unde arguunt Latinos anathematis reos, qui hoc in symbolo addiderunt.
Sed haec efficaciam non habent.
Nam in determinatione synodi chalcedonensis, dicitur quod patres apud constantinopolim congregati doctrinam nicaenae synodi corroboraverunt, non quasi aliquid minus esset inferentes, sed de spiritu sancto intellectum eorum, adversum eos qui dominum eum respuere tentaverunt, Scripturarum testimoniis declarantes.
Et similiter dicendum est quod processio spiritus sancti a filio implicite continetur in constantinopolit. Symbolo, in hoc quod ibi dicitur quod procedit a patre: quia quod de patre intelligitur, oportet et de filio intelligi, ut dictum est.
Et ad hoc addendum suffecit auctoritas Romani pontificis, per quam etiam inveniuntur antiqua Concilia esse confirmata.
Inducunt etiam quod spiritus sanctus, cum sit simplex, non potest esse a duobus; et quod spiritus sanctus, si perfecte procedat a patre, non procedit a filio; et alia huiusmodi. Quae facile est solvere etiam parum in theologicis exercitato. Nam pater et filius sunt unum principium spiritus sancti, propter unitatem divinae virtutis, et una productione producunt spiritum sanctum: sicut etiam tres personae sunt unum principium creaturae, et una actione creaturam producunt.