De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae.
Quoniam autem supra, cum de generatione divina ageretur, dictum est dei filio, domino iesu christo, quaedam secundum divinam naturam, quaedam secundum humanam convenire, quam ex tempore assumendo, dei aeternus filius voluit incarnari: de ipso nunc incarnationis mysterio restat dicendum. Quod quidem inter divina opera maxime rationem excedit: nihil enim mirabilius excogitari potest divinitus factum quam quod verus deus, dei filius, fieret homo verus. Et quia inter omnia mirabilissimum est, consequitur quod ad huius maxime mirabilis fidem omnia alia miracula ordinentur: cum id quod est in unoquoque genere maximum, causa aliorum esse videatur.
Hanc autem dei incarnationem mirabilem, auctoritate divina tradente, confitemur.
Dicitur enim Ioan. 1-14: verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Et apostolus Paulus, philipp. 2, dicit, de filio dei loquens: cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem deo: sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
Hoc etiam ipsius domini iesu christi verba manifeste ostendunt: cum de se quandoque loquatur humilia et humana, ut est illud, pater maior me est, et tristis est anima mea usque ad mortem, quae ei secundum humanitatem assumptam conveniunt; quandoque vero sublimia et divina, ut est illud, ego et pater unum sumus, et omnia quae habet pater, mea sunt, quae certum est ei secundum naturam divinam competere.
Ostendunt etiam hoc ipsius domini facta quae de ipso leguntur. Quod enim timuit, tristatus est, esuriit, mortuus est, pertinet ad humanam naturam. Quod propria potestate infirmos sanavit, quod mortuos suscitavit, et quod elementis mundi efficaciter imperavit, quod Daemones expulit, quod peccata dimisit, quod a mortuis cum voluit resurrexit, quod denique caelos ascendit divinam in eo virtutem demonstrant.