First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
390 VASTEN.
Florinthum Cericola, et Mariam Florentiam Ranieri haud consummatum fuisse demonstrant: ergo talis matrimonii inconsummatio pro moraliter certa habenda erit.
Maior propositio demonstratione non indiget; quoties enim physica certitudo, quae ex corporali inspectione dedu- citur, haberi non potest, toties recurrendum esse ad certi- tudinem moralem, eamque sufficere, nedum ius et Doctores, sed ipsa S. C. O. praxis evidentissime demonstrat. Moralem autem certitudinem plenissimam enasci ex religiosarum par- tium iuramento, ex iuratis gravissimorum testium deposi- tionibus , et ex specialibus circumstantiis et adiunctis, res est adeo clara, ut ipsa sui expositione comprobetur.
Remanet igitur demonstranda minor propositio, in qua factum asseritur non sequutae consummationis inter Florin- thum et Mariam. Et Io quidem ad hoc evincendum, iura- mentum adducit a partibus emissum, de quorum veracitate neque unus testis invenitur, qui plenissimum testimonium non dicat. Ipsos autem' testes religione et virtute eminere, ex ipsis eorum responsionibus evidentissime comprobatur. Legenti enim patebit, ipsos et rei gravitatem, et sanctitatem emissi iuramenti agnovisse, et cum omni sinceritate et sim- plicitate fuisse loquutos. Non magnae urbis cives, sed sim- plices oppidani et agricolae, quae coram Deo vera putabant, verbis protulerunt. Animi candor in ipso sermone conspici- tur, et conscientiosa loquutio ex singulis verbis apparet. Cum igitur de veracitate partium plenissime constet, indubium argumentum exurgit de non sequuta consummatione, quam partes iuramento excluserunt.
Nec satis ; testes enim nedum de veracitate partium ple- nissimum testimonium dicunt; sed factum ipsum asserunt non sequutae consummationis, et quidem talibus verbis, ut dubitatio nulla exoriri possit. Neminem sane latet, factum non sequutae consummationis ineluctabili argumento evinci, quando demonstratur sponsos numquam inter se ita conver- satus fuisse, ut solus cum sola manerent: atqui testes uno ore asserunt sponsos numquam inter se solum cum sola