Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Sexta opinio. Haec est opinio Aegidii, Quodlib. 3. quaest. 12. et 13. qui dicit quod notitia actualis genita, sive in sensu sive in intellectu, est species. Et ratio formalis gignendi notitiam actualem est ipsum objectum, vel aliqua species in virtute objecti ; sic intelligendo, quod quando objectum est in se praesens, ab eo causatur immediate notitia, quae est species intelligibilis: quando vero non est praesens in se, sed in specie intelligibili, tunc una species intelligibilis causatur ab alia.
(b) Hoc idem secundo probatur per Philosophum 2. de Anima, text. com.138. Dicit enim ibi Aristoteles : Sensibilis autem actus et sensus idem est unus, esse autem ipsorum non idem; et ibi Commentator : Actio, inquit, sensibilis ex anima in movendo sentiens, et actio sensus quae est in sentiente, scilicet qualitas qua sentiens, qualitates in movendo etiam virtutem visionis, est eadem actio: licet modus esse sensibilis extra animam differat a modo sui esse in sentiente, verbi.
gratia, quod sonus qui est in actu extra animam, ita movet instrumentum auditus, sicut auditus qui est in actu movet virtutem auditus. Et vide litteram.