QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Deus intelligit se et per se, quod fuse probat Doctor 1. dist. 2 q. 2. art. 3. num. 20. et 22. et tractatu di primo principio cap. 4. concl. 5. Sed tbeoremate 14. videtur dicere hoc non demonstrari, vide Scholium ibi positum.
Dicit enim quod in operatione manente in agente, ipsum objectum operationis est in operante, et hoc est opus in actu, quia objectum est in ipso. Unde 3. de Anima text. 38. dicitur, quod sensus et sensibile etiam actu idem sunt, similiter intelligere in actu, et intellectus in actu. Sed ipsum intelligibile non est in intelligente secundum seipsum, sed secundum sui speciem, et per istam speciem assimilatur intelligens intelligibili: et propter hoc intellectus est aliud ab intelligibili, quia intellectus est in potentia ad intelligibile, quia habet solum similitudinem ad formam ejus, et non ipsum, et in primo principio non est ut potentia, ut dictum est supra q. 5. hujus: ideo non est ibi aliqua diversitas, imo est simpliciter simplex. In intellectu igitur ejus non est aliqua species sicut in intellectu nostro, quia antequam intelligat, non intelligit in potentia, quia tunc esset in potentia. Nec est in eo alia species in actu, sicut cum intellectus noster intelligit, quia sic in eo esset diversitas: imo illud idem in ipso est intellectus et intellectum, et ideo seipsum intelligit per seipsum.
Ad primum dicendum, quod redire super suam essentiam nihil aliud est quam per se subsistere: forma enim quae perficit materiam, quodammodo effundit se vel superinfundi tur super materiam, et ideo virtutes cognitivae non per se subsistentes non dicuntur ad suam essentiam redire, sed virtutes cognitivae per se subsistentes. Cum ergo primo principio maxime conveniat per se subsistere, maxime sic loquendo potest in se redire, vel ad suam essentiam. Ad secundum dicendum, quod intelligere non est pati aut moveri, secundum quod motus est imperfecti, ut dicit Philosophus 3. de Anima, text. 12. sed secundum quod est actus perfecti, et ideo illud intelligere dicitur solum pati, vel moveri, etiam perfici non nisi secundum modum apprehensionis nostrae Ad tertium dicendum, quod sicut materia se habet in ordine entium, sic intellectus noster se habet in ordine substantiarum intellectua lium. Nunc autem est ita, quod materia prima non habet esse naturale nisi per formam: et eodem modo intellectus est in actu, vel non habet esse actu, nisi per formam et similitudinem intellectualis. Unde per similitudinem intelligit intelligibile et per hoc quod intelligit intelligibile potest intelligere suum intelligere, et intelligendo suum intelligere potest intelligere se. Unde non intelligit se, nisi per aliud intellectus noster, et hoc est, quod infimus sit in ordine intelligibilium. Sed sic non est de intellectu primo: non enim est in potentia ad aliud sicut intellectus noster, sed est actus purus, ideo non intelligit se per aliud, sed per seipsum.
Primum quidem igitur, si non est intelligentia, sed potentia, rationabile et laboriosum esse, et continuationem intelligentiae. Text. 51.